Imt. or., Xi
tem superque mensuram solilorum intor nos aspici elatam, oculrs mite quiddam, sed nihilominus vivido igné flagrantibus, tune deinde illam Vergilii nostri vocem verens atque attonitus emittat :
« 0 quam le memorem, virgo ? Namque haud tibi vultus
« Mortalis, nec vox hominem sonat...
« Sis lelix, nostrumque levés quœcumque laborem ! »
aderit levabitque, si colère eam voluerimus. Colitur aulem...»* Vix equidem teneor quin totam referam, adeo arcta compage omnia hœrent, adeo in omnibus eminentissimis nihil eminens. Pollet igitur série quoque et junctura Annaeus, quando ita fert naturalis animi motus, ad quem artcm suam conformavit. Quamobrem nullius non generis exempta apud illum reperire est, quia nullum proprie affectavit, neque ulla laboravit cura, nisi ut fideliter interioribus mentis motibus morem gereret, et exprimeret prout sentiebat, tum dialectice, tum vehementer, tum oratorie, tum etiam poetice. At quamvis utentis quam colentis sit similior, genus illud concisum et brève ssepius adoptavit, utpote vel naturœ, vel proposito magis congruens. Mirum itaque foret si, quas res tanto ardore docendas assumpsit, dicendi impropria ratione enervasset, nedum ad vivum in oratione inaffectata pinxisset. Errât sane Quinlilianus, si, nimio quorumdam immodice subsultantium locorum respectu (quod raro accidisse, accidisse tamen fatendum est), res ab Annaeo doctas sua gravitate, suo momento, suo « pondère » denique caruisse contendat : quod judicium Ciceroni plus aequo addictum judicem arguit, et nihil admittentem quod magister non admiserit. Habet quidem mirum pondus tulliana oratio, nec majore aurium mentisque delectatione poterit unquam plenior verborum circuitus duci : cur tamen rébus fidem faciendi esset unica ratio? Alio longe ingenio propositoque, non multo minormihi videtur Annseus exstitisse in arte difficillima stricte structeque dicendi : nec quidquam magis illius proprium, omissa brevitate, credo, quam illam in minimis structuram. Non de tota compositione loquor, sed de singulis illis #lausulis quai, quum per se unaquaîque quiddam sit perfectum, non tam mihi saltitare quam suo pondère stare videntur. Nec facile vulgari opinioni concesserim plurimos Annaei locos murorum illorum similes esse imparibus structorum lapidibus, et niale inter se coliaerentibus, quorum rimis non adeo gravis admotus aries omnia collabofactaret: imo, taies parietes (ut eadem utar
1 Ep., XIX, «1. 3-5