Plin., Nal. Hist.Wl
Iiabuit suum terminum : habuit et, si dicere ausim, vel in immoderata novitate modum. Dissimillimi inter se scriptores in hoc fuerunt quodam modo comparandi, quod diversas orationis virtutes, non intactas quidemadhuc, sed parum elaboratas, felicissime usque ad cumulum suum impleverunt, et utrinque, peracto qiiem sibi uterque instituerai cursu, ibi demum ubi deficere solumsenserunt, constilere. Quatenus ergo pervadi hinc et inde posset, et quid sit cui inutramque partem nihil liceat adjici,ambo monstravere, et quasdam Herculis columnas orationi invenere, oppositas sane, ultra quas nulla vaganlibus salus, sed intra quas et a quarum dextra laevaque mulla quaesilnris reliquerint reperienda. Neque enim protinus exhausta ars est quum quid amplissimum in copia sit, rursusquid in brevitate subtilissimiim, inventiim est: virisque animosis omnia potius videbuntur tentanda, quam abjiciendus inventionis nobilis labor, et amplectenda praeterita} irrevocabilisque artis imitatio.
Jamque, nisi fallimur, causam praecipui inter Annœum Fabiumque discriminis tenemus. Hic, quanquani nullis addictus partibus, nullisque scolarum disputationibus immixtus, banc potissimum videlur secutus esse sententiani libérales artes nec stare loco nec respicere posse, sed aliquid novi semper affectare debere ut vivant et moveantur. Quam utrum ex aliqua certa ratione an ex natura potins duxerit, minus affirmaverimus. in iitteris enim quidquid effecerit Anmeus, sponte, non proposito, et incautus, dum aliud attendit, non de industria effecisse, libenter contenderimus. Induisit enim mgenio, quod erat non minus elatum quam subtile, et ferax, et ad omnia pronum occupanda; exsultavit naturali luxuria, qua tam rébus fecundus quam facundus verbis exstitit. Atque, si ita dicere ausim, in arte non id quaerens dominatus est. Nihilominus tamen, si magistrum dicendi velimus eum judicare (quod ille, dum renuit, fuit), libertalem usque ad licentiam amasse fatebimur. Non erat sane vulgaris prudentiœ juvenes docere, quamvis illuslri exemplo, « orationem certam regulam non habore, » vel < de compositione non constare* ».
Ille contra, perituras artes nisi stabili loco positas professus, et juvenes latins quam Seneca evagaturos uonnisi maximo periculo ratus (quod sane verum fuit), omnem banc intemperantiam optimis ducibus et auspicibus coercere aggressus est. Quod fecit
i. Ep. XIX. .^, H; —XVI. :>. r>.
— Sinon novas aperiendo vias, sed intra veteres cognitasque palantes reducendo. Illi fuit unus homo pro arte propositus, et Tullii nomen pro ipsius eloquentiae nomine^ Non nihil tamen paedagogus ille solers dabat tempori, et moribus, et proprise utilitati: sed dabat ea ratione, ut etiam concessis tuUianum colorem adpingeret. Sic non censor austerus castigatorque praesentis aetatis haberi potuit, sed auctoritatis antiquae ad novos mores gratiosus accommodator : adeo quidquid antiquitatis juvenibus placet, recens est ! Et quoniam discipulis novo semper opus est aucupio allieiendis, id fuit Fabio novitati, reccntibus per vetera fidem fecisse. Nihilne subesset inceplo periculi, dum, quae simul commendare crédit, corrumpit invicem, alias quaerendum. Sat erit nunc adnotasse quantum et quale sit quo différant Annaeus Fabiusque de fatis eloquenliae judicantes. Novis moribus nova arte opus esse dum alter praecipit, clamare videtur alter aut nullam, aut veterem futuram esse eloquentiam.
II. Nec minor inter eosdem propler doctrinam dissénsio. Nunc enim non cum Seneca novatore res Fabio est, sed cum philosopho, et e Stoïcis doctore. Quod ad artem ipsam, qualem docebat Quintilianus, non minime pertinebat.
Scilicet, qualescumque fuerint Annœi orationis propiiae virtutes, imo, etiamsi sectae praeceplis forsitan répugna. erint, non obliviscendum Fabio erat per nuUum alium magis commendabilem factam esse doctrinam quae oraloriam artem intra dialecticae fines constrictam retineret. Jamdudumque a tali re praecaverat ipse Cicero, quum sloicos « prud^ntissimos quidem in disserendo, atque architectos paene verborum, » vocabat ; eosdem vero, « traductos a disputando ad dicendum inopes reperlos *. » Idem etiam auctor nunc quod inventionem parum curaverint iis vitio vertit*, nunc quod eloeutionem : « Stoica haeresis, aiebat, nullum sequitur florem orationis neque dilatât argumentum ; minulis interrogatiunculis, quasi punctis, quod proposuit efficil^ » Neminem enim fugit nulla magis ab re stoïcos doctores abhorrere quam ab eloquentia et poesi, ut quos, in demonstrando totos, aliquid ornatius argumentorum severitati adjicere pudeat*. Artes vero, aut omnino