‹ De la liturgie (volume 2)Chapitre 15 sur 35 · PREMIER MARTYR · texte numérisé non relu

PREMIER MARTYR

Préface.

(Les Messes du rite Mozarabe n'ont pas cette préface.)

Venerabilem atque sublimem beatissimi Protomartyris Stephani passionem hodie célébrantes, Dominum Martyrum, Fratres carissimi, deprecemur, ut sicut illi contemplatione meritorum suorum coronam dare dignatus est, nobis quoque plenissimam misericordiam ipsius precibus flexus in omnibus largiatur. Per Dominum nostrum.

Suit la Collecte.

Deus qui sancto Stephano Martyri tuo et principatum in ministerio, et principem in martyrio contulisti, dum nobis sancti diei hujus festivitatem pro ejus vel commemoratione vel passione donasti; exaudi, qusesumus, supplices familial tuae preces, nobis ejus peculiare praesidium tribue, cujus pro inimicis ac peccatoribus preces piissimus acceptasti. Tribue etiam ut pro nobis intercessor existât, qui pro suis persecutoribus supplicavit. Per Dominum Nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum beatus vivit.

Collecte après les noms.

Omnipotens sempiterne Deus, qui Sanctorum virtute multiplici Ecclesiae tuae sacrum corpus exornans, primitias Martyrum gloriosi Levitse tui Stephani sanguine dedicasti : da nobis diem natalis ejus honore praecipuo celebrare, quia non diffidimus eum fidelibus tuis posse sufïragari, qui Dominicae charitatis imitator, etiam pro suis persecutoribus supplicavit. Tribue, quaesumus, per interventum ipsius, ut viventes salutem, defuncti requiem consequantur aeternam.

Collecte pour la paix.

Deus charitatis indultor, Deus indulgente munerator, qui S. Martyri tuo Stephano in passione largitus es, ut imbrem lapidum clementer exciperet, et pro lapidantibus supplicaret ; pietatem tuam, Domine, subnixis precibus exoramus, ut dum Martyris tui passionem recolimus, per intercessionem ipsius, pacis securitatem, et peccatorum nostrorum veniam consequi mereamur.

Contestation 1 de la Messe.

Dignum et justum est, œquum et justum est, te laudare, teque benedicere, tibi gratias agere, omnipotens Deus. Qui gloriaris in conventu sanctorum tuorum, quos ante mundi constitutionem praetectos spiritali in ccelestibus benedictione signasti : quosque Unigenito tuo per assumptionem carnis et crucis redemtionem sociasti; in quibus spiritum tuum sanctum regnare fecisti, per quem ad felicem martyrii gloriam pietatis tiue favore vénérant. Digne igitur tibi, Domine, virtutum festa solemnitas agitur, tibi 1kc6 dies sacrata celebratur, quam B. Stephani primi Martyris tui sanguis in tuae veritatis testimonium profusus ma-

1 Sorte de Préfarc propre à chaque Messe et (jui, quelquefois, est appelée Immolation.

gnificum nominis tui honore signavit. Hic est enim illius nominis primus confessor, quod est supra omne nomen, in quo unicum salutis nostrae praesidium, Pater seterne, posuisti. Hic in Ecclesia tua quam splendidum ad cunctorum animos confîrmandos unicae laudis praecessit exemplum. Hic post Passionem Domini nostri Jesu-Christi , victoriae palmam primus invasit. Hic ut Levitico ministerio per Spiritum sanctum ab Apostolis consecratus est, niveo candore confestim emicuit, martyrii cruore purpureus. 0 benedictum Abrahae semen, Apostolicse doctrinae et dominiez crucis prior omnium factus imitator et testis. Meritô cœlos apertos vidit, et Jesum stantem ad dexteram Dei. Digne igitur ac juste talem, sub tui nominis confessione laudamur, Omnipotens Deus, quem ad tantam gloriam vocare dignatus es : suffragia ejus nobis pro tua pietate concède. Talis pro hac plèbe precetur, qualem illum post trophaea venientem exultans Christus excepit. Illi pro nobis oculi sublimentur, qui adhuc in hoc mortis corpore constituti, stantem ad dexteram Patris Filium Dei in ipsa passionis hora viderunt. Ille pro nobis obtineat, qui pro persecutoribus suis, dum lapidaretur, orabat ad te, Sancte Deus, Pater omnipotens. Per Dominum nostrum Jesum Ghristum Filium tuum, qui pro peccatis nostris nasci carne per Virginem, et pati dignatus est mortem, ut martyres suos suo pati doceret exemplo. Cui meritô omnes Angeli atque Archangeli sine cessatione proclamant dicentes : Sanctus, Sanctus, etc.

Collecte après le Sanctus.

Verè sanctus, vere benedictus Dominus noster Jesus-Christus unigenitus tuus, qui martyrem suum Stephanum cœlestis aulae Collegio numeravit, qui corporis nostri infirmitatem suscepit, priusquam pium sanguinem pro humana salute funderet, mysterium sacras solemnitatis instituit. Ipse enim pridie quam pateretur, accepit panem, etc. (Suit la Consécration.)

Après le Mystère.

Hoc ergo facimus, Domine, haec prœcepta servamus ; et sacri corporis passionem sacris solemnibus praedicamus. Quœsumus, omnipotens Deus, ut sicut veritatem nunc sacramenti cœlestis exequimur, ipsi veritati Dominici corporis et sanguinis hœreamus. Per Dominum nostrum.

Avant l'Oraison dominicale.

Gloriosi Levitae exemplis , et beatissimi martyris Stephani magisteriis instituti, œterno Régi et Patri Deo precem, Fratres carissimi, cum omni hurailitate fundamus, ut dato nobis fidei calore vel munere, ad martyrii nos desiderium amoris sui igné succcndat, ejusque imitatores efliciat, qui non solum pro sui gloria, verùm etiam pro exemplis eruditionis nostrae passionem sustinuit. Et qui conferre clignatus est in passione virtutem, intercedendi pro nobis tribuat facuJtatem. Et orationem, quam praecipere dignatus est, dicerc sine cunctatione permittat. Pater noster.

Après l'Oraison dominicale.

Libéra nos à maio, omnipotens Deus, et tribue nobis supplicibus tuis tam promptum pro Christo tuo ad patiendum animum, ut probetur non nos martyrio, sed nobis defuisse martyrium. Per eumdem Dominum nostrum.

Bénédiction du peuple.

Deus qui tuos martyres ita vinxisti charitate, ut pro te etiam mori cuperent, ne périrent. Amen.

Et beatum Stephanum in confessione ita succendisti fide, ut imbrcm lapidum non timeret. Amen.

Exaudi precem ramiliio tuse, amaloris inler lesta plauderUem. Amen.

Accédât ad te vox illa intercedens pro populo, quae pro inimicis orabat in ipso martyrio. Amen.

Ut se obtinente, et te rémunérante perveniat illuc plebs ad quaesita per gratiam, ubi te cœlis apertis ipse vidit in gloria. Amen.

Quod ipse praestare digneris, qui vivis et omnia régis in saecula saeculorum. Amen.

Collecte après l'Eucharistie.

Deus perennis salus, beatitudo inestimabilis, da, quaesumus, omnibus tuis, ut qui sancta et beata sumpserunt, et sancti jugiter ac beati esse méreantur. Quod ipse prsestare digneris.

Consommation de la Messe.

Gratias agi mu s tibi, Domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et fîlîi tui nativitate nos salvas, et martyris Stephani deprecatione sustentas. Per, etc.

Ici finit la messe de saint Etienne.

Pour établir et prouver d'une manière encore plus évidente et plus solide mon opinion, ou, si l'on veut, mes conjectures au sujet de la Messe gallicane, je crois faire plaisir au lecteur en extrayant du manuscrit palatin de la bibliothèque du Vatican dont j'ai parlé plus haut, une autre Messe qui, parla méthode et la distribution, concorde en tout avec la Messe de saint Etienne qu'on vient de lire. Ce manuscrit a dû être écrit par un copiste tota'ement étranger au latin ; car, à chaque ligne, il fourmille de fautes. Les corruptions de mots tels que : dilioci pour dilexi, antestes tuos pour autistes tuus, conséquent pour consequeretur et autres du même genre, je les ai facilement corrigées; mais où le sens est douteux, où les termes ne semblent pas se lier, je n'ai pas osé y toucher, de peur qu'en essayant de deviner le sens, je ne vinsse encore à m'en éloigner davantage. C'est au

lecteur intelligent à remédier à ces grossières erreurs d'un copiste ignorant. C'est la Messe de saint Germain que nous rapportons. Bien que le Mozarabe indique la fête de ce saint, cependant il ne contient point de Messe propre pour ce jour, et l'office tout entier se prend du commun des confesseurs pontifes.

Page 1