EPISTOLA I
Poggius plurimam salutem dicit Nicolao suo V. C. 2 Terra-Nova (21 novembre) 1429.
Il a reçu du Pape l'ordre de rentrer à Rome; il part de suite. Il recommande de lui envoyer le Pline et le parchemin. Il a deux scribes à occuper. Il engage Niccoli à venir le rejoindre.
Secutus sum consilium {uum, ut hic essem aliquandiu, neque ita cito Romam proficiscerer; nunc vocor et ita, ut diutius morari nequeam. Nam Pontifex non solum miratur tarditatem reditus mei, sed culpat; et quamvis causa honesta sit, timen malivolorum atque obtrectatorum linguae promptae sunt ad obloquendum. Ideo, cum Dei gratia, cras profisciscar, qui erit dies xx1r. hujus mensis, et curabo ut valeam quod poterit fieri.
Te rogo ut cures de membranis tam Plinii, quam reliquorum voluminum, quae ordinaveram apud eum qui libros ligat, ut et fiant cito, et quamprimum deferantur Romam, Item postula ab Leonardo primam Plinii partem et historiam virorum illustrium quam transtulit ex Plutarcho, et a Cosmo volumen suum, in quo vitae illorum continentur : haec cura cum diligentia.
Orationes quas petis non habeo : sed vide an tempus sis habiturus istic ad scribendum, cum ut videor videre, multa et signa et indicia sint pestis futurae, ut existimem te, si recte sapies, venturum Romam. Sed his alias.
Solicita membranas et codices et illum Cosmi non omittas : nam duos habeo scriptores, et ego,sum imparatus ad omnia, nisi mihi adsis.
1 Le buste antique qu'il avait trouvé.
? Rentré à Rome avec le Pape vers le 10 septembre, Pogoio était immédiatement parti pour la Toscane. Il était encore à Terra-Nuova le 21 novembre, quand il reçut l’ordre de revenir au secrétariat.