LES
PS RDES OEM RTE ENT
266 EPISTOLARUM
Doleo Nicolam nostrum angi tantum ex illorum morte; neque est cogitandum diutius de ïis rebus, quibus nullo,pacto provideri potest, cujus modi mors est. Libros Laurent si in licitationem venient, credo multum existimari. Verumtamen cures oro, si quid est boni, quod haberi possit aequo pretio, ut Poggius tuus aliquid habeat. Cupio enim aliquam mihi suppellectilem librorum parare, ut aliquando in ea, quam cupimus, quiete vivamus.
Vellem aliquam chartam Ptolemaei Geographiae, si fieri posset: in hoc cogita, si quid forte inciderit; ac etiam Suetonium, aliosque Historicos, et praesertim Plutarchi viros illustres non obliviscaris. Nam Breviaria Bibliasque si non reperiuntur, omittito.
Scribis te iturum Bibienam ; quodcumque consilium ceperis, Deus secundet. Sed miror, cur non potius Romam venias . . . . … ,
Vale et me ama. Mittas mihi oro orationes Tullii in papyro et item illas, quas detuli ex Monasterio Cluniacenci; nam Franciseus Barbarus mihi facit injuriam. Scribe ad illum, oro, tu qui libellum ad eum misisti. Habes epistolam longam, et manu veloci scriptam, noctuque.
Romae die vi. Novembris 1493.
EpPisToLA IX
Poggius pl. sal. dicit Nicolao V. C.
Rome, 8 janvier 1424.
Un Suédois lui a révélé l'existence à Soroe d’un manuscrit contenant toutes les Décades de Tite-Live. Qu'il presse Cosme d’en faire l’acquisition. Le cardinal Orsini pourrait le devancer. Qu'il intéresse Leonardo Bruni à la réussite de l’affaire.
Venit huc quidam doctus homo natione Gothus!, qui peragravit magnam partem orbis; homo quidem est ingenio acuto, sed inconstans. Jtem retulit se vidisse x. decades Livii duobus voluminibus magnis et oblongis, scriptas lilteris Longobardis, et in titulo esse unius voluminis in eo contineri decem decades Titi Livii, seque legisse nonnulla in üis voluminibus. Hoc ita verum esse asserit, ut credi possit; r'etulit hoc Cardinali de Ursinis?, multisque praeterea, et omnibus eisdem verbis, ut opinor non esse haec ab eo conficta. Quid
! Suédois. Le culte des lettres commençait à être en honneur dans le nord de l'Europe. L'université d'Upsal se fonda en 1438.
? Cardinal Orsini. Cf. Tre partie, ch. I, p. 2, et Epist., UT, 29-30; IV, 4. Il occupa une grande situation sous Eugène IV.
quaeris ? Facit assertio sua, et constans vultus, ut credam aliquid. Melius est enim peccare in hanc partem, ex qua tantum lucrum fieri posset, quam esse omnino incredulus.
Itaque volui hoc ad te scribere, ut loquaris cum Cosmo, desque solicite operam, ut haec volumina quaerantur ; nam facile erit vobis. Libri sunt in Monasterio de Sora!, ordinis Cisterciensium, prope Roschild? ad duo milliaria theutonica, hoc est prope Lubich paulo amplius quam est iter diei unius. Arrige aures, Pamphile. Duo sunt volumina, magna, oblonga, litteris Longobardis, in Monasterio de Sora, ordinis Cisterciensium, prope Roschild, ad duo milliaria theutonica, quo adiri potest a Lubich biduo amplius. Cura ergo, ut Cosmus scribat quamprimum diligenter ad Gherardum de Bueris, ut, si opus sit, ipse eo se conferat; imo omnino se conferat ad Monasterium. Nam si hoc verum est, triumphandum erit de Dacis 3.
Cardinalis mittet illuc nescio quem, aut committet uni propediem discessuro. Nollem hunc tantum bolum de faucibus nostris cadere; itaque matura, ac diligenter : ne dormias. Nam haec vir ille ita affirmavit, ut quamvis verbosior videretur, tamen nulla esset causa, cur ita impudenter mentiretur, praesertim nullo proposito mentiendi praemio. Ego igitur ille, qui vix credo quae video, adducor, ut hoc non omnino esse falsum putem, et hac una in re honestum est falli. Tu igitur curre, insta, p'eme Cosmum, ut aliquid expendat quo litterae cito tutae deferantur.
Vale. Romae die vus. Januarii 1424.
Quid autem egeritis, cura, ut sciam. Manu veloci. Dicas haec Leonardo nostro Cancellario. In eo monasterio omnes fere Dacorum reges sepeliuntur.
1 Baudrand, Geographica : Sora, Castrum Daniae in Selandia Insula cum collegio alias satis celebri... eratque alias coenobium, teste Abrahamo Golnitio, inter Slagam et Ringstadium, sylvis undique septum et arce regia munitum..…. 1v milliaribus Danicis distans a Roschildia.
2 Id., ibid.: RoscxiLpia, Roschild, urbs regni Daniae in Zelandia insula, regum tumulis nobilitata.
3 Jd., ibid.: DacrA, saepe pro Daniae fegno sumitur in scriptoribus italis. Ipsimet Daniae reges persaepe Dacia regni mentionem fecere in suis diplomatibus.
EPISTOLARUM