‹ De l’authenticité des annales et des histoires de TaciteChapitre 92 sur 102 · RATE · texte numérisé non relu

RATE

PET aa, nn. x

TL mt RS

306 EPISTOLARUM

itaque vivimus quodam modo solitarii. Spero tamen, ut percepi ex litteris Nicolai Treverensis, ipsum venturum ad Urbem cum libris, circa kalendas novembris, et ea fuit causa, cur Cardinalis non miserit eo unum ex suis, prout decreverat. Ego autem non fui solicitus, sed importunus, ut ipse quemdam destinaret pro libris : sed nosti mores nostros, omnium rerum incuria est in nobis, ambitione et cupiditate exceptis.

De libris meis quid ageres scripsi ad te per alias litteras, quibus respondi tuis quae erant paucis verbis scriptae, sed utilibus; in eis me mones, ut aliquando vacem mihi et litteris me dedam : hoc est optimum consilium profectumque a summa tua in me benevolentia. Id sequor, quantum permittitur ab occupationibus, perseveroque in eo proposito, ut aliquando mihimet vivam sepositus ab hujusmodi curis.

Multi persuadere volebant mihi, ut post obitum Bartholomei nostri vellem subire onus multarum rerum quas ille perferebat et me insinuarem in interiora Pontificis, susciperemque res agendas etiam sponte. Eso autem sum aversissimus ab ea sententia. Nam id non quietis esset principium, sed laboris immensi, et pro hibertate, quam desidero, subire maximam servitutem... Hanc diem, nil defuit mihi ad:honestam vitam et liberalem. 44 ER

Manu festina. Ferentini die xxu1. Julii 4499.

Si facultas erit, videbo Arpinum, Ciceronis nostri patriam, distat enim XVI. milia passuum.

EpistToLA XLI Poggius pl. sal, dicit Nicolao suo.

Ferentino, 8 septembre 1429.

Il n’écrira que quelques mots. Il a demandé un congé et va venir à Florence. Il causera avec Niccoli de leurs affaires de livres.

Hodie redditae sunt mihi abs te litterae quibus, quia spero me ad vos venturum, respondebo paucis. Petivi enim licentiam a Pontifice, quam neque abnuit, neque concessit : sed ex conjecturis me obtenturum confido.

Qui cupidus esset status atque honoris, Pontificis lateri adhaereret ; at ego minime ambitiosus abeo longius ab eo. Hoc scribo, ut plane videas me perstare in eo quod decrevi; multi enim id admirantur : at ego alias ex aliis causas fingo. Sed haec, et alia multa coram, si dabitur

facultas. Nondum vidi Arpinum, non enim tempus nactus sum adhuc, quo possem illuc proficisci; sed forsan postridie, quo die dicitur Pontifex discessurus, abibo eo ad sciscitandum an ullae reliquiae supersint ex illis priscis aedificiis. Non tamen hoc affirmo. De puella el libris simul conferemus coram. Vale.

Manu festina. Ferentini die vur. Septembris 1499.

EPISTOLARUM LIBER QUARTUS

Page 1