ER
Es
ele.
cu ae
RE re
LIBER SEXTUS. 317 progressurum ulterius in officio liberalitatis ; praesertim erga eum, qui et libenter accipit, et a te libentissime.
Utaris ergo saepius hac tua munificentia, quae quidem rectius collocabitur, quam apud Thrasonem illum *, qui procul dubio jamdudum esuriret cum illa sua magniloquentia, nisi in rmilitiam, tanquam in asylum suae inopiae, confugisset. Quod autem de literis ostensis fuerit mentitus, non est mirum, mihi praecipue, qui novi Proteum illum ita totum ex mendaciis confictum, ut continuo se putaret interiturum si quid verum proferret,. Cum enim mendacia plus sibi ad hanc diem profuerint, quam docendi ludus, aut antiqua militia, aut ars memoriae, digna res est, ut in eo se exerceat, quod sibi intelligit profuisse.
Vale, et me, ut soles, ama. Bononiae die 15. Augusti.
1 Thrason, sot et fanfaron personnage de l'Eunuque de Térence, qui se flattait
d’avoir toute la confiance du Grand Roï.
Cette épithète, que Poggio donne à Tommaso, il la prodiguait à ses adversaires