‹ De M. Fabio Quintiliano [microform], L. Annaei Senecae judiceChapitre 50 sur 236 · Id.y ibid., III · texte numérisé non relu

Id.y ibid., III

quum viderem Marcum Aurelium talibus ineptiis innutritum. Ergo intra annos LXX post Quintiliani publicatam înstitutionem, ne memoria quidem antiquae eloquentiœ exstabat, et jam rhetores propfer loquendum dicendi perdiderant causas. Ceterum huic pulchro oratoris nomini quasi ullro renuntiarant; et esse scholastici, panegyrici, vel, de graeco nomine, « encomiographi*, » gloriabantur. Arte vero sic undique circumcisa, et ita elumbi ut neque disputare, neque indignari, nequeefferri, neque pugnare valeret,id unum reslabat agenti, ornare, laudare, et extemporalia dicere. In quo abunde prodigeque de re qualibet callebant rhetores. Miratur PliniusSaturninum quod « non minus polile et ornate loquatur, sive meditata, sive subita proférât*» (quam laudem Cicero meruisse sane doleret). Miratur Isaîum quod,annis LXnalus « scholasticus tantum sit )) , et sit homo sine malitia, — quod facile credimus, — « quo génère hominum nibil aut sincerius, aut simplicius, aut melius' w. (Sancta simplicitate eloquenliam adeo egere, quis suspicaretur?) Laudavit idem Plinius sine fine, et sœpe sine causa, Trajanum imperatorem quod venaretur, quod nataret, quod non ructaretur*. Majus aliquid ausus Fronto, dum Lucianum laborat œmulari, scripsit Laudes negligentiœ et Laudes fumiet pulveris, quia a nuUum bujuscemodi scriptum romana lingua exstaret satis nobile w. Scilicet ars ipsa tum dicendi, tum scribendi, in pulverem et fumum abierat, neglecta sola quae nos bomines faciat scienlia*. lUa tamen, quam in tam claram lucem produxerat Seneca, num ina?ternum exslincta erat? Dii melius! nempe obscurari potest humani generis conscientia, aboleri non potest. Scilicet non longo tempore oritura erat ab ipsis novœ religionis praecordiis eloquentia, et omnium raptura animos leniter a stoïcis detorta doctrinal, per quam novi illi doctores, Ecclesiaî Patres, mundi audientiam haberentr et eo magis venerandum apud posteros nomen nostri Annsei facerent quo sœpius esset omissum.

1. M. Aiirel., Ep. Il, 6 : « Encomiographos istos audimus, griecos scilicet, sed iniros mortales. »

Page 1