Æmilius Macer, L. 68, D. XXXV, ad legem Falcidiam
« Computationi in alimentis faciendæ hane formam esse Ulpiants scribit, ut à prima ætate usque ad annum vicesimum quantitatis alimentorum triginta annorum computetur, ejusque quantitatis falcidia præstetur : ab annis vero viginti usque ad annum vicesimum quintum, annorum vigenti octo ; ab annis viginti quinque usque ad annos triginta, annorum viginti quinque ; ab annis triginta usque ad annos triginta quinque,annorum vigintiduo; ab annis triginta quinque usque ad annos quadraginta, annorum viginti; ab annis quadraginta usque ad annos quinquaginta, tot annorum computatio fit, quot ætati ejus ad annum sexagesimum deerit, remisso uno anno ; ab anno vero quinquagesimo usque ad annum sexagesinum deerit, remisso uno anno: ab anno vero quinquagesimo usque ad annum quinquagesimum quintum, annorum novem ; ab annis quinquaginta quinque usque ad annum sexagesimum, annorum septem ; ab annis sexaginta, cujuscumque ætatis sit, annorum quinque: eoque nos jure uti Ulpianus ait, et cirea computationem ususfructus faciendam. — Solitum est tamen a prima ætate usque ad annum trigesimum computationem annorum triginta fieri; ab annis vero triginta tot annorum computationem inire. Quod ad annos triginta fieri : ab annis vero triginta tot annorum computationem imire, quot ad annum sexagesimum deesse videntur,nunquam ergo amplius quam triginta annorum computatio initur. »
sé"