‹ Coutumiers de Normandie (volume 2)Chapitre 115 sur 125 · CAPITULUM LXXXVIII · texte numérisé non relu

CAPITULUM LXXXVIII

PUBLICANTUR RES FORISBANNITORUM \

1. Si aliquis ad mortem condempnatus fuerit per judicium propter delictum suum, vel subterfugiens justiciam forisbannitus fuerit, vel fugiens ad ecclesiam terram abjuraverit, omnia bona ejus sunt Régis, etedificia^ comburuntur, et arbores destruuntur, et terra ejus tenetur in manu Régis usque ad annum et diem ; et deinceps domino feodi terra illa redditur ; et heredes ipsius exhereditantur, ita eciam quod non possunt recuperare illam hereditatem neque per donum domini, neque per commutationem, neque per contractum, neque alio modo.

Page 1