EPISTOLA XV
Poggius s. pl. d. Nicolao?.
Rome, 23 juillet (1424. De T.).
Il fait acheter des livres grecs.
Quod autem offers operam tuam in graecis voluminibus comparandis pergratissimum est. Rogo et obsecro des operam ut mihi emantur volumina, quae tibi nominatim in schedula his litteris inclusa exprimo. Studebis tamen potius vetustos quam novos, si modo haberi possunt. Tu igitur hunc laborem mihi gratissimum assumas. Ego autem, ut aliqua hic comparentur curabo. Vale.
Ad x. Kalendas Augustas.
1 La brouille avait eu pour cause les railleries de Leonardo au sujet de la Benvenuta, — Cf. Epist., IL, 6.
? On ne sait pas quel est ce Nicolas. Plusieurs personnages de ce nom étaient en relation d’affaires de livres avec Poggio.
EPISTOLA XX s
Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo. qi Rome, veille de Pâques (1425. De T.).
Il réclame les lettres de Cicéron pour Ant. Lusco. I prie de lui acheter un Laclance pour 12 florins. Il demande, pour un ami, les œuvres de Pétrarque. À te nihil habui litterarum post discessum meum praeter hos pauculos versus, quos ad me scribis cognato Nicolai de Uzano. Itaque paulum admirabar, et ut verum loquar, nonnihil indignabar tecum, quod nil mihi rescriberes praesertim de epistolis Ciceronis quas petiveram pro Antonio Lusco*, cui nunquam potui aliquid certi dicere, et nunc quoque incertior sum quamdudum. Itaque rescribe si placet. Nam pudet me, cum Antonium video quotidie interrogantem: et quidnam novi de libris Ciceronis? Sed ego ignaviam tuam accuso, et a me rejicio culpam.
De Lactantio praecipue te rogo, si potes, ut rem conficias pro x11. florenis novis. Ad id Nicolaum quoque adjice, et eum solicita, quanquam ego fatuus sum, qui te solicitatorem parem, cum tibi ipsi solicitatore sit opus. | Te rogo, ut mihi scribas quamprimum, si qua habes opera l Petrarchae venalia ex libris Colucii, vel alterius, et pretium. Quidam enim amicus meus illos quaeritat, et me urget, ut illos sibi parem. Tu me subleva. Vale.
Manu veloci. Romae in vigilia Paschae, noctu.
Episroza XXII
Poggius sal. pl. dicit Nicolao suo.
Rome, 14 avril (1425. De T.).
Il envoie une dispense de vœux pour un parent de Nicolai de Uzano. 11 prie Niccoli de payer ce qu’il doit à Nicolas de Médicis. 11 demande Lucrèce, qu’il t'anscrira en quinze jours; un Nonius Marcellus, en lettres carolines qu’il avail adressé de Paris; l’Orateur, le Brutus, les lettres à Atticus de Cicéron qu'il a cédées à Nicolas et à Cosme. Il rappelle l'affaire du Tite- Live,
Mitto tibi licentiam dispensandi voti pro cognato Nicolai de Uzano. In ejus fine est, et cum primum commode poterit, quantum expendisset in eundo, et redeundo, mittat dono Ecclesiae Sancti Jacobi. Si
1 Antonio Lusco, ancien chancelier de Galeas Visconti, était devenu secrétaire de la cour pontificale, Il se trouva sous divers papes collègue de Poggio. Mort en 4447. Il fut surtout renommé pour ses nombreuses poésies latines.
270 EPISTOLARUM
pauper est, ut scribis, non cogitur ad aliquid mittendum. Dicit enim, quamprimum commode potest : itaque si commoditas non adsit, non adstringitur. Hoc tibi dico, ut eum certifices, et Archiepiscopum etiam cui res commiltitur, ne magno aestiment verba illa, neve putent aliquam mittendae pecuniae importare necessitatem. Commutet votum, et destinandae pecuniae onus imponat, cum aderit commoditas.
Pecunias sumpsi a mensa Nicolae ducatum unum, et boninos Xxx111. tanti enim constat. Tradas litteras Nicolao de Uzano, et me sibi commenda, et Nicolae facias pecuniam restitui.
Rogo te mittas mihi Lucretium, qui quindecim diebus transeribetur, deinde eum tibi remittam. Hoc ego te rogo permaxime, mittas etiam libellum Nonïi Marcelli, quem ad te misi una cum aliis rebus ex Parisio® scriptum litteris antiquis, quod erit mihi majorem in modum gratum.
Scribo librum de Oratore subripiens mihi tempus vacuum licet eum difficultate : sed tamen incepi, et perficiam ; deinde animus est seribere Oratorem, et Brutum. Itaque quamprimum mitte mihi, vel volumen tuum si habes, vel dicas Nicolae nostro, ut mittat ad me eundemmet Hbrum, quem alias habui, neque in hoc desit mihi.
Momordit me tarantula, et dum fervor adest, adjuvet, et impellat ; quod fiet, si liber venerit; alias refrigescet. Praeterea opus est mihi epistolis Ciceronis ad Atticum manu mea scriptis, quas habet Cosmus noster?; nam scriptor illas scribit satis mendosas propter exemplar, cursim corrigam illas si hunc habuero Cosmi librum; itaque illum nobis trade : roga Cosmum verbis meis, ut librum concedat paulum mihi, quem sibi incolumem restituam. De Lactantio, et Decadi Livii item confice; ne obdormias, et responde si placet. Vale.
iomae xvIIT. Kalendas Majas.
Responde, rescribe, et mitte libros. Certifices me item, si qui libri Petrarchae sunt venales inter libros Colucüi, aut alibi, et qui sint, et quo pretio, nam amicus meus quidam hoc me admodum rogavit, cui mos gerendus est.
1 Nous ne savons quand il aurait été à Paris. Serait-ce à la suite de Beaufort? Cf., au sujet de Nonius Marcellus, la lettre à Accolti citée ci-dessus page 30. ? Nicolas et Cosme lui avaient certainement payé ces livres.
EpPisToLA XXTÏ
Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 12 mai (1425, De T.).
Il réitère ses demandes de livres et de parchemin. En été il ne pourra pas lravailler. Il espère avoir un scribe à son gré.
Absolvi jam ferme libros de Oratore. Orator autem, et Brutus, quos postulaveram a te, nondum venerunt. Nimium parvi aestimari te cupis, si in tanta urbe, in tanta copia librorum hunc codicem eruere nobis non potes. Cura, obsecro, ut vel Nicolae, vel cujusvis alterius exemplar habeamus : tu rejicis culpam in Nicolae tarditatem : ego autem, quis nostrum sit negligentior, ignoro. In me tamen haec cuditur faba. Si tardaveris, vereor ne hic ardor transcribendi, qui nunc adest, liquefiat superveniente calore : mihi crede, abiet in sudores, nisi subvenias quamprimum.
Cura item epistolas Ciceronis, quas habet Cosmus ad Atticum, ut huc deferantur ; qui liber transcribitur sed nimium mendose. Volebam Lucretium pro quindecim diebus neque amplius : tu vero illum Silium Italicum, Nonium Marcellum, Orationes Ciceronis uno spiritu vis conscribere; quia omnes dicis, nullum absolves.
Cupio habere quamprimum membranas quaterniones xx. mensurae folii; spero enim habiturum me scriptorem, quem aequo animo ferre possum. Îiaque te rogo majorem in modum des operam, ut quam citius fieri potest habeam membranas, neque in hoc tempus teras; matura quantum potes; pecuniam vero sume a Nicola nomine meo,. Des autem eas vel Cosmo vel Nicolae, prout alter eorum paratior erit ad mittendum. Vale.
Manu festina, Romae die xx. Maïi.
EpIsToLA XXIV :
Poggius pl. sal. dicit Nicoluo suo.
Rome, 31 mai (1425. De T.).
Il envoie pour Benvenula une lettre donnant au Prieur de Saint-Laurent l’autorisation de la relever d’un vœu. Il est affligé de voir les Florentins éprouver des échecs dans la guerre et la politique.
Mitto tibi litteras pro Benvenuta tuaf, in quibus continetur, ut
1 Benvenuta, servante-maîtresse de Niccoli. — Cf. Nisard, Les Gladiateurs de la république des lettres aux XVe, XVIe et XVIe siècles, t. I, p. 33-34 et 131-135.
ne
EPISTOLARUM
Prior Sancti Laurentii possit commutare votum illud femineum in aliud opus pietatis. Feci autem hoc committi Priori huice, quia est tibi vicinus : libera eam igitur hoc scrupulo. Litterae parum constant, et id parum condono sibi: volo enim pedibus ejus et gradum subjicere, ut ascendat in coelum. Siquid est aliquid, quod velit, scribe, fietque perdiligenter.
Doleo nos superari ab hoste insulsissimo, neque tantum damna aestimanda sunt, quantum dedecus, et ignominia. Si periremus ictu fortis viri, durissimum esset, at cadere impulsu adversarii imbecillis extrema est calamitas : paterer nos occumbere aequo animo, si virtute hoc aliena accideret, non ignavia et stultitia nostra.
Tu vale, et quid de rebus communibus sentias ad me scribe. Romae die ultima Maïi.
EpPIsToLa XXV
Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 12 juin (1425. De T.).
Il transmet une commande de livres pour compte de Bartholomeo de Bardis. I] prie d’envoyer
avant tout le Suétone, le Térence, le Quinte- Curce, qu’il a mis en vente chez le libraire de Niccoli.
Nosti Bartholomaeum de Bardist hominem tibi deditissimum, et quod multi facio, cupidum studiorum nostrorum, sed negotiorum multitudine circumseptus, parum satisfacit desiderio in hoc suo. Subripit sibi tamen quandoque tempus, quod in lectionem conferat. IS cupit aliquos habere libros, quibüs ad studium incitetur. Scis enim eos, qui in aliorum libris operam ponunt, ut plurimum una cum libris lectorum memoriam remittere. Itaque suasu meo vult, ut illi nonnulla compares volumina, quae subscribam, quae jucunda erunt et utilla, Inprimis Suetonium, et item Terentium, et Q. Curtium, quos omnes libros reliqui venales apud Petrum tuum chartularium. Addas etiam, si quid tibi. videtur amplius; nam et recuniosus est Bartholomaeus, et libros optat. Satisfac ergo nobis, nec differas : pretium vero sit ut videtur tibi. Vale et responde.
Romae die xx. Juniüi.
1 Bartholomeo de Bardis, parent des Médicis,
Epistroza XXVI
Poggius Nicolao suo pl. sal. dicit.
Rome, {4 juin (1425. De T.).
Il prie Niccoli d’evcuser sa nature impatiente. Il a besoin pour ses scribes de parchemin en feuilles entières et de diverses dimensions. Il demande aussi des ouvrages à transcrire. L'abbé du Mont-Cassin va faire chercher le Frontin. Il ne gardera pas le Lucrèce plus d’un mois.
Mores meos satis arbitror notos tibi : ideo patienter feras oportet, si quid a te postulo cum celeritate, aut si quid respondeo sub ipsam lunae eclipsim. Scis me aliquando ita ardere cujuspiam rei cupiditate, ut etiam celeritas moram afferre videatur.
Postulavi a te primo membranas ad mensuram folii : postea cum decrevissem Orationes Tullii per scriptorem meum transcribi, visam est mihi majus volumen esse debere pro Orationum quantitate. Petivi ergo et sub alia mensura majuscula, cujus postea schedam, quam oblitus eram intercludere litteris ad te misi. Egomet autem perquisivi hic membranas, et ad xHII. quaterniones confeci. [taque per menses duos possum expectare, si sit necesse; chartae, quas paravi ut plurimum albae existunt : tu quoque effice, ut tuae sint formosae : viginti vero alios quaterniones etiam mittas volo. Orationes meas Cluniacenses potes mittere sine chartis, et id te rogo. Quod si Nicola noster negotiosus est, tradas volumen Cosmo, ut quam primum deferendum curet. Si membranas habeo per universum mensem Jul, satis mihi a te factum putabo. Quod si prius venerint, laudabo diligentiam tuam.
Scripsi librum de Oratore, jamdudum concupissem itidem Oratorem, et Brutum tum mea, tum communis utilitatis causa: et id cüpiebam, ut hoc meridianum tempus non somno transigerem, sed aliquo honestiori negotio : id quoniam fieri nequit, dormiemus. Carui diu eo volumine, et aequo animo carebo in futurum; hac de re nil amplius loquaris; nolo esse alicui molestus, aut importunus videri. Hoc scio, si quid haberem, non magis meum futurum esse quam amicorum, quos turpe est cupere admodum rogari pro re honesta. Scribas mihi quae orationes sunt in eo volumine, praeter Cluentianam, pro Roscio, et Murena. Nudius tertius locutus sum cum administratore Monasterii Cassinensis satis diligenter de Julio Frontino; pollicitus est se missurum mihi librum, cum primum
274 EPISTOLARUM
redierit, dummodo reperiatur; nam multos deperditos paucis ante annis dicit. Petiit a me titulum libri, tradam «ei ante recessum suum, et confide nos habituros librum. Itaque intellige me non dormire, aut te verbis pascere et inani pollicitatione, ut caeteri.
Si mittes mihi Lucretium, facies rem gratissimam multis : id polliceor tibi, non amplius quam unico mense me librum retenturum, itaque postmodum ad te redibit.
Vale et me ama. Ego te ad patientiam exercebo, ut dignus es.
Romae xt. Jun.
EpistToLaA XX VII
Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 23 juin (1425. De T.),.
Il reproche à Niccoli sa négligence à lui envoyer les livres. Si le Frontin n’est pas perdu, ils l'auront. 11 demande du parchemin. Il a un scribe napolitain et paresseux, mais il écrit vite et bien en lettres qui ont toute la saveur de l'antiquité. Il parlé de ses amis de Rome. Les nouvelles de Florence et de Gênes sont contradictoires, il est anxieux.
Cum lego litteras tuas, perspicio, laudoque tuam summam diligentiam in exequendis mandatis meis. Cum vero rem ipsam considero, immensam negligentiam, cujus tamen culpam non refero in te, nisi quatenus postquam cognoscis Nicolae tarditatem, et chartas et libros oportuit te dedisse Cosmo. Nam scio ad Kalendas Graecas venient. Postulavi et a te, et a Nicola toties Brutum, et Oratorem, quos jam transcripsissem, et adhuc nil actum est. Si unquam erit tempus, ut vices rependam, referam par pari, quod vos mordeat.
Si Julius Frontinus veniet, qui procul dubio, nisi perditus est, veniet, haec per proprios tabellarios deferentur ad Poggium.
Membranas, quas cupiebam ad mensuram folüi, volo pro Verrinis transcribendis uno volumine, et item alio pro Tusculanis, et de Finibus bonorum, et malorum : alterum pro Epistolis ad Atticum. Tu nunc cogita, ac vide, an haec mensura conveniat eis voluminibus, et age prout eorum venustati videtur convenire.
Si potero hunc scriptorem tenere, ne evolet, absolvet mihi multa : nam el praesto scribit, et iis litteris quae sapiunt antiquitatem, ad quod eum trusi summo cum labore : sed Neapolitanus est, et ita levis, ud ad eum comprimendum esset opus pistrino.
Te rogo, ut si qui libri in te incidant, quos putes me dignos, vel emas, vel paciscaris, quoad me certiorem facias. Nam postquam coepi,
volo hanc mihi parare supellectilem, quae pluris erit in omni aetate, quam quodvis peculium.
Rinuccius ! recessit a nobis venturus Florentiam : scio te conveniet imprimis, eum excute modo tuo. Antonium pérraro video : habitat enim in palatio Vaticani custos templi, sacrorumque, quae Dii, Deaeque nostri reliquerunt ad alias migrantes sédes. Habet hortum egregium, in quo fons est irriguus : itaque cum Egeria more Numae consilium sumet ad dandas nobis leges. Solitarius est locus, et philosopho accommodatus, vel poetae : nam oratores, ut nosti, in populo versari volunt. Antonius autem, ut videtur, cupit philosophari ; itaque se segregavit a turba.
De Liguribus multa dicuntur a nostris, acta magnifice : plurimi ex adversariis negant vera esse. Sed durum videtur, quod coeptum est perficere. Deus haec secundet : sed timeo omnia.
Ego me refero ad litteras, et quotidie aliquid lego, aut corrigo, aut emendo, procul ab Hharum rerum cogitatione, quae semper auribus refricantur. Tu vale, et perfice, quod te rogo, non litteris, sed 1pso opere. Romae xxrrr. Junii.