CONSTITUTION DEI FILIUS
tentur, ad Deum, juvante ejus gratia, perducere. Nec sane ipsa vetat ne hujusmodi disciplinae in suo quœque ambitu propriis utantur principiis, propria méthode; sed justam hanc libertatem" agiioscens, id sedulo cavet ne divinae doctrinne repugnando errores in se suscipiant, aut fines proprios trangressœ, ea, quae sunt fidei, occupent et perturbent.
Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perflcienda, sed tanquam divinum depositum Ghristi Sponsœ tradita, fideliter custodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensusperpetuo est retinendus, quem semel declaravit sancta Mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altioris iotelligentiee specie et noniine, recedendum.
Crescat igitur et multum vehenienterque proficiat, tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius Ecclesise, aetatum ac sseculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia : sed in suo duntaxat génère, in eodem scilicet dogmate, codem sensu eademque sententia '.
GANOXES
DE DEC RERL-M OSDînJM CREATORE
I. Si quis unum verum Deum visibilium et invisibilium Greatorem et Dominum negaverit, anathema sit.
II. Si quis praeter materiam nihil esse affirmarc non embuerit, anathema sil.
III. Si quis dixerit unam eamdemque esse Dei et rerum omnium substantiam vel essentiani, anathema sit.
IV. Si quis diserit res finitas, tum corporeas, tum spirituales, aut saltem spirituales, e divina substantia émanasse;
Aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fieri omnia;
Aut denique Deum esse ens universale seu indefinitum, quod sese determinando constituât rerum universitatem in gênera; species, et individua distinctara; anathema sit.
V. Si quis non confiteatur mundum, resque onines quse in eo continentur, et spirituales et materiales, secundum totam suam substantiam a Deo ex nihilo esse productas;
Aut Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libéra, sed tam necessario créasse quam necessario amat seipsum;
Aut mundum ad Dei gloriam conditnm esse negaverit; anathema sit.