‹ De l’authenticité des annales et des histoires de TaciteChapitre 74 sur 102 · EPISTOLA V · texte numérisé non relu

EPISTOLA V

Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, 8 octobre 1493.

Ï n’a pas écrit depuis longtemps à Niccoli à cause de ses occupations. Il a reçu les livres et les parchemins; mais, par la faute du voiturier, ils ont été abimés par la pluie. Il pense que la cour se rendra à Sienne. I1 demande un couteau et des nouvelles de Florence sur les probabililés de paix ou de guerre.

Non impeditus nesotiis ad te non scribo, sed coactus inopia cum rerum, tum verborum. Sunt praeterea occupatiunculae quaedam, in quibus versor, quae non tantuim ipsae me impediunt, quantum earum expectatio. Oportet enim paratum esse etiam ad nutum, ne offendatur religio principum, quorum indignatio promptior est, quam remissio, si quid omittatur. In quibusvis quoque rebus principia sunt ardua, ac difficilia; ut quod antiquioribus in officio sit jucundum, promptum, ac leve, mihi sit molestum, tardum, onerosum. Sed labor omnia vincit improbus. Conor ipse quoque aliquid promere me dignum, insinuoque me in Principis voluntatem; quem videor videre satis erga me humanum : et negotia perpauca tamen cogitationes plurimae me distrahunt, omnia timentem, hac trepidantem.

Redditi sunt libri, quos tradidisti Nicolae nostro, et item quaterniones tui, qui incuria vectoris, et item Quintilianus, paulum imbre corrupti sunt.

Scribo quasdam litteras Ser Angelo Pieri contribuli meo, quibus et aliae alligatae sunt. Te rogo, ut quamprimum eas reddi cures in manibus suis, ut aliae quoque reddantur. |

Credo nos tandem venturos Senas, si fata volent. Vale.

Manu festina, Romae die vur. Octobris noctu 1493.

Expecto a te litteras, et ‘cultram, et nova Reïpublicae nostrae, bellum ne speres futurum an pacem.

Loquaris cum Ser Martino, quid ei agendum videtur de facto meo, id est quomodo sit obviandum exactionibus, vel potius extorsionibus istis ; et id mihi respondeas velim; et item an hae litterae reddantur tibi.

Propter reliquas, quae colligatae sunt, hoc scire cupio. Nam necesse est mihi illas reddi; responde igitur quamprimum.,

Episrora VII

Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo dulcissimo. Rome, 6 novembre 1493.

Il le prie de lui envoyer sans retard PAmmien Marcellin, parce que le pape désire l'avoir. Il a reçu le couteau. Ridolfo est d’avis qu’il doit être exempt d'impôt à Florence. Si le pape se rend au concile, il apportera le Pétrone. Il envoic ses condoléances à Nicolas de Médicis. Si les livres de Laurent se vendent et qu’il y ait quelque bonne affaire, qu’on songe à lui. Il demande les cartes de Ptolémée, Suétone, Plutarque. Au lieu d'aller à Vienne, Niccoli devrait venir à Rome. Qu'il réclame à Barbaro et lui envoie les discours de Cicéron.

Non respondi proximis litteris tuis, propterea quia existimabam te fugisse pestem, prout aiebas; his vero litteris, quas hodie a te accepi, video adhuc te esse Florentiae.

Gratum est mihi te absolvisse Marcellinum, idque gratius, si brum ad me miseris ; reddam enim egomet Pontifici, et illum demiror tam sollicitum fuisse in postulando.

Cultram habui, eaque mihi summe placet; est enim pulcherrimo artificio, et ampla satis, et quod pluris est, non magni pretii. Scripseram Nicolae, ut tibi diceret, nisi abisses, ut aliam fieri curares paulo pleniorem; haec enim leviuscula est hieme praesertim tam horrida et ex eo tibi gratias ago et quidem ingentes. Marcellinum cum habuero, te faciam certiorem.

De praestantiis meis, utendum est enim trito verbo, et patrio, nihil amplius loquaris. Vir esregius Laurentius de Ridolfist mihi ait me posse egregie defendi, cum sim beneficiatus, eamque esse viam optimam, nec periculo aliquo conjunctam. Sed opus est, ut egomet veniam ad me procurandum ista; nam aliter non video fieri posse; sed quando id futurum sit nescio.

Adhuc nequimus aliquid elicere certi, venturine simus ad Concilium nec ne : aliqui negant, alii affirmant, et adhuc sub judice lis est. Si ibimus ad vos, me conferam subito; et nunc Petronium habebitis; hanc enim causam scias fuisse tarditatis : decreveram enim illum afferre mecum; sed pependimus semper

Incerti quid fata ferant, quo sistere detur.

Si enim credidissem nos tamdiu hic futuros, jamdudum Petronium

ad te misissem : nec nunc quoque illum mitto, illud ipsum sperans, me scilicet allaturum : sed infra paucos dies certum quid sciemus.

1 Lorenzo Ridolfo, jurisconsulte en renom.

Page 1