VT
imagine), parvis sed optime quadratis saxis firmissinice, eofacilius ictus repellant quod quœqiie suis locis apte inserla sunt, et politis lateribus adhserent, et unam quasi massam prsetendunt nullo Ccernento interlinente indigentem. Quumque apponere, opponere, superponere, id demum sit boni architecli; quis dubitat quin Annaeus, in hac triplici arle consummalus artifex, non idem sit eIocutionisoptimusarchitectus?Orationi vero, ut universœ inesse posse pondus quoddam intelligo, eliamsi non singulaî res semper id habeant; ita déesse universœidem pondus, quum singulisinsit, non intelligo. Inest aulem partibus, ut facile est exemplis probare. Scribit de morte Catonis : « Impressit deinde morliferum corpori volnus. Quo obligato a medicis quum minus sanguinis haberet, minus virium, animi idem, jam non tantum Cœsari, sed sibi iratus nudas in voltiusmanus egil, et generosum illum contemptorertique omnispotentiaespiritum nonemisit, sed ejecit*. » Hœc gravia sane, et fortia. Videamus nunc quomodo de illa proposita ante ocuios morte disserat : « Tolie istam pompam, sub qua lates et stultos territas : mors est, quam nuper servus meus, quam ancilla contempsit. )) Egregia mehercule sententia, et riovum ad virtutem incitamentum. Desrendit nunc in partes scriplor, et repetit, etdividit, et adjicil. « Quid tu rursus mihi flagella et eculeos magno apparatu explicas? quid singulis articulis singula macbinamenta, quibus extorqueantur, aptata, et mille alia instrumenta excarnificandi particulatim hominis ? Pone ista quœ nos obstupefaciunt. Jubé conticescere gemitus et exclamationes et vocum inter laceralionem elisarum acerbitatem : nempe dolor est, quem podagricus ille contemnit, quem stomachicus ille in ipsis deliciis perfert, quem in puerperio puella perpetitur. Levis est, si ferre possum; brevis est, si ferre nonpossum«. » Nullam rem novam illa afferunt; describunt modo et percurrunt singula. Imo, quaedambis aut ter repelunt {toile istam pompam — quid tu explicas —pone ista), nec deesset acerbior judex qui saltatoris odioso nomine scriptorem notaret-. Senlentiam suam Seneca et retractavit et circumiit, et, unde profectus erat, eodem reversus est. Sed quid hoc, si ipsam non fregit, sed auxit?Mitto n.irum verborum delectum, et enucleate ingenioseque représenta tam cogitationem : rei attende, et dicito num mollior illa in fine sit, firmior in initio? num in pul-
L'. M/V/., li.
5. Malebraiiclic, Hech. de la vn-ite, I. If, 7>' parlie, c. iv.
verem minutis exemplis abierit? num denique fuerit « arena sine calce ? » Nonne potius omnia illa mutuo adjuvantur, invicem confirmantur, corroborantur, et, quai te primum attonitum faciebant, posiremo, vividae explicationis gratia, faciunt persuasum? Adde brevem conclusionem, imo, exprobrationem : « levis est, si ferre possum; brevis est, si ferre non possum. » Adde superiora concatenata insequentibus, et quœ longius sit hic referre. Nempe, non ut in oratorio génère, quorumdam verborum ope hœrent omnia, sed arte ipsa ratiocinandi et digerendi. Dialeclicorum ista virtus est, qua caruisse Seneca nullo modo potuit. Sed hoc Annaei proprium, operam impendisse ad exhauriendam suam sententiam, quasi timeret ne semper aliquid melius subter lateret. Quod dum agit, allius altiusque eodem loco effodit, auget qua3 diducit, amplificat quae dividit minuscularum partium strue : et sive universas sententias considères, sive aliquam sumas in manum et vel pusillam inspicias, vim et pondus ubique agnosces, et mecum admiraberis tanta exire de tantulis^
Multse aliîe sunt apud Annaeum virtutes, quibus immorari non possum : non tamen omnino prœteribo. Oratio pressa in primis, et vivida, et densitas quœdam laeta et facilis; subtilitas sine exilitate; sine scurrilitate festivitas; gravitas citra tristitiam; in imaginando pingendoque rara fecunditas*; in eligendis verbis proprietas exacta, non tamen exaclior; multum in cogitando sanctitatis, imo, humanitatis; multa ingeniose, facete, numerose dicta; plura breviter, acriter, granditer; in toto denique sermone illa varietas et inaffectata natura quœ ipsos denuntiat animi vultus. Quare, si optime cogitata, optimeque sensa bene exprimere sit bene scribere, nihil dubium quin, invito Quintiliano, magnus alque etiam maximus scriptor Seneca sit nominandus'.
Plura ergo sunt quae in Fabii de Ann»o judicio velimus retractare aut corrigere : plura etiam quae adjicere, quum pessimum sit detrectatorum genus, maie laudantes. Nobis tamen hinc réuni fere absolutum, illinc judicem prope condemnatum dimitlere pa-
1. Alterum cxemplum liabes illius fractîc atquc co fortioris argumeiitatiouis ' in eadein epistola (lll, 5, 20) : « Quotidie morimur.., etc. »
1. Vide miram illam diluvii dcscriptionem fulguribus plenani : [Nat. Qu., m, 27). a Irbcs constituit îclas, hora dissolvit. Momento lit cinis,' diusilva.... [Torrens] abluit villas^ et intermixtos doininos, grèges devehit... Omnis lumuliis in prol'undo latet... etc.»
5. Bnffon {Disc, sur le style) : « Bien écrire, c'est à la fois bien penser, bien sentir cl bien rendre. » Cf. Marlha [Moralistes rotn.], p. 90.
ranlibus, succurrit Quinlilianum posse nonnulla excusare, quod juvenes a fallaci imitatione avertendos in primis respexerit. De propriis Annsei virtutibus minus curavit quam de lapsuris studiis si ille unus, si tolus apiid imperitos et juvenili lascivientes audacia sine correctore placeret. Quod propositum satis nobis aperuit illis verbis, ex toto judicio justissimis : « Amabant eum magis quam imitabantur. Ad ejus vilia se quisque dirigebat effingenda, quae poterat; deinde quum sejactaret eodem mododicere, Senecam infamabat. » — Ita sane acta res cum Annœo est. Omisit tamen Fabius dicere id Annœo accidisse non quia vitiosissimus esset, sed quia clarissimus, et quod apud nullum illius temporis scriptorem insigniora melioraque reperirent juvenes exempta. Eorum enim studium ad vitiosa converti solet non quia vitiosa sunt, sed quia nibil magnis virtutibus similius est quam quœdam vitia. Quippe ad altissima spectat juventus*, nec nisi sublimia lentans cadit in prsecipitia. Maximorum semper imagine decepta, quae vult imitari prodit : docendique discipuli nullam aliam rem melius magistros suos docent, quam quomodo optima facile pessima fiant. Nec mirum, quoniam optima hoc prœsertim constant quo juvenes carent maxime, modo. Quum vero singulis quasi aelatibus mutetur orationis genus, ad illuminsignem, sub quQ tune eloquentia est, discipulorum caterva se tradit œmnlandum, et brevi tempore ostendit quantis e vitiis ille féliciter evaserit. Nec facile dixeris ulri gravius peccaverint, citra stantes an ultra progressi : ulrinque enim magis simios quam similes videas. Hicc natura ipsa voluit, quae, cum imilationem intra ridiculi fines contineret, noluit nos res mortuas, imagines esse*. Et, quo melius id intelligeremus, optimo cuique imitando maximam pricposuit difficultatem ; quam maie cémentes tirunculi « ad primum se velut aspectum orationis aptarunt »;... sed, ut ait optime Fabius, « plerumque déclinant in pejus, et proxima virtutibus vitia comprehendunt, fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exsuUantes, simplicibus négligentes^ ».
Quae quum ita semper sint et fuerint, non aliter a Fabio maie audire debebat Anna3us nisi quod parum imitabilis esset ; adeo proprio singularique usus erat ingenio. Quod et salva veritate et
1. a Véhémentes habent tirunculi inipelus primos ad optima nutTque » (Ep, XVIII, 5, 25.)
2. Cf. Sen. rhet.. Contr., I, pricf. ; — Sen., E/>., XII, 2, 8.