EMINENTISSIMO
CARDINALI SIMEONI
SACRÆ CONCREGATIONIS DE PROPACANDA FIDE PRÆFECTO.
EMINENTISSIME DOMINE
[. Eminentiæ Tuæ exponere cupio, quam imbecillimam, ex tempore quo Constitutio Fa” dudum à Sanctissimo Patre Leone Papa XIII concessa fuit, Rector et etiam Concilium Uni-
versitatis Lavallensis bonam adhibuit volunta-
(1) Vide, infra, Numerum secunduin capitis : “ Du 4 au 18 janvier 1892,” in quo expositum est ob quamrationem hæc gallico sermone tractata lutinis litteris primum, deinceps typis, mandata fuerunt,
juam imitio Far pa XIII um Uni-
volunta-
Du 4 au 18 1m hæe galiceps typis,
tem, ad eædem Universitatis Montis Regii Sedis adininistrationem juvandam : ex qua expositione, ututiliter concludam, te benigne annuente, postulata duo inferam.
Hoc me maxime angit, quod de tali quæstione sermonem habere coactus sum. Itaque brevissime loquar, nihil amplius dicens quam erit necessarium ut morbi gravitatem et remedii a me propositi præstantiam tibi, Eminentissime Domine, ostendam.
IT. Mense augusti 1889, quum P or Lavallensis, Reverendissimus B,. Paquet, Succursalis Marianopolitinæ Administratores instanter ad calculos vocabat, et ab eis proxime solvendam, saltem magna ex parte, pecuniariam indemnitatem urgebat, Vice-Rectori Marianopolitano postulanti, ut rerum et cireumstantiarum ex toto cognosceret statum, qualia essent ipsamet verba Indulti, quod Sanctissimus Dominus Noster, ut æri alieno Universitatis provideret, nuper renovare dignatus erat, Supradictus Rector litteras
misit tam flexiloquas, quam nemo responsum
quo valeret intellexit. Scripsit enim :
Me juvatinhislitteris iterure quod hesterno “ die tibi a me de missis dictum fuit, scilicet, In- “ dulium a Sancta Sede hoc anno concessum soli « Quebeco favere, et nihila Monte Regio isto ‘ ex Indulto esse percipiendum.”
Quis, ex istis verbis, suspicari potuisset Indultum de Marianopolitanæ provinciæ missarum reditibus sic dicere : tribuantur archicpiscopo Quebecensi in diminutionem debiti partis Marianopolitanæ Universitatis ? ”
III. Prima enim cura Rectoris Lavallensis, simul ac Constitutio Ya dudum Monte Regio operari cœpit, fuit plus centum et vigenti millia francorum ex Succursali pro Seminario Quebecensi vindicare, statim, instauter, vehementer, maximo cum periculo videndi omnem Marianopolitanæ Universitatis structuram effundere : quam tamen vindicationem, posteaquam res ante Sacram Congregationem de Propaganda Fide penitus fuisset exposita, sine ulla nummorum compensatione, tandem pacatus dereliquit Rector.