‹ Correspondance politique de Guillaume Pellicier, ambassadeur de France à Venise 1540-1542, publiée sous les auspices de la Commission des archives diplomatiquesChapitre 160 sur 226 · C. Baduellus episcopo Monsp. S. P. D · texte numérisé non relu

C. Baduellus episcopo Monsp. S. P. D

2. Les copies portent tantôt « Renatum », tantôt « Renanum ».

[looO] APPENDICE 707

demonstrata causa vestra, in quâ video esse quœdam qua? honeste et salvâ cum utriusque existimatione tum vero tua dignitate in publicum judiciumque proferri nullo modo possunt. Tu vides pro tuâ prudentiâ tempora quani sint periculosa, quam suspiciosa et criminosa. Quare te magnopere per Christum oro ut majorem tuae famœ, existimationis, quietis et tranquillitatisin hac ingravescente œtate necessariae rationem habeas, quam ullius offensionis ac suspicionis neque ullius injuriée memoriam putes tantum valere oportere, ut causa vel necessitudinis ac affinitatis vestrse vel summaî tuœ humanitatis eam non deponas atque omni oblivione obteras et deleas. Hoc autem cum abs te, Praesul Reverendissime, magnopere contendo, tum etiam omnes viri boni qui vos noverunt vehementer expectant, quorum quidem judicium pro tuâ sapientiâ(non debes aspernari, neque commitere ut qui antea praeclarè semper de vobis et senserunt et judicarunt, nunc hanc tantam animorum ingeniorumque vestrorum commutationem et varietatem admirentur. Ego tibi confirmare possum Renanum in ofiicio potestateque tuà ita totum futurum, ut nihil unquam contra tuam voluntatem facturus sit, tibique eam quam débet benevolentiam atque observantiam preestaturus. Tuae pietatis erit eum complecti eâ charitate quam summa vestra coujunctio postulare videtur. Hoc ut facias te etiam atque etiam oro, neque permittas ut in eam accerbitatem ista contentio veniat qua, cum illi calamitosa, tum etiam tibi parum honesla esse possit. Bene vale.

« Tibi deditissimus,

« G. Baduellus. »

(Ms. d'Avignon 1290, P 18 v^ à 20.)

CLAUDE BADUEL A JEAN DE MANSENCAL '.

2. — [Nîmes^ J 550?] — « Superioribus annis, Prœses diligentissime, tibi Renatum commendavi in quadam controversiâ quœ inter eum et Pellicerium episcopum Monspessulanum gravissime extitit. Ea autem controversiâ in hac nostrâ ci vitale aliquandiù versatafuitapudque islum seneschalum ita et agitata et dijudicata ut Renatus jus suum contra episcopum obtinuerit. Causa est de rationibus reddendis in administratà episcopi familià, quas iste intégré castèque in eâ administratione versatus libenter suscipit et reddit; ille vero nullo modo audiri vult ut hune summis molestiis diffîcultatibusque implicatum teneat. Est enim episcopus eo ingenio et moribus omnibus tam inimicus atque

1. « G. B. Prœsidi S. P. D. ■> — Jean de Mansencal, avocat général, puis premier président au Parlement de Toulouse, de lo38 à 1562, date de sa mort (V. Archives de la Haute-Garonne, série B, registres 32 et 37). Plusieurs discours de Baduel lui ont été dédiés (V. Gaufrés, loc. cit., pp. 203, 291 et suiv.).

708 AMBASSADE DE GUILLAUME PELLICIER [l550]

infestus ut contra et Deum et homines bellum suscepisse videatur. Omitto creteros homines alienos, adversus quos inimicissimè atque injustissimè se gerit. Quis est ei tam conjunctus ac propinquus quem omnibus injuriis non vexarit? Quœrelee controversiœque hominum conjunclissimorum et domesticorum qui servierunt, et propinquorum qui eum semper ut debuerunt pietate ac charitate coluerunt, ejus inhumanilatem impietatemque demonstrant. Renanus quidein noster in matrimonio habet ejus neptem, et ex eâ multos eleganlesque libères, qui illius animum mollire atque ad humanitatem flectere debebant; sed ila est homo in summâ odii accerbitale, sœvitiâ, crudelitate obfirmatus , ut omnia jura humanitatis solenniaque officia negligat, et posthac neglecturus ac violaturus esse videatur. Nam cùm nullum in bac controversià jus habeat, nec causam quidem probabilem, quare istum in iiis rationibus reddendis ita vexet, dillisus causse suœ, minatur huic ejusque uxori, seque ut hereticos homines perditurum esse denunciat. Nam hanc quidem religionis arcem hodie improbi homines petunt omni alià defensione destituti, eaque crimina hœreseos ex quibus Ecclesise catolicae defensores ac propugnatores esse videantur. Sed tu pro tuâ prudentià haec ingénia hominum insidiosa, calumniosa criminosaque et facile intelligis, et eoruni audaciam impudentiamque summà severitate comprimis. Atque hœc quidem Pellicerii acerbitas atque atrocitas eo est detestabilior, quo major fuit perspecta nobis et omnibus cognita Renati humanitas summa singularisque eequitas, qui nihil unquam praetermisit, non amicos, non propinquos, non episcopos eâdem aulhorilate prseditos, non principes, non Deum ipsum quem purissimè colit, non denique preces suas uxorisque suse neptis illius supplices, non lacrymas quibus ad concordiam amoremque traduceretur. Ego quidem me et in controversià pacificatorem et quasi in culpâ Renati, qui tamen nihil unquam commisit adversus illum, deprecatorem interposui. Sed ita est in iracundià sœvitiâque conlîrmatus, ita in malilià suâ inveteratus, ut omnia jura atque officia tum humanitatis, omnesque nostras preces negligat planèque irrideat. Itaque etsi, Prœses sapientissime, non dubito quin Renatus tibi propter summam ingenii modestiam morumque ac totius vitsB probitatem cognitus et probatus, ejusque ipsius causa ea velis quse ejus utilitati, saluti, tranquillitali, existimationi accommodata esse videantur, tamen facere non potui quin eum tibi iterum commendarem, tum ut consuetudinem mea retinerem qua in causis bonis honestisque commendandis apud te semper et libenter usus sum, tum etiam ut demonstrarem tibi et probarem animum meum, studium offlciumque erga eos quos mihi summâ necessitudine conjunctos esse video.

Nulla autem necessitudo conjunctioque major esse potest eâ cujus Chrislus author est et conciliator, quse cùm ab eâ authoritate sit orta atque in pietate constituta, requirit etiam ea studia atque officia quae

tu pro tuâ singulari sapientiâ et religione facile potes intelligere. Ea autem sunt pietalis studia, ii mores Renani, ea totius vitae ratio ac consuetudo, ut ad sanctitatem, justitiam, probitatem spiritu Renatus plane esse videatur. Ab iis orta principiis nostra amicitia, iis postea officiis studiisque mutuis est culta et confirmata quam uterque in summâ familiaritate ac vitae consuetudine maximâ cum suavitate sensit. Quare ita velim existimes me in hàc ejus causa atque molestià laborare ut si mea aut res aut fama ageretur, non majore cura et solliciludine ad te possem scribere nec majore studio me ipsum aut liberos commendare. Tu scis, Prseses humanissime, quœ G-j[j.T.xfùzi'j. sit in verâ amicitia, maximeque in christianâ, in quâ nullœ res propriae, omnes et molestiai et voluptatis communes esse debenl, Possumne igitur esse sine soUicitudine, sine metu, sine summo animi dolore, cùm videam talem amicum quasi alterum me ipsum in tantis molesliis ac diflicullatibus versari, ejusque optima et sanctissima studia hujus injuriis perturbari qui ea tueri ornareque deberet. Itaque majorera in modum te, Praeses, eliam atque etiam oro atque obsecro ut, pro tuà summâ potestate perpetuâque consuetudine et benevolentiâ erga me, huic meœ sollicitudini quâ in hujus causa afficior maximâ vel potius mese propriœ saluti, famœ atque existimationi aliquam opem afferas, efficiasque ut Renatus, his molestiis quam primum liberatus, in optimis suis moribus ac rectissimis studiis conquiescat. Ego tibi promitto nos in officio ac potestate tuâ semper futuros, eaque omnia libenter atque studiose prœstaturos quîc ad dignitatem amplitudinemque tuam illustrandam pertinebunt. Bene vale.

« Tui studiosus,

« C. Baduellus. »

(i\Is. d'Avignon 1290, f» 78 v" à 80 v°.)

Page 1