LIBER QUINTUS
borum magnificentia potest, ut non excellent nostri inter suos, et veluti heroes inter aîios judicentur.
Cum igitur Feltrinus meam sententiam comprobaret, subdidi maximum lucrum accessurum Latinis literis, si reliqui ejus libri reperirontur, quod ego facile futurum esse arbitrabar. Cum illae haec tanquani vana existimaret, dixi non tantum moveri me iis, quae nnper intellexeram prodire a Mantua, quantum assertions cujusdam docti riri, qui olini in Urbc1, pluribus aliis mihique narraverat se décades Livii decem vidisse, hac legisse in monasterio quodam in Dacia*; quo in loco eas esse, hune alterum postmodum retulissc dicant. Is fuit Nicolaus quidam, natione Gothus, vir vagus atque inconstans, licet admodum eruditus, qui sancte juravit esse in quodam monasterio Ordinis Cisterciensium tria praegrandia volumina, et oblonga, conscripta litteris Longobardis, et nonnullis praeterea Gothicis intermixtis, in quibus contineretur decem Livii décades, quarum capita esse legisset. Atque hoc ita asseveranter affirmavit, ut eidem fidem haberem praesertim cum non esset ibi aliqua causa tam impune mentiendi. ltaque per facile adducor, ut existimem eas décades ibi esse, cum nunc quoque alius testis horum librorum reperiatur, qui se quoque décades omnes vidisse asseveret.
Hoc ut ad le scriberem, summopere Feltrinus rogavit. Ilaque veluti argumentum epistolae nactus sumpsi, et quidem libens occasionem ad te scribendi, praesertim cum idem mihi asseruerit, te studiis deditum Humanilatis, Guarini nostri doctissimi viri opéra, jam doctu;n atque eloquen'em evasisse. Quod eo mihi gratius fuit, quo pauciores sunt (de potentioribus loquor) qui vel literarum studiis delectenlur, vel doctis viris; et, si verum fateri volumus, excepto praestantissimo atque excellentissimo Principe parente tuo, qui complures doctissimos homines ad se conquisivit, nullos vel paucos doctos in Italia reperies (nam apud exteros, potus et cibi potius quam doctorum ratio habetur) qui vel sint liberali aliqua disciplina imbuti, vel eos in quibus illa vigent, aliquo honore dignentur. Atqui haec quidem causa est potissima cur multa perverse a Principibus agantur, cum neque ipsi sapientiae studere velint, neque colant sapientiae
1 A Rome. Cf. ci-dessus Epist., II, 0.
2 Cf. III- partie, ch. III, page 212.
314 EPISTOLARUM
studiosos. Quamobrem gaudeo ipse mecum, tibi vero gratulor, qui tuam adolescentiam non corporis illecebris, aut voluptati, ut multi mortalium, dedicasli, sed studiis, et doctrinae, quae quoniam ad vitam bene agendam, boc est ad virtutem, et honestatem maxime conferunt, persévéra, oro, ut coepisti et mentem revoca ad ea quae te excelsum et praeclarum possunt reddere. Nam, si quem decet vacare studio virtutis, Principem maxime opportet illius consequendaecuram praecipuam habere. Turpe est enim, ab iis, quibus opibus et potestate praesis, virtute aut sapientia superari; et quamvis consilia amicorum plurimum soleant conferre potentibus ad deliberandum, atque agendum; tamen non egere allerius consilio, quid sit utile, quid honestum, quid liceat, quid expédiât, per se ipsum cognoscere, praeclarum atque egregium haberi solet, et supra communem hominum facultatem. Quare incumbe, quaeso, atque invigila bonarum artium studiis quae tibi multarum rerum copiam subministrabunt, per quae possis ad summam laudem et gloriam pervenire. Ego tuus sum, licet pusillus. Vale.
Florentiae 4 Nonas Maii.
EPISTOLARUM LIBER SEXTUS
Epistola XIX1
Poggius P. S. D. insigni viro Leonello Eqititi Estensi.
Bologne 2, 24 juillet (1437. De T.).
11 a refusé 80 sequins de ses deux beaux volumes de lettres de Saint-Jérôme. Le cardinal de Saint-Xiste lui en a offert 100 ; il le lui aurait cédé si Niccoli ne lui avait reproché de paraître préférer l'argent aux lettres. Mais ayant appris par Aurispa que Leonello désirait les avoir, il consent à s'en dessaisir en sa faveur au prix déjà refusé ; personne n'aura un aussi beau manuscrit. Il ne croit pas que Leonello ait montré à Reatinus, comme celui-ci s'en vante, les lettres qu'il avait adressées à Guarino.
Nuper cum in caméra Pontificis esset sermo inter quosdam de epistolis Hieronymi, atque ego duo volumina ex eis pulcherrima me habere dixissem, subdidit quidam ex adstantibus, se mihi obtulisse pro illis octoginta aureos, neque tamen habere potuisse.
Atqui, inquam ego, quondam Cardinalis Sancti Xysti pluribus
1 Epistolae (De Varietate Fortunae), 56.
2 En octobre 1435, Eugène IV avait quitté Florence pour s'établir à Bologne dont le parjure de son légat l'avait rendu maître.