‹ Coutumiers de Normandie (volume 2)Chapitre 107 sur 125 · CAPITULUM LXXXII · texte numérisé non relu

CAPITULUM LXXXII

DE DILATIONIBUS ET EXONIIS K

1 . Hoc modo fîunt exoniationes : aut primo exoniat se de morbo, qui ei contingit in via curie, aut de morbo residenti.

2. Si de via curie, hoc potest facere per unum qui exprimat, ubi ille jacet, et dicat quod cum illo veniebat, et hoc vidit et audivit. A quo receptis plegiis de habendo domino suo ad diem, dies ei assignabitur competens, quia non potest se exoniare iterum^.

3. Si autem de morbo residenti, per duos homines ; oportet eciam quod offerant se servienti curie die precedenti diem assignatam. Die assignata, audientur illi duo exoniatores cum tercio de via curie, et eis assignabitur alia dies competens ad habendum dominum suum, et, illa die, poterit se exoniare tercio de eodem morbo, die precedenti facta denunciatione servienti curie et associatis primis exoniatoribus. Illa die jubebitur ^ quod eger videatur per quatuor milites ad minus, vel vavassores, qui habeant recordationem, et si illi inveniunt ipsum infirmum, assig-

1 BB. De exonîationïbus . — La version française reporte la rubrique de ce chapitre avant le dernier paragraphe du chapitre précédent.

2 Quia non potest se exoniare iterum. — N. D. 2 quia ipse se potest exoniare iterum; C. ^

quare ipse potest se exoniare iterum. — La négation est également supprimée dans la version française. Marnier, p. 67, 1. 23.

3 Illa die jubebitur. — N. D. 2 videhitur ; BB. illa die judicatur.

nabunt ei terminum usque ad annum et diem, quod juret langorem.

4. Forma autem juramenti hec est : quod adeo est infirmus quod non potest ventre ad curiam, et quod in domo sua non induet hracas ^ nec exibit masnagium suum nisi veniendo ad curiam, offerens se liti tanquam sanus.

5. Et si inventus fuerit faciens in contrarium, erit in periculo amittendi terram petitam si fuerit ostensa vel capta in manu Régis per curiam, que habeat recordationem, ut superius, quia nuUus defectus, vel exoniatio, ante inspectionem terre valet, nisi per curiam, que habeat recordationem. Defectus^ factus in curia, que habeat recordationem, aufert possessionem. Exoniatio que non potest salvari, vel per quam exoniatus non salvatur, equipollet defectui.

6. Si autem milites viderint ^ eum sanum, vel dubitaverint de morbo, assignabunt ei diem quindecimum ad minus et ea die tenetur quod veniat, vel faciat se afferre, ut judicetur a curia et recipiatur ab eo juramentum langoris in forma predicta, si fuerit recipiendum ; alioquin respondeat in continenti.

7. Finito anno et die, tenetur ille venire [ad curiam] et respondere per se, vel per procuratorem ab ipso in curia

1 N. D. 2, C. 4 brachas.

2 Amittendi terram petitam. — BB. amittendi vel terram suam possessionem terre petite.

3 Quia nullus... recordationem.

Defectus... — BB. quia nullus defectus vel in exoniatio ante inspectionem terre nisi per curiam que habeat recordationem valet petenti ad recuperationem hereditatis, sed adversarius suus

in hoc punitur peccunia facta ab inspectione que habeat recordationem defectus.

4 Recordationem. Defectus factus in curia. . . milites viderint. — C. 4 recordacionem ante possessionem et exoniacio que non potest salvari vel per quam non salvatur exoniatus equippolet defectui si autem milites viderint»

attornatum ; et ille non potest facere exonium, vel defectus^ si dominas suus fecit tôt, quot non posset plura facere. Nec in una causa potest fieri nisi unus langor. Qui autem se exoniaverit, et, pendentibus aliis exoniationibus, visus fuerit, non poterit de cetero habere alias exoniationes K

8. Si autem inceperit exoniationes suas aliquis per morbum residentem, quamvis se exoniaverit ter postquam visus fuerit a militibus, poterit se exoniare quarto de via curie, et non amplius.

9. Quicunque exoniaverit se et exoniationes suas salvaverit per legem superius scriptam, vel per emendas curie, [non] ^ poterit reincipere, nisi langore jurato ; et exoniationes possunt reincipi, duello vadiato, sine langore

10. Inspectione terre petite facta, reddenda est curia domino feodi, si eam^ petierit, et precipiendum est ei ut querelam ^ illam juste deducat. Quod nisi fecerit, quelibet partium potest abjurare curiam suam et in curia sua, expressa causa injurie ® , vel defectus, adjuncto sibi teste. Et in ista curia possunt fieri exoniationes et defectus.

Page 1