‹ De M. Fabio Quintiliano [microform], L. Annaei Senecae judiceChapitre 19 sur 236 · CAPUT II · texte numérisé non relu

CAPUT II

DE GRAVISSIMA I.NTER QCINTILIANUM ET SFRECAM CIUCA REM

LITTERARIAM DISSEiNSIOKE

Ouae quum ila sint, quomodo Fabius Senecam non offendisset adversariiim? Non enim fieri poterat quin ille rhetoris filius, rhetores oninino aversatus et a scholis ad philosophiam lotus traductus, mox, splendida fama, ingenio splendidiore, orator ad cœlum elatus, Quintiliano nostro esset designatus hoslis. Quanquam enim minus jam apud viros florebat, omnium adhuc adolescentium manibus, teste Fabio, « solus fere » versabalur : quumque opus diversissimum aggrederetur Fabius, aut accipere ab illo mulla vulnera Annîeus debuit, aut ipsi non mediocria importare.

Scilicet non hoc dissimulandum quod obscurari non posset, nullas esse inter Fabium Annaeumque partes communes, nulla de re utrumque similiter sentire, etiamsi dicant forte non dissimiliter; reveraque tantum ingenio et ratione alterum ab altero abhorrere et distare, quantum mera rhetorice a morali philosophia. Neque id tanlummodo opinionis divortium fuit : fuit et luctatio. Ne nosigitur una illa fallacique pagina in errorem inducamur, qua aequus erga Senecam videri, potiusquam esse, sub fmem operis Fabius laboravit. Eum enim lacessisse Senecam, et quotidie in illius famam tela intorsisse, argumento vel maximo sit illa excusalio « vulgatœ de se opinionis qua damnare Senecam et invisum quoque habere fuerit creditus*. » Nobisque non tam incusandi Fabii causa hoc adnotare libet, quam illud demonstrandi, eum in judicando nominatim Seneca magis quid sentiret dissimulasse quam expressisse : quum contra in toto operis corpore sine dubio Seneca sœpius petatur et corripiatur nomine tenus, et libros utriusque accurate evolventi comparantique eluccat quasi per oppositum lumen vera Ouintiliani sententia.

1. — Quod ad rem litterariam ipsam atlinet, discrimen non poluit esse inter eos majus, quum alter soleat prospicere, alter respicere. Hic ad aliquid semper novum, sub sola ingenii fide, viamsternit: ille ad aliquid semper antiquum eliam novitates, a quibus non prorsus abhorret, vult aut velit referre. Uter longiore via erraverit, parum hic curandum. Verum nihil mirandum si, quidquid alter aedificaverit, tentaverit alter labefactare.

Atque, ut breviter de Senecae circa hsec placitis faciamus (nempe multi alii jam ante eadem explanaverunt*, et in ingentem locum nos immittere nec placet nec vacat), agere nobis videtur Seneca Aprum illum, libère profitentem « mutari eum temporibus formas quoque et gênera dicendi^. » Perennes esse quosdam senliendi dicendique leges, quas longum post tempus inventas felicissima una aetas ceteris transmiserit rite observandas, nec verum crédit, nec humano ingenio salis tolerabile : Arlem saepe et mutatam fuisse et nmtatum iri, nec nisi variando profecisse arbilratur, insitamque vim singulis aetatibus inesse qua paulo longius progredi quaeque velit, etveri pulchrique fines paulo latins extendere. Quod accidit dum nulla non extremam illammetam, ultra quam provecti rursus ad infimum delapsuri sint, sese attigisse confidit, dumque insequentes omnino inventione carere, necmehercule immerito, nolunt videri. Nempe, ut vult Seneca, inventuros inventa adjuvant, nedum eis obstent^. Quaerenduin ergo non cujus vestigiis insistamus, sed quomodo artem ad altius quiddam promoveamus.

Minime dubium est igitur quas parles Annseus, lalia professus, inter veteres recenlioresque tenuerit; et eum sibi consensisse, et hujus aetatis arli non nihil adjecisse, abunde comprobatum est. Ceterum minus adnotatum est, taie aliquid sine ulla tullianae orationis aversatione accidere potuisse, imo et Tullii forsan faclum esseimitatione.Quemadmodum enim Ciceroni laudi vertunt quod veterum vestigia ausus sit deserere, et novum aliquod genus inducere, id est orationem copiosam, et ornatam, et urbaniorem, et elatiorem ; ila non protinus vitio verlendum si qui, mutatis moribus, magis accommodatam suae œtatis auribus artem quaesierint. Rem ipsam et rationem in se considerantibus, apparebit Senecam TuUio locuplelissimo auctore pluribus locis usum esse. Si enim hinc habemus Ciceronem profitentem « in di-

1. Vide in primis 0. Gréard, De litteris... quid censuerit Seneca, p. 48-57.

Page 1