Inst. or., XII, 10, iS
rituram. Ecquid sentis quid amiseris? Equidem, credo, scriptoribus
« Quidlibet oniandi semper fuit œqua potestas, * »
dum omnia ad rem sub ratione judice spectent. Nec magis deliquisse Senecam in loco citato contenderim, quam Lucretium illum quum docet homines omnia cum tempore mutari ;
Anniilus in digito subtertenuatur Iiabendo; Stillicidi casus lapidem cavat ; uncus aratri Ferreus occulte decrescit vomer in arvis : Strataquejam volgi pedibus detrita viarum Saxea conspicinms : tum portas propter ahenas Signa inanus dextras ostendunt attenuari Saepe salulantum tactu, pincterque meantum.
Quomodo posthac stomacharentur homines sibi quoque esse mutandum, id est moriendum? Uterque scriptor igitur artis suœ munere féliciter est usus, quando, quod commentum vulgare erat, augendi et variandi artificio deduxit in raliones, et in ipsius naturaî convertit legem ineluctabilem.
Ergo non solum « in sententia bona nullum crimen est* », sed et magna virtus: Senecam vero bonis, atque etiam optimis sententiis abundare quis neget? Audio tamen Fabium, nescio quid secum mussitantem, querentemque quod plerique « non multas sententias dicaut, sed omnia tanquam sententias^ w Quam sagittam, si in nostrum oblique fuerit directa, ictum suum perdidisse facile demonstrabimus. Non affectât sententiosum genus orationis Seneca, sed habet innatum : nec quidquam magis in eo mirandum invenias illa facilitate omnes sensus in sententias cogendi. Ne tamen credas purpureum pannum nugis prœtendi. Vélum diniove, ad res accède, et inspice. Cogitata semper formas respondentia reperies, et saepe eo altiora, quo breviora. Sat erit unum insigne exemplum assumere : « servi sunl, imo homines; servi sunt, imo contubernales; servi sunt, imo humiles amici ; servi sunt, imo conservi, si cogitaveris tantumdem in utrosque licere fortunœ^ » Non hoc « tanquam sententia » dictum est, sed haec est vera sententia, ubi res quater mentem ferit, et uno non amplius verbocorrigitur, defi-