‹ De l’authenticité des annales et des histoires de TaciteChapitre 78 sur 102 · EPISTOLA XXIX · texte numérisé non relu

EPISTOLA XXIX

Poggius pl. sal. dicit Nicolao.

Rome, 18 août (1495. De T.).

Il déclare, nous ne savons à propos de quoi, qu’il a acquitté pendant vingl-trois ans les charges de la cité. À des questions qui lui avaient été adressées, il répond que le Pline appartenant à Beaufort esl en caractères carolins; il en a lu-et corrigé une parlie; le reste est fautif. Pas de nouvelles du Frontin. Il demande du parchemin. Il supporte les vices de son scribe napolitain à cause de son habileté; il a un autre scribe français, mais qui n’est pas encore assez exercé.

Litterae quas pridie a te accepi, parvae responsionis egent. Me solvisse onera civitatis jam xxIII annis testes sunt libri Bamerae, in quibus post primam distributionem factam a Mcccc citra adscriptus sum, et semper deinde solvi, licet saepius tertiam partem. Si hoc testimonio indiges, fac ut Ser Pierus noster te instruat, quod satisfacere possis Cosmo reliquisque.

De Plinio Episcopi Vintoniensis quod quaeris, ille quidem antiquis est litteris, sed quae gallicum redoleant; nosti enim quam vocemus formam gallicam. Aliqua tamen in re videtur melior. Sed illis litteris

1 Cf. Epist., IT, 35.

976 EPISTOLARUM

antiquis ad morem nostrum, nequaquam est scriptus. De emendatione nescio aliquid testari : licet enim una quadam in parte emendatus sit, quam legerim, potest tamen reliquis in locis esse corruptus: Itaque neque suadeo, nec dissuadeo : propter longas naves, quae annuatim eo dicuntur profecturae, facile potest haberi Liber nullis expensis. In hoc nulla fiet jactura.

De Monte Cassino, hoc est Julio Frontino solicitus sum ; sed mirum est, tam pauci eo accedunt, aut inde ad nos veniunt. Ero tamen diligens prout ferunt tempora.

Membranas pro Verrinis et Philippicis habere cupio, easque rogo ut quamprimum mittas. Hic scriptor meus, quem summo labore litteras antiquas edocui, Neapolitanus est : hoc cum scribo, putato eum hominem esse spurcissimum, et turpissimae vitae : nam scis nil adeo turpe existimari posse, quin vitae illorum hominum congruat; est enim faex orbis, et tanquam scelerum omnium sentina gens illa omnis. Itaque aegre hujus nequitiam fero. Sed tamen omnia ferre proposui quoad hoc opus orationum particularium conficiat : quod etiam dubito, an perficiat, ita est levis, inconstans ac fastidiosus. Sed habeo alium gallicum, qui parum novit ; hoc utar.

Vale, manu veloci ; noctu. Romae die xvur. Augusti.

Page 1