CAPITULUM XXV
DE RECOGNITIONE ET BREVL
1 . NuUa fiet recognitio, nisi per brève Ducis, vel ejus justicie ; quod ex facili habetur, quia clerici sunt constituti ad brevia facienda, audientes querimonias hominum. Quod brève, oblatum ballivo Ducis in patria conquerentis facit placitum in pace esseusque ad primam assisiam baillie sue, et intérim facit ballivus terram videri et nominajuratorum scribi super visum terre.
2. Omnes vero questiones et nomina juratorum scripta sunt in assisia in rotulis, qui bene et fideliter conservantur.