CAPITULUM XXXVII
DE FUGITIVIS.
1 . Comités, vel barones, et singuli homines sacramento tenentur pacem Ducis servare et ejus legalem justiciam.
2. Et si aliquis per aliquod crimen profugatus fuerit, et ad très assisias et ad fora patrie clamitatus veniendi ad assisias, vel ad placitumjusticie patrie, etadjusfaciendum et capiendum, et, propter justiciam, venire non audeat, catalla ejus omnia capiantur et ad [s]caccarium reddantur, et nomen ejus scriptum in rotulis Ducis, et domus ejus comburatur si in villa fuerit; si autem domus ejus in burgo, vel in civitate, fuerit constituta, prosternatur et, extra villam deportata, in média die comburatur. Hoc factum est ut videant omnes et singuli legalem justiciam Ducis et sibi timeant hujus[modi] periculum incurrere. Vi[r]gulta eciam profugi in média die cum securibus abscindantur.
3. Igitur homines omnes sibi provideant non consentire fugitivis, nec eos in domibus suis recipere, quia, si captus
1 BB. si. — Texte français:
« Ainz l'aura li sires del fieu ; » Marnier, p. 28, 1. 7.
2 BB. comburetur. — On trouve quelques lignes plus bas combu-
ratur ; il y a du reste dans la version française : « Sa meson soit arsse, se elle est en vile ; » Marnier, p. 28, 1. 17.
fuerit fugitivus in domo alicujus, receptator omnia catalla sua amittet ^ , ni forte membrorum vel vite incurret [periculum]