Inst. or., X
fueris usus, formam orationis mire proposito congruere non jam infiliaberis. Quod satis fuit ut inter tôt médiocres verborumopifices unusexcelleret, unus in se converteret oculos. Dum illi se torquebant quomodo dicerent, et exquisitas verborum formas inaniis replebant, in captandis plausibus toti et nulla non lenocinia auribus facientes, lotus ille in commovendis animis et in perquirenda veritate, in quoddam particulatim diducendae argumentationis genus sponte inciderat, quod, quanquam vel quia prodesse ante omnia volebat, insuper placuit. lllud enim nostro causae fuit vel novitatis, vel favoris, quod nibil extra rem ipsam petierit, et eam, modis quibuslibet, assecutus sit. Absint procul puériles joci, facetiœ, aucupium orationis, fuci denique omnes; prosint ipsi ornatus, si non quœsiti ultro cum sensibus offerantur : nulla non in vim vertantur, etiam, quod vix credas, vénères. Quid tu mihi loqueris de illis qui campum nacti expositionis, locum beatissima implent ubertate? Et ego beatus essem, si vellem; et ego uber, si vacaret; et ego res molli facetoque circumfluerem orationis amplexu, si oralor, si rlietor, si denique causidicus essem, si apud aures vacuas, si apud otiosum judicem, si ad coronam amicorum delectandam loquerer. Sed non mihi placida opus est explanatione. Ad salutem tuam specto : vis me securum agere? Rem gero importunus inviti : mihi de te, et pro te, et apud te, atque etiam contra te dicendum est. Mihi tecum luctandum, pugnandum, rixandum. hiertiie tuœ afferenda vis est; alii alio die vitio faciendum convicium : comparem igitur non verba, sed arma ; sint mihi tela pro argumentis. Nec tibi, quanquam succlamanti, parcam. Nunc vibrantes concitatasque sententias velut missilia in te contorquebo; nunc tecum singula scrutabor et velut ostiatim pulsabo, nulla re, quae movenda sit persuasionem apud dubitantes illaturo, pra^termissa. Quid multa? obruaris rerum mole; si minus, grandine.
Tu tamen malis me « aliqua contempsisse » : sed mihi per inceptum non licet. Si quid enim, quantulumcumque sit, contemnerem, unum amitlerem demonstrationis argumentum, forsitan unicuni. Quod enim scriptori minimum, erit aliquaudo lectori maximum. Nec de moralibus velut de causarum litibus agitur, ubi soient maximum pondus habere gravissima. Non iisdem nec eodem modo moventur omnium animi ; ne singuli quidem in dies idem sentiunt. Qui hodie patet tibi ad hos aditus lieri claudebatur, et in eodem cras multa obstrigillabunt qua» te novis cuniculis rem
gercre cogent. Quidquid dicis, non ex te pondet vim liabral et niomenlum. Non solum fortiter dicas, necesse est, sed omnia : ut in liac turha non desit quod hoc die, liac Iiora, apprime milii commodanduni et apprehendendum sentiani. Cedet aliquando leviori scrupulo injecto, qui restiterit oneri, et inipetui. Quornodo igitur « aliqua contemnereni , » quuni nunquam satis mullas habeani faces lectorum affectibns efficaciter subdendas? — Malis me « parlem non concupis>e ». Sed quum majora et meliora jamduduni sint occupata, quidni ad partes convertar? Non enim inventorern et novarum regionum repertorem ago, sed jani cognitorum nionitorem, et faniiliarem interpretem. Num Platonem, Chry^ippum, Epicurum, Zenonem ausiin a^nulari, qui vix me Sotionis, Sextii, Attali Fabianique indiguissinmm profilear discipnlum? Omnibus in promptu est veritas quam >ector, ideoque sordet. Moralia quippe precepta, sentenliam universain amplexa, quia ad omnes pertinent, neminem tangunt. Quotnmquemque magis sibi caventem etïecitillud générale « IVoGi asautov »? Descendas in humanas praeceptorum illoruni angustias oportet, et in particulas illam veriiatem supra vulgus quasi natantem concidas, ut sibi qui- \is utilitatem propriam non improbe speret. Quum auream illam sententiam, vcteris attritaîque monetcC instar, in suos quasi asses diviseris, qnumque hos asses ea nota procuderis quœ nulli non auditori notam référât imaginem, jam desines apud surdos pnedicare. Ita nempe est, veriiatem ipsam habere saîpe liomiimm approbationem, raro amorem; neque animum nostrum universam, sed minuscula saipe sui parte ferire, quod sitsatis : quoniodo enim, et per quuî percipias, parum refert, dum sentias. Ceterum, quid sibi vult ista de maximis vel de minimis moralium partibusdisceptatio? Nonne omnia in tali remaxima sunt; nonne, si quis bonum primis labris degustarit, jam is est qui possit omne accipere, velul qui, uno radio luminis percepto, soleni quodammodo agnoverit omnem? Igitur non « minimis inventiunculis gaudet », qui curât talia; nec repreliendendus, quod « omnia sua amaverit. » Ecquis enim sua non amat? Imo, si nulla non ad aliorum tendant bonum, nulla ad vanam laudem comparandam fuerint collocala, nonne tali scriptori laudi vertendumest quod sua amavit, id est aliéna? Quid tune in re est aliudingenio induisisse, quam induisisse amori hominum ? nuUis pepercisse argumentis, quam non sibi ad alios juvandos pepercisse? Vel, quod ad orationem spectat, quid compiobare inelius potest, auctorem altius quam ad verba oculos erexisse, cir-
caque flosculos nunquam occupalum, scripsisse animis, non auribus ?
Haec atque talia si Annaeus defenderet, non modo vitia Senecîe scriptoris multo severius exagitasse Fabius videretur, sed egregias ejus virtutes ne sensissequidem. Nullaneergo fuitmentione digna oratio pressior, vividior, aculior, nervosior, splendidior? Nihilne de tôt sensibus in sententiam coactis aequius dicendum? « Eligere modo sit curae, » dicis. Optime. At non mediocri opus est ingenio, unde tôt et tam clara habeas eligenda. Quod enim Aper dicebat juvenes sui temporis velle, scilicet « non solum audire, ised etiam referre domum aliquid illustre et dignummemoriaS » nonne hoc Annaei lectores semper facere posse affirmabimus? Quumque tune multi non modo illam supellectilem quae necessariis usibus sufficiat, desiderarent, sed interdum illa exquisitiora et quasi exstantia, « quae sumere in manus et aspicere sœpius libeat', >> nonne is videtur scriptor Annœus fuisse, qui non « aurum et gemmas » velut in vermiculato emblemate de industria disposuerit, sed ex vena divite minutes thesauros profuderit ^ne intermissione, non ut prœstringeret oculos, sed ut naturae suse morem gereret? Illa fuit enim illius ingenii félicitas vel infelicitas, ut nec prodesse quin fulgeret, nec rursus fulgere quin prodesset, potuerit. llarum virtutum si alterutra caruisset, sane et multo minor fuisset, et multo minus rhetorum genti invidiosus. Sed, inconstanti quodam et iniquissimo œmulatorum judicio, accidit ut, quœ apud cœteros discreta et separata mererent laudes, apud illum conjuncta viluperarentur. Et tamen, nisi fallor,
a Oinne tulit punctura qui miscuit utile dulci^. »
Quis autemSeneca et dulcior, et utilior?
Fuisse immodicum saepe, et quosdam virtutes coluisse usque ad vitium, eum concessimus. Quanquam quis non intelligit, in scribendo maxime, « omnia peccata non esse paria », et satins nos de ditiore ingenio quam de pauperiore queri. Caeterum in talem reprehensionem incurrere soient omnia fere magna ingénia. Lit laudandus est adolescens in quo « se efferat fecunditas », ita vix