‹ Coutumiers de Normandie (volume 2)Chapitre 101 sur 125 · CAPITULUM LXXVIII · texte numérisé non relu

CAPITULUM LXXVIII

DE JURIBUS MINORUMi.

1. Nullus minor, id est qui non adimpleverit xx]."""" annum, non potest alienare aliquod tenementum quod pater vel antecessores sui tenuerunt in hereditate, si ipsius intraverit in possessionem, nec potest ^ de eo trahi in causam nisi per brève superius scriptum de minoribus, tutore semper ei adhibito, nec potest agere de proprietate sed tantummodo de possessione antecessoris, quam habuit anno et die quo obiit ; sic eciam contra ipsum potest agi.

2. Et si tutor pupilli composuerit vel dixerit aliquid quod sit contra eum, revocabitur in irritum, tutore invito et semper tutor erit in misericordia Régis, et non pupillus.

3. Potest tamen pupillus agere contra majores, et majores contra eum, de ultima presentatione ecclesie, quia tantum ibi agitur de possessione, per brève superius scriptum, et per brevia de feodo et firma, et de feodoet vadio et hujusmodi, quia taies non sunt veri^ possessores, sed rei aliène detentores ; et semper queritur quomodo antecessor minoris possidebat, anno et die quo obiit.

4. Si autem minor emerit, vel per donationem, vel alio modo acquisierit tenementum, ipse tenetur respondere infra etatem suam nominando garantum suum, qui tenetur eum defendere ; et, si ipse negaverit se esse garantum, hoc

^ N. D. 2 De alienatione minorum ; BB. De munerihus minorum. — Ce chapitre a pour rubrique en français « De ceus

qui sunt dedanz aage » (Marnier, p. 59,1. 27).

2 N. D. 2 projeter hoc. ^

3 BB. mutato.

4 N. D. 2 inde.

per légales liomines inquiretur et secundum inquisitionem judicabitur \

5. Sciendum est quod, nisi minor reclama ver it infra xxij.''™ annum de possessione antecessoris sui, vel de contractibus per ipsum vel per tutores suos factis, non est de cetero audiendus, nisi de proprietate.

6. Minor ^ tenetur, noa obstante etate sua, facere dotalicium matri sue, vel cuilibet uxori predecessoris sui, cujus habet hereditatem, vel defendere se per exceptiones in capitulo De dotaliciis subscriptas ^ Et si pater suus vel antecessor vendiderit, vel alio modo alienaverit [tenementum suum]'*, hères tenetur statim excambiare possidentibus terram illam, et mulier dotata habebit dotalicium suum^, quamdiu vixerit, et, post mortem ejus, emptor habebit illam quam émit et heredi excambium restituetur.

Page 1