X, 1, 12è>-lj
assentielur, et illud nec simplex, nec liberum satis confilcbitur '. Yel, ut e recentioribus quidam, adnotabit Fabium a quod in eo laudabile esset œquis minus oculis vidisse, aut dissimulasse : qu» vero reprehensionem caperent, apprime omnia et novisse et expressisse* ». Qua» ergo aut pro Seneca praMerierit, aut contra Senecam paulo gravius asseveraverit, licet quœrere.
Apparet primum egregias Annjei virtutes laudari parce, timide, atque, ut itadicam, invite : easdemque vel vaga inanique formula, sine ulla verborum proprietate, obscurari potius quam illustrari, vel invidiosa protinus reprehensione commendationem suam amittere. Sic optât Fabius a pares ac saltem proximos illi viro fieri », quod sane si minus pro laude aperta, pro lionesta tamen confessione potest haberi : sed subjicit illico eum « placuisse propter sola vitia » (quod per se vix sit credibile), ut nemini dubium sit Senecam, postquam propriis vitiis autiquam eloquentiam inclinasset, nulla virtulum suanim auctoritate, pejoribus modo orationis SUSP partibus fidem fecisse, et unicam causam corruptions etiam post se artis exstitisse. Concedit Aristarclius noster illi fuisse ingenium « facile et copiosum », quod, ut difficile erat negare, ita adaugere et paulum amplificare facillimum, ne dicam îequissimum ; addit « plurimum studii, et mullam rerum cognitionem », quod non tanti erat ut in tali viro prœcœteris notaretur : sed lalet in cauda venenum, scilicet Annaei scripta plus rerum habere quam fiduciaî. Multa probanda in eo, multa « etiam admiranda » ait sub finem (fatentis et coacti mebercule similior quam probantis et admirantis, adeo illud « etiam » legre de pectore ducitur 1) ea tamen lege, ut « eligas » quaiquecum maxima cura, quod ipse (heu!) non scriptor fecerit. Namque,ut ait alias, — forsitanque de eodem, « non potest esse delectus, ubi numéro laboratur^ )). — Cujus perfida? argumentationis gratia non per illum constat quin Annœum habeas auctorem aliquem ingeniosum sed portentosum, quem amare soleant pueri ob suam ignorantiam, respuere eruditi ob judicium, legendum tamen interdum, si satis firmus animo sis, non certe quia aliquid legendo proficias, sed « quod exercere possit ulrinque judicium ».
1. « Quintilien n'est franc ni dans sa critique, ni dans son éloge; on y sent de la gêne. » Diderot (éd. Tourneux), Essai sur Claude et ^éroti, p. 570.