‹ De l’authenticité des annales et des histoires de TaciteChapitre 73 sur 102 · AAA · texte numérisé non relu

AAA

AA

LA NERE KR. THAT

TT

259 EPISTOLARUM

videbitur immutandum in illis, agas prout fuerit consilii tui : nam et me, et mea tibi committo. Libenter vivam cum Piero, nisi Scythae futuri simus, libenter enim quiesco.

Hic dominus meus tandem dedit mihi aliquid; parturiit enim mons, et natus est mus, qui mihi aures corrodit. Dedit enim mihi Beneficiolum parvum, et onus magnum. Est enim curata Ecclesia cxx. florenorum in fructibus, quod mihi non placet, Nam ut Gregorius testatur in Homelia quadam, durum est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, fiat judex alienae. Propterea citius exuam hane vestem, quae deprimit multum. Multoties scripsi tibi me id prospicere solum, ut aliquorum annorum labore compararem mihi requiem in posterum.

Si vera sunt, quae Pierus scribit, conjicio illud esse certissimum iter perveniendi, quo volo. ltaque, scribe ei, si discessit, prout videtur tibi, et litteras meas facias transeribi per aliquem, ut eas duplicatas possis mittere propter longitudinem viarum, ac discrimina, et illum hortare ad respondendum.

Video quae Cardinalis Pisanus scribit de Secretariatu. Sane si ego illud officium tantum aestimarem, quantum nonnulli, ego jamdudum ïistuc rediissem : sed si omnia deficerent, hoc quod nunc habeo, non deerit mihi. Ego minus existimo et Pontificatum, et ejus membra quam credant. Gupio enim liber esse, non publicus SeTvUs.

Perfice modo ea, quae offert Pierus, et videbis me majori diligentia illa fugere, quam alii putant. Ego sub hac spe discedam, ut efficiantur ca quae scribis ; nam mihi placent, prout tibi, neque videbit me hic mensis Junii. Venirem citius, nisi expectarem aliqua ex Romana Curia circa festum Paschae. Scribas hoc Cardinali Pisano, non tamen causam, sed solummodo me venturum. Nam quod aliis litteris ad te scripsi, me discessurum post mensem Februarium, effici non potuit,

quia ille, qui venturus erat, consilium mutavit. Nunc autem postquam aliter nequit fieri, veniam impensa Crucifixi.

Caetera communicabimus in adventum meum : sed unum te rogo Maxime, ne haec nostra consilia cum aliquo communices ; sumus enim futurorum incerti; homo proponit, Deus autem disponit; et

omnes ad calumniam prompti sumus. Ideo haec secreto perlicienda sunt; de factis Hungariae loquor.

LIBER PRIMUS. Ds:

Saluta Nicolam nostrum, et fratrem Ambrosium £. Vale, et me ama. Londini die xx1r. Februarii.

EpistToza XVIII Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo.

Londres, 5 mars (1422. De T.).

1] a reçu de nouvelles lettres de Lamherteschi avec des indications complémentaires qui le satisfont ; il ira volontiers chez les Sarmates ou chez les Scylhes, avec la perspective de s'occuper de littérature grecque. Il est prêt à se rendre au rendez-vous donné par Lamberteschi. Mais Beaufort lui a donné une nouvelle cure, et il pourrait espérer mieux. Il demandera un congé pour venir à Florence à la Saint-Jean. 11 recommande encore le secrel.

Scripsi ad te binis litteris, quarum unae verbis latinis scriptae erant, alterae maternis, quod erat consilium meum circa rem > quam offerebat Pierus de Lamberteschis ; dixique mihi placere, quod censebat in rem meam esse faciendum, dummodo conditiones ita explicarentur, ut non ad opinionem inanem proficiscerer, sed ad rem certam, ac mature digestam. Deinde redditae sunt mihi litterae tuae satis recentes, et cum eis copia litterarum Pieri cum additione aliqua quae mihi placuere. Persto autem in prima sententia, dum campus ille sit fertilis ad frugem, prout Pierus imaginatur. Sed veniam ad vos, et func propositis in unum conditionibus, discussisque in utramque partem ratioibus, meliorem, ut spero, eligemus partem.

Id primum scias volo me libertatem et otium litterarum praepo-

nere rebus caeteris, quae plures existimant permaximi, atque optant. Sique videro id me consecuturum, prout sperat Pierus noster, non solum ad Sarmatas, sed Seythas usque proficiscar, praesertim proposila facultate dandi operam litteris graecis, quas avide cupio haurire, ut fugiam istas molestas translationes, quae ita me torquent, ut pluris sit molestiae in legendo, quam in discendo suavilalis.

Dicit mihi Pierus se rescripturum quamprimum rem certam, et se opinari ante Pascha litteras suas super ea re futuras esse Florentiae. Hoc mihi placet, nam maturius deliberare poterimus, quid sit agen-

1 Ambroise Traversari, général et réformateur de l’ordre des Camaldules; il demeura à Florence, Mort en 1439. Il avait appris le grec à Venise et fut ainsi à même de jouer un rôle important au concile de Ferrare et de Florence. Il a laissé beaucoup d'ouvrages de théologie et de nombreuses lettres que Lorenzo Mehus a publiées en même temps que l’histoire de sa vie, Ambroise paraît avoir vécu en bonne intelligence avec Poggio et Niccoli.

9254 EPISTOLARUM

dum, sed ego nescio, an ita cito possim discedere, prout existimabam : non quia immutatus sim, sed quia oportet consilium sumi ex tempore. Scripseram tibi hunc Dominum meum dedisse mihi Ecclesiolam quandam Curatam, quam parvi existimabam, quia nolebam subire onus sacerdotii. Verum nudius tertius contulit mihi aliam xL. librarum deductis expensis, et priore dimissa, hanc sum consecutus. Nisi Beneficium esset Curatum, non optarem amplius; sed onus Curae me gravat ninus. Credo me inventurum pro hac beneficium liberum et sine Cura xx. librarum: hoc si fiéri poterit, satis est mihi, nec oplo amplius: verumtamen nescio quando hoc inveniam ; neque scio, an sit melius isto venire, prout res nunc se habent, an expectare paulum, quaerens an possem hanc facere permutationem.

Accedit etiam, quia dubito, an Dominus hic indignetur adversum me, si peterem licentiam ïila derepente; licet hoc judicem parvi momenti. Petam enim pro sex mensibus animo redeundi, et vetus est proverbium, in itinere componuntur sarcinae. Ut autem non dubites propter haec de reditu meo, pro certo tibi affirmo me non esse futurum hic ultra mensem Maii, nisi forsan causa societatis reperiendae paulo amplius esset demorandum, quod ultra festum Joannis non poterit esse.

Quia vero sumus incerti quid sit cras futurum, te rogo, ut secreto haec teneas. Nam si in Hungariam proficiscar, erit ignotum oOmnibus, praeter paucos; quin simulabo me huc venturum, et istos pascam verbis.

De Secretariatu autem parum curo. Magni faciant illum alii sicut volunt, quia etsi omnia deficiant, est hic, unde vivam, et opulenter. Vale et Nicolam nostrum saluta.

Londini die v. Martii.

Si haberes cito responsum a Petro, scribas illud mihi quam primum; quia, ut dixi, nescio, an potero discedere, ut cu pio : comparanda est enim pecunia pro viatico; et illam excerpere oportet ex Beneficio; nam iste nil daret. Inveniam aliquem amicum, qui mutuet aliquid super fructibus : vendero in erba.

EPisToLa XIX Poggius sal. pl. dicit Nicolao suo.

Londres, 16 mars (1422, De T.).

a reçu des leltres plus explicites de Lamberteschi. Il sera en mai à Florence. ll réitère la recommandation du secret.

Scripsi bi tribus epistolis mihi placere, quod offerebat Pierus noster Lambertescus, dummodo proficiscerer ad rem certam. Ipse ultinus ad me litteris, se quamprimum abiturum affirmat, et quod nunc mente versat, opere promittit effecturum, cum primum eo venerit, seque reseripturum ad me Florentiam. Hoc si fiet, cito rem componemus. Ego hic ero, quod corradam ex beneficio meo aliquas pecunias ad commeatum; nam aliunde facultas non adest: non tamén tardabo ultra mensem Majum, nisi forsan societatis reperiendae causa. Tecum autem, et cum Nicola discutiam, et me et mea; et melius, ut opinor, consilium capiemus. Oportet etiam me Romam profieisei pro negotiolis meis. Capiam vero licentiam ab hoc Domino pro sex mensibus, asserens me reversurum; postmodum, ut ait Terentius : gallina cecinit, interdixit aruspex, etc.

Ideo hoc negotium nemini pandas; nam simulatione opus erit propter multa, quae conferam tecum. Vale.

Londini die xvr. Martii.

Mittito has litteras, quae his sunt alligatae, ad cognatum meum, ita ut non deveniant in aliorum manus.

EpisToLA XX Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo.

Londres, 25 mai (1422. De T.).

Poggio entrevoit ou feint d’entrevoir la possibilité d'obtenir un bénéfice convenable et se montre moins chaud pour le projet de Lamberteschi, 11 déclare, cependant, y tenir toujours.

Scripsi ad te pluribus litteris, me abiturum ad vos hoc mense Mai, aut amplius ad festum Joannis Baptistae eo animo, ut sequerer consilium tuum, et Petri Lamberteschi in eo, quod Petrus offert in Hungaria : et quia posterioribus lilteris asseruit, se rescripturum Florentiam ad te, quid in hoc egisset certi, ne ad spem proficiscerer incertam, ideo ultimis meis litteris te rogavi, ut cum ipse dixisset responsionem suam futuram esse Florentiae mense Martio, aut

TRE armes 7

256 EPISTOLARUM

ante Pascha, velles me quamprimum facere certiorem responsionis suae, quod miror te adhuc non fecisse, si tamen ille respondit. Nollem enim tanquam, ut aiunt, muscam sine capite proficisci, praesertim cum consulat mihi amicus quidam ex Curia, ut hic expectem usque ad Concilium futurum, eum pessimus sit Curiae status.

Ego tamen sub spe verborum Petri jam recessissem, nisi retineret me Beneficium, quod contulit mihi Dominus iste, quod cum sit Curatum nolo ïllud tenere diutius propter : onus Curae, quod reputo maximum, sed quaero illud permutaret eum aliquo Benefcio, quod vacet Gura, et quod simplex possit clericus obtinere; et jam sum in practica, quae tamen non potest cito concludi, ut optarem ; sed tamen infra duos menses spero me, quod cupio, perfecturum.

Offertur mihi Canonicatus quidam, qui ubicumque terrarum essem, redderet mihi centum florenos annuis redditibus, aut ad minus Lxxx. Haëec si assequor, nolo amplius, et finem imponam desideriis habendi aut opes, aut dignitates, vacans studiis litterarum, prout semper concupivi. Nam, ut saepius ad te scripsi, hic semper fuit animus, meus, et ob eam rem hac veni, ut aliquid parum consequerer, quo liber viverem, et in studiis; quod etsi omnia deficiant, jam videor me consecutum.

Si tamen existimatio et desiderium Petri habebit locum, id capiam, quod offert. Nam mihi prae caeteris placet, et si honesto exercitio, prout illud est, possem mihi vitam parare in posterum, forsan relinquerem Beneficium, quod licet sit sine Cura, tamen sollicitudine et onere non Caret. Ideo te rogo, ut cum primum potes, me certiorem facias, quid responderit Petrus. Ego interim permutabo hoc Benefcium, quo facto statim veniam ad vos : quia etiam si Petri spe frustrarer, oportet me ire usque in Curiam Romanam. Vale, et rescribe.

Londini die xxv. Maii.

EpistroLa XXI

Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo. Londres, 10 juin (1422, De T.).

11 manifeste de nouvelles hésitations et voudrait obtenir des garanties de Lamberleschi. I] se déclare de taille à composer l'Histoire demandée et à se mesurer avec les anciens. Niccoli lui avait écrit que l'archevêque de Milan prétendait avoir vu en Allemagne de précieux manuscrits anciens ; Poggio lui répond qu'il n’en croit rien.

Non enim videtur mihi esse sani consilii relinquere hoc parum,

quod sum tanto labore consecutus sub spe quadam, quae nos posset fallere. Ideo melius videtur expectandum quod Petrus respondeat, et secundum litteras suas ex tempore consilium capiemus. Hoc tibi affirmo, si certum quid scribat, me quantocius discessurum posthabito Beneficio, si interim non permutavero illud. Quidam me duobus jam mensibus suspensum tenet promittens mihi daturum praebendam quandam pro hac Ecclesia: nunc autem cum rem urgerem, et ad calcem cuperem pervenire, recessit a promissis suis. Credere verbis istorum est, ac si auribus lupum teneas. Tu vero da operam, ut cum primum Petrus responderit, me de eo facias certiorem : nam hoc solum expecto.

Nec dubites volo; si dabitur ocium, et tempus describendi gesta illius, aliquid agam, quod probabis. Cor bonum adest mihi : nescio an vires aderint, tamen Labor omnia vincit improbus.

Quatuor his annis nullam dedi operam studiis humanitatis, nec legi librum, quod ad eloquentiam spectaret; quod ex ipsis litteris meis potes conjicere. Non enim sunt, quales esse consuevere; sed tamen brevi tempore redigar in priorem statum. Cum priores rerum scriptores considero, deterreor a scribendo: cum vero nostri temporis, non nihil confido, sperans me paucis inferiorem futurum, si omnino nervos intendero. Tuum vero sit studium ut quamprimum certior fiam responsionis Petri.

De Archiepiscopo Mediolanensi quae scribis laetatus sum, si tamen vera sunt, Est enim res digna triumpho, inventio tam singularium auctorum : sed mihi non fit verisimile. Nam Archiepiscopus is homo est, qui si quid tale reperisset, et secum asportasset saltem transcribendos tales libros. Vereor autem ne audita pro certis affirmet, ut saepius fieri solet. Quid tu putas virum tantae dignitatis fultum imperii patrocinio, summaeque auctoritatis aliquid difficultatis habiturum fuisse in assequendo libros, cum illos postulasset ab illis onagris barbaris, si eos invenisset, ut narras? Illis quidem loco beneficii fuisset tradere eos libros viro, qui apud Imperatorem pro se intercedere potuisset. Praeterea natura amici paulum est ambitiosa, non aspernatur laudem, neque gloriam ; si tales historicos reperisset, personasset ipsemet buccina nihil occultans, neque opus esset eum rogare, ultro se offerret. Ego vermis, quemdam conduxi seriptorem in Germania ; quanto magis noster potuisset non unicum, sed plures

ne — ns ——.,

re

RARONARAE CES

258 EPISTOLARUM

parasse scriptores? Equidem tune credam, cum videro. Nam de Oratore quod ais repertum esse Laudae*, idque Franciscum Barbarum testari, credo, quod ïlli affirmant; et hoc magnum est lucrurm. Quod res, quae erant Pisis, egressae sunt e carcere, placet mihi, deque eo tibi gratias ago. Vale, meque ama.

Londini die x. Junii.

EpPisToLA XXII

Poggius Nicolao suo pl. sal. dicit.

Londres, 25 juin (1422. De T.).

Il recommence ses hésitations réelles ou feiutes. I] fait Phomme désintéressé des choses d’icibas; il ne se fera cependant pas prêtre par sentiment d'honneur. Il voudrait bien que l'affaire Lamberteschi pût se conclure. La charge de secrétaire du pape ne lui sourit pas. Quand il sera à Florence, il verra, d'accord avec ses amis, ce qu’il aura de mieux à faire. Il se réjouit de la découverte du De Oratore, de l’Orator et du Brutus de Cicéron. Mais ce qui l’intéresse avant tout, c’est le projet de Lamberteschi.

Ut alia epistola ad te scripsi, nihil aliud me hic tenet, nisi cura permutandi hoc Beneficiolum, quod defectu temporum multo tenuius est, quam ferebatur. Nollem enim, id quod tanto et temporis impendio quaesivi et animi sollicitudine, nunc amittere vitio festinandi. Si his duobus mensibus emerserit aliquid, quod cupio, concludam statim, atque ad vos veniam ; sin autem nihil invenero, etiam veniam ad vos. At si Petrus certum quid responderit, quod sequi aut probare possimus, non expectabo, neque permutationem, neque fixionem;, sed relictis omnibus non veniam solum, sed volabo.

Non enim credas me hic libentius esse, quam in patria; sed ut scis, diutius quam necesse fuerat, hoc saxum volvo, respiciens ad quietem futuram, quae tamen spes mihi videtur ridicula sperare in hac vita aliquid quietis, in qua nihil est stabile, sed continuo motu exagitatum. Equidem persaepe me ipsum rideo, qui inde quietis modum quaeram, unde permulti sapientes summam inquietudinis molestiam id arbitrantes summopere fugerunt. Illa esset via liberior relinquere omnia haec, quae mundi sunt, inanes curas, molestias, et saeculi cogitationes, et in paupertatis, hic est libertatis, ac verae quietis et salutis portum confugere. Sed hoc paucorum est munus; nec nisi illorum, quos Pater attraxerit, ut inquit Veritas. Ego autem sequor

1 À Lodi, par Gherardo Landriani, alors évêque de cette ville, Cf. Tiraboschi, op. cut. t'INE p.198.

communem opinionem, ut quomodo homines amicos se dicunt multos habere, cum paucissimi sint, et fuerint, ita ego quietam vitam appellem ean, in qua minimum sit molestiarum ; hanc ego, vel temporum, vel aetatis vitio corruptus, diutius concupivi, nescio an recta via.

Nam, ut alias ad te scripsi, non ignoro, quam grave sit subire onus clerici, et quanta cura oporteat eos torqueri, si qua sint conscientia, qui ex Beneficio vivunt. Cum enim praemia non dentur nisi laboranti; qui non laborat, ut ait Apostolus, non manducet. Haec tamen dicuntur facilius, quam fiant, et ut vulgo aiunt, satius est in manibus Dei incidere, quam hominis. Sed tamen si opus Petri, hoc est promissio, perficeretur, relinquerem ista sacra, ad quae nonnisi invitus accedo : non quod religionem spernam aliquo modo, sed quia non confido me talem futurum, qualem describunt esse debere.

Ideo quam maxime exopto, ut Petrus perficiat, quae vellemus. Nam quod Cardinalis Pisanus scribit de secretariatu, placet mihi propter honorem : caeterum illud officium, non libertatis initium est, sed officina servitutis. Intellige, quid dico: non ego illam quaero libertatem, quae vacet omni cura, ac molestia; nam id quondam fuit, et apud saeculum prius; sed illam in qua paucioribus sim subjectus, quam Tullius ait, vivere ut velis. Prior sanctior esset, sed Spiritus ubi vult spirat, non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, qui potens est facere cum voluerit non ex meritis, sed ex vocante. In hac vita Ambrosius ! est noster, quem ego judico felicissimum : reputat enim ommia ut stercus, ut Christum lucrifaciat. Nos quibus tantae non adsunt animi vires, hanc mediocritatem cupimus sectari, in qua Deum sequentes, non omnino mundo serviamus.

Cum tamen ad vos venero, discutiemus diligenter hoc fasciculum cogitationum mearum, atque examinabimus quid maxime sit opus facto. Videtur mihi ridiculum quandoque recte consideranti haec mea tam exquisita futurae quietis, futurique temporis consideratio, et tam longa provisio futurae vitae, ad quam conservandam nihilo est opus praeter victum, et vestitum, qui facillime comparatur, praesertim ab homine non ignavo. Sed haec coram.

Libros Tullii de Oratore perfectos, itemque Oratorem, et Brutum integros esse repertos summe gaudeo, neque mihi quicquam est

1 Ambroise Traversari, général des Camaldules.

me

260 EPISTOLARUM

molestius, quam quod nequeo fieri quamprimum hujus particeps voluptatis. Spero autem cito fieri.

Reliquis, quae scribis, non est opus rescribere. Deum rogo ut satisfaciat desideriolo meo, ut quarnprimum possim ad vos redire. Sed Petrum, hoc est ejus epistolam, expecto prae caeteris, ut non semper cogar figere in ventum cogitatus meos. Vale, et me ut soles, ama.

Londini die xxv. Junu.

De pannis, qui domum delati sunt, ago tibi gratias, et quidem ingentes. Saluta Nicolam nostrum.

EPISTOLARUM LIBER SECUNDUS

EpisToLrA I

Poggius pl. sal, dicit Nicolao dulcissimo.

Rome, 12 février 14231. :

Niccoli avait annoncé à Poggio qu’il se proposait d’aller à Rome. Poggio lui témoigne sa joie. Il lui procurera une maison contiguë à la sienne. Il lui enverra un cheval ou mulet fort doux. La peste n’est plus à craindre. L’air est actuellement très bon à Rome. Les pèlerins venus pour le jubilé, ont, il est vrai, rempli la ville de saletés et de poux, maïs après leur départ tout rentrera dans l’ordre.

Habuiï a te litteras diu, multumque desideratas, quibus maximam cepi animo voluptatem. His respondebo paucis, quamvis multa scribas, quia te ipsum expecto, ut coram communicemus. O quanta jucunditas te praesente ! Quot confabulationes ! Quot sermones rerum variarum! jam jam videor tecum loqui, audire notas et reddere voces. Cosmus praecessit, atque est nobiscum bonus praecursor. Is mihi spem dedit indubiam te propediem affuturum; nam nisi impedisset asperitas hiemis, quae te tirunculum deterrebat, asseverabat, te cum eo fuisse venturum. Sed non dubitat, quae tua est voluntas, quin adsis quamprimum. Ego domunculam quamdam contiguam cepi, ad quam divertas, ut solus cum sola*? esse possis. Bonam habebis cameram, vel solus, vel cum socia, quae tibi pedes fricet, si fueris fessus. Non poteris nisi tarde venire, etiam si paulo post venias, quia omnia sunt parata. Ego ipse si praesciero adventum tuum, occurram tibi in via.

1 Peu de temps après la lettre précédente Poggio quitta Londres, vint à Florence, puis se rendit à Rome où il obtint de reprendre sa place au secrétariat de la cour pontificale.

? Probablement Benvenuta, cette servante maîtresse qu'avait Niccoli et qui avait causé tant de brouilles avec ses amis.

Cosmus equos tibi spondet, et servientem, si quidem deessent tibi, et ibidem Poggius tuus. Habebis vel mulam, vel equum, qui suaviter te feret, et sine conquassatione, adeo ut etiam equitans in utramvis aurem licet dormias.

Neque est, quod timeas pestem : aer est optimus. In hac illuvie barbarorum, qua paulo ante omnia faetore oppressa tenebantur, "nonnulli mortui sunt; nec mirum : ita urbem faece, stercore, spurcitia, et pediculis refersere. Verum postquam Jubilaeus transit, omnes rectissime valent; neque solum non est pestis, sed ne suspicio quidem. Nam si quid esset, non sum ita demens, ut te ad locum pestilentem vocarem : quamobrem non venientem, sed advolantem fac videamus. Tolle moras, ac tergiversationes omnes, atque excute non solum segnitiem, sed mollitiem. Mulierculae est neque frigus posse pati, neque calorem. Fac periculum di cotesto tuo guidalesco, e vedi come regge a martello. Instat Quadragesima, tempus aptissimum videndae urbis ; itaque fac venias, neque socium quaeras, nam ea est causa morae. Nos te expectamus summo cum desiderio. Cave sis nos frustreris : nam tibi perpetuum bellum indicam absque ferialibus. Vale, et epistolae tuae responsionem praesens expecta. Romae die x. Februarti 1423.

EpisToLA II

Poggius pl. sal. dicit. Nicoluo suo.

Rome, 15 mai 1425,

Il annonce qu'il a repris sa place de secrétaire du pape; il ne sait s’il y restera, parce que son patron Beaufort est attendu à Rome. Il regretterait d’être obligé de retourner en Angleterre. Il transmet les plaintes de Cincio sur la lenteur de Niccoli à lui envoyer @es livres. Il réclame les notes et les extraits qu’il a laissés à Florence. Il demande les discours de Cicéron et le parchemin nécessaire pour en faire des copies. Il prie de lui remettre la lettre qu’il avait écrile des bains de Bade.

Recepi abs te epistolam paucis verbis conscriptam, ad quam non est opus rescribere; nihil enim continet, quod postulet sibi responderi praeter unum, quod petis ad te scribi, de statu scilicet meo, quod paucis absolvi potest. Ego effectus sum Secretarius Pontificis, et quidem nullis precibus, vel admodum paucis. Id mihi placet ob recuperatam dignitatem, qua olim fueram potitus, sed quid acturus

sim nescio quoad veniat Episcopus Vintoniensis *. Pontifex libenter

1 Beaufort, évêque de Winchester.

262 EPISTOLARUM

me vidit. Conjiciam cito, conducat ne mihi manere in Curia, an redire ad Britannos. Parere tempori semper sapientis est habitum. Si videro me hac via consecuturum, quod cupio, hoc est aliquod sustentaculum, tum adhaeream : quiescens in studiis, hic manebo. Sin vero minus, tentabo omnia, ut eo tendam, quo jamdudum anhelo. Non obliviscaris, quod olim dixi tibi de praedio illo emendo ad vitam, dummodo liberum sit a vectigalibus. Volo enim vacare, si potero, hac molestia praestantiarum, postquam ita loqui oportet.

Ginthius Romanus ! questus est mecum factam sibi esse à te nonnullam injuriam propter librum illum toties denegatum. Purgavi te, meque simul, omnia a te bono animo asserens esse facta. Dixi librum cito conscribi debere : sollicitat me quotidie purtiella (sic) bene. Rogo te, ut librum transcribas, et an inceperis me. facito certiorem.

Mitias ad me rogo singula commentariola mea, hoc est, excerpta illa ex variis libris, quos legi, quae sunt plurima, ac dispersa : collige simul omnia, oro te, et ad me quamprimum mittas.

Vale, Romae die xv. Maii 1493.

Cupio habere de Oratore, Brutum, et Oratorem : ideo te rogo, ut illos ad me quamprimum mittas, si illos habes; sin autem, sumas mutuo à Nicola, vel alio, prout opus erit, e simul curato, ut habeam membranas ad ea opera transcribenda necessarias, quiàa animus est aut illa scribere aut facere conscribi: Scripsi ad Franciscum Barbarum*® rogans, ut mittat nobis orationes Tullii, quas habet meas. Resigna litteras, si vis, illisque perlectis cura, ut obsignatae ad illum ferantur.

Rogo te ut mittas mihi epistolam illam, quam ad te scripsi de Balneiïs *, cum essem in Alemannia, idque quamprimum.

1 Cincio le Romain, secrétaire du pape. Il fut, avec Bartholomeo de Montepulciano, intime ami de Poggio. Il est souvent en scène dans ses Dialogues.

? Francisco Barbaro, de Venise, guerrier, orateur, érudit; il fut successivement élu podestat de plusieurs villes, entre autres de Vérone.

$ Epistolae I, 2. Cf. Poggii Opera, Argentine, fo 68. Cette lettre que Poggio avait écrite durant le concile de Constance et qu'il voulait faire lire à ses amis de Rome, contenait des détails peu chastes sur ce qui se passait aux bains de Bade.

EpisToLA III

Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, 28 mai 1493.

Jlaurait besoin de 400 sequins. Il espère que Niccoli lui en fera l’avance. Il s'inquiète des bruits de guerre. Il ne tient pas à Florence; la patrie est où l'on est bien. Il prie Niccolide vendre les habits qu’il a laissés. Il a reçu de Cologne le XVe livre de Pétrone.

Ex epistola tua video te diligentem esse in ïis, quae te rogavi. De pecuniis, quod quaeris, quantum expendi velim, ego ipse nescio, quid certum exprimam, primum quia non sum pecuniosus, tum quia pretium sapius aut citat emptorem, ut ultra propositum agat, aut deterret. Erat animus expendere usque ad cccc. aureos!, non quod tot habeam, sed quia sperabam portiunculam quamdam a te sumere mutuo, quamdam ab alio, et ex fructibus tibi primis restituere.

Sed nescio quid agam : perturbat me quasi imminens, ut video, bellum, cujus facile video initium, exitum et finem difficilem.

Si non potero esse Florentiae, ero alibt, nihil me movent loca : ubi quies erit, et bene ibi erit, et patria. Pontifex satis benigne me videt; spero etiam respiciet. Non ero importunus, neque molestus in is principiis, quae cum omnibus gravia sunt, tum mihi praesertim in omni re consueverunt esse gravissima. Sed ut scis Labor omnia vincit improbus.

Res habui, quas ad me misisti. Vestes illae attritae, quae penes te sunt, cupio ut vendantur, investiga te Oro, cujus pretii existant, et quid unaquaëeque aestimetur, et me de eo facias certiorem; nam Si non erunt nimium abjectae, vendi volo. Miltas ad me quamprimum potes formulas illas, quae spectant ad Curiam; nam indigeo ipsis. Reliqua autem, quae postulavi cura, ut ad me deferantur.

Allatus est mihi ex Colonia xv. liber Petronii Arbitri, quem curavi transcribendum modo, cum illac iter feci. Mittas ad me oro Bucolicam Calpurniü, et particulam Petronii, quas misi tibi ex Britannia, nec obliviscaris commentariola mea; nam multa sunt illis adjicienda. Cura ut valeas.

Romae xxvir. Maïi 1423.

{ Jis’agit d’une somme d'environ 4,800 francs que Poggio demande à emprunter.

D ÉRpARESeE SEE

RASÉTÈNUr EE Er à

Len M ROREÉ ORNE MERE

Fire

cs

EPISTOLARUM

Page 1