‹ De M. Fabio Quintiliano [microform], L. Annaei Senecae judiceChapitre 34 sur 236 · Cf. Diderot {op. cit.], p. 175, note · texte numérisé non relu

Cf. Diderot {op. cit.], p. 175, note

taliones, eum denique, quem ob vim animi ingeniique acumen jure anteponat Tullio Montanius nosterS protinus agnitum iri? Nolo in ingentem locum me immittere, et actam toties rem agere, quum quidquid non latinum ingenium modo, sed bumanum ipsum ingenium Annseo debuerit, nulli non sit obversatum». Sed facile credo pusillas Fabii laudes multum infra viri merilum stetisse (quod detrectationis sit tutissimum genus), omnes mecum confes-

suros.

Ergo quum Annaei orationem sola parte qua bumana sit non œstimet rbetor, minime mirandum est eum, omnia ad syllabas vocantem, multa invenisse reprebendenda : Nunc enim ad ipsam componendi scribendique rationem disceptatio nostra delabitur. Omnia, ut videtur, Annœi elocutionis vitia, « dulcia scilicet atque eo perniciosissima, » ex natura nimium sibi confidente proveniunt. (( Yelles eum suo ingenio dixisse, alieno judicio'\ » Nec banc modo quasi nniversam affert reprebensionem Fabius. Addit res, vitia notât nomine, tam, mebercule, pressus in viluperando, quam iners in laudando fuerat : « Si aliqua contempsisset, si partem non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondéra minutissimis sententiis non fregisset... » Sub quibus duplex, nisi fallimur, latet repreliensio, quarum una ad negligentiam, altéra ad nimis solutam orationem et undique subsultantem spectat.

Quod judicium ex aliqua parle verum esse non negaverim : ceterum neganti adversarentur egregii scriptores et critici permulti, quorum non nmlto facilius quam Quintiliani auctoritas eluderetur *. Sit igilur in fide receptum, Annaeum artibus declamatoriis, in quibus fuerat enutritus, plus œquo induisisse, sive volenlem, sive et nolentem; sit probatum eumdem, dum totus ad res attendit et veritatem erralica captât indagine. ad aiquam compositionem, sibi semper respondentem, non satis respexisse; in digressionibus fuisse nimium; in argumentando probandoque nonnunquam subtilem ; in sententiis saepe ambitiosum ; in exponendo

Page 1