CLAUDE BADUEL A BERNARD TRAIN'IER
3. — Nîmes [1550?]. — « Cùm Renatus Gasnius, homo mihi summâ necessitudine multorum officiorum studiorumque honestorum conjunctissimus Tolosam proficisceretur, a meque magnopere contendisset ut de re suâ quam habet hic controversam ad amicos meos scriberem, nolui commitere ut sine meis ad te literis istùc profectus aut etiam aliis commendatus videretur. — His enim est moribus Renatus, eâ vitœ probitate et ingenii suavitate, ut simul ac hominem cognoveris eum tuâ benevolentiâ atque amicitia dignissimum sis indicaturus. Habet autem gravissimam controversiam susceptam cum Pellicerio, episcopo Monspessulano, avuncuJo uxoris ejus, in quâ quidem contro-
1. «G. B. Trenerio S. P. D. .. — Bernard Trainier, ilocleur en droit, avocat au Parlement de Toulouse.
versiâ maximis ipsius episcopi injuriis vexatur. Itaque pro tuà mihi non obscurâ ergâ me benevolentiâ singularique humanilate maximopere a te peto atque conlendo, ut efficias ut Renatus intelligat meas litteras in bonis causis commendandis hominibusque bonestis sublevandis apud te quo(|ue uliqiiani authointatem habuisse.
« De statu rerum nostrarum sLudiorumque ralione ac vitœ consuetudine melius cognosces ex ipso Renato, qui nobiscum familiarissimè
vixit quam ego possem scribere
« Nemausi. »
(Ms. d'Avignon 1290, P 81 v" et 82.)
CLAUDE BADUEL A RENÉ GASNE *.
4. — Nhnes [1550?]. — «... Ego non plura ad te scribam ne videar diutiùs de tuo adventu diffîdere, quem velim existimes optatissimum mihi fore et jucundissimum. Perlibenter comediam, sic enim malo dicere quam tragediam, ejus controversia3 que tibi cum Reverendo episcopo magna sane est constitula, cujus quidem eam spero catastrophem futuram, in qua magnas turbas maxima solatia gaudiaque consequantur. Sed Deus hujus totius vestrœ contentionis est moderator. Itaque is continenter et diligenter orandus est, ut te bac molestiâquam primum liberet in eâque constituât tranquilb'tate ac pace quae ab hujusmodi dissidiis et odiis longissime abest : tametsi sequitatem et moderationem animi tui esse certo scio ut sine acerbitate placide ac quiele Deum tuum invoces; idque ut constanter facias, te etiam atque vehementer rogo. Uxor mea mecum tibi plurimam salutem dicit, in ejus nomine in quo uno nostra salus felicitasque sita est. Bene vale in
Domino.
« Nemausi. »
(Ms. d'Avignon 1290, f'^ 100.)
Vie de Guillaume Pellicier, par l'abbé de Folard.
L'abbé Nicolas-Joseph de Folard, érudit avignonnais, chanoine de Nîmes, et frère du célèbre chevalier, le tacticien et écrivain militaire tant discuté au xviiP siècle, a composé, entre autres biographies latines d'un certain nombre de lettrés et d'humanistes français, une Vie de Guillaume Pellicier dont le manuscrit original est conservé aujourd'hui, sous le n° 2373, à la bibliothèque d'Avignon.