‹ Dictionnaire de droit canonique, ou, Le cours de droit canon de Monseigneur AndréChapitre 49 sur 802 · GRATIAM ET COMMUN'IOXEM · texte numérisé non relu

GRATIAM ET COMMUN'IOXEM

CUSI APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS

LEO pp. XIII "

Venerabites fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

1. — 1. Immortale Dei miserentis opus, quod est Ecclesia, quamquam per se et natura sua salulem spectat animorum adipiscendamque in cœlis felicitatem, tamen in ipso etiam rerum mortalium génère tôt ac tantas ultro parit utiUtates, ut plures niajoresve non posset, si in primis et maxime esset ad tuendam hujus vitœ, qnae in terris agitur, prosperitatem institutum.

2. Rêvera quacumque Ecclesia vestigium posuit, continuo rerum faciem immutavit, popularesque mores sicut virtutibus antea ignotis, ita et nova urbanitate imbuit : quam quotquot accepere populi, mansuetudine, œquitate, rerum gestarum gloria excelluerunt.

3. Sed vêtus tamen illa est atque antiqua vituperatio, quod Ecclesiam aiunt esse cum rationibus reipublicae dissidentem, nec quicquam posse ad ea Tel commoda vel ornamenta eonferre, quas suo jure suaque sponte omnis bene constituta civitas appétit.

4. Sub ipsis Ecclesiœ primordiis non dissimili opinionis iniquitate agitari christianos, et in odium invidiamque vocari solitos hac etiam de causa accepimus, quod hostes imperii dicerentur : quo tempore malorum culpam, quibus esset perculsa respublica, vulgo libebat in cbristianum eonferre nomen, cum rêvera ultor scelerum Deus pœnas a sontibus justas exigeret.

3. Ejus atrocitas calumniœ non sine causa ingenium armavit stilumque acuit Augustini : qui prœsertim in Civitate Dei virtutem cbristianse sapientiae, qua parte necessitudiaem habet cum re publica, tanto in lumine collocavil, ut non tam pro cbristianis sui temporis disisse causam, quam de criminibus falsis perpetuum triumpbum egisse videatur.

Page 1