‹ Coutumiers de Normandie (volume 2)Chapitre 109 sur 125 · CAPITULUM LXXXIII · texte numérisé non relu

CAPITULUM LXXXIII

DE DIVISIONE TENEMENTI INTER HEREDES \

1. Tenementum antecessoris débet dividi inter heredes^ equaliter, nisi aliter per consensum fiât. Et si aliqui heredum sint in etate, alii autem non, divisio illa erit stabilis quantum ad illos qui habent etatem.

2. Illi vero, qui fuerunt infra etatem, poterunt revocare, cum pervenerint ad etatem, et si cessaverint per unum annum, vel amplius, etate compléta, non poterunt revocare. Revocatio autem potest fieri et invito^ tutore, ita quod si per industriam aliquorum partes fuerint meliorate per edificia, vel per plantationes vel hujusmodi, débet fieri compensatio.

Page 1