EM. ET REV. DOMINE
( Expositio professons Avvaro. ) Reijia lex pedemontana «niversim et sine uUa restrictione pcrmittit ut quisquis alteri cuicumque pecuniam mutuat, stipulare et cxigere possit annuum auctarium 5 pro 100 suprà sortem.Hinc in Pinaroliensi aliisque finitimis diœcesibiis gravissima inter Theologos fervet controversia, an in casibus, in quibus ex una parte nuUus adest titulus lucri cessantis vel damni emergentis vel periculi extraordinarii sortis amittendae, ex altera vero praeceptum charitatis ergà proximum non obligat ad mutuandum simplici ac nudo mutuo , ìicet mutuanti illud auctarium recipere et retinere ? Alii enim auctarium illud omninò usurarium et illicitum, alii vero ab omni usurae labe immune prorsùs licitumque esse propugnant : et quod controversiam valdè implicatiorem reddit, omnes gloriantur se niti auctoritate Benedicti XIV , aut saltem eum sibi nullatenùs adversari.
Nimirùm theologi qui primam sententiam tuentur, dicunt auctarium, de quo agitur, à Benedicto XIV reprobatum fuisse, implicite quidem in Encyclica diei 1 novembris 1745, Vix pervertit , ut patet ex attenta ejns lectione , explicité vero in opere de Synoclo diœcesana, lib. X. cap. IV. n. Î. et 2. bis verbis : « Graecis ex parte consensit Calvinus, qui ad cap. « XVIII Ezechielis licere docuit aliquod moderatum lucrum, « non quidem à paupere , sed à divite , praecisè ratione mu- « tui, exigere. Errorem à Calvino obiter insinuatum , ex pro- « fesso propugnavit Carolus Molinaeus in suo tractatuDt? « U suris y ubi n. 10 audacter affirmât usuram non esse prohi- «t bitam, nisi in quantum est con tra charitatem. Eamdem pra- « vara opinionem amplexatus , alia ratione défendit Claudius « Salmasius in duplici tractatu, altero inscripto de usuris, « altero de trapezitico foenore , quibus in locis usuram , nisi « charitatem laedat, ab ommi culpa absolvit, eo quod sit « merces locatae pecunia). Impiœ Calvini et Molinaei opinioni
« non Vénti sunt siibscribere paiici quidam doctores catholici , « iUi scilicet qui, quùm agitur de mutuo quo pecunia aliave . res datur ad negotiationem , à fœnoris labe excusant lucrum « quod ex mutuo percipitur, dummodo sit moderatum, rao- * dumque servet à patrise legibus definitum. « Porrò etsi BenedictusXlV,insynodo diœcesanâ solum loquatur ut privatus doctor,ipselamen sine dubio omnium optimc sciebat quid in sua encyclicâ reprobare voluisset, adeòque quidquid circa usuram posteà scripsit in Synodo, et signanter cit. cap. 4. ubi n. X. doctrinam in Encyclicâ defmitam suraraatlm refert, habendum est tanqnam ejusdem Encyclicae explicatio, à qua recedere piaculuni sit.
Theologi vero qui tuentur secundam sententiam,dicnnt auctarium illud non percipi ex mutuo ipsiiis ratlone mutuiy vel solius causa mutui , vel vi mutai ipsius, vel prœcisc ratione mutui, Iioc est lucri cessantis , clamni emergentis , aliovc extrinseco titulo zemoto, quod veluti usurarium atque omni jure illicitum raeritissimè reprobavit Benedictus XIV tùm in Encyclicâ, § 3, n. 1 et 2 , tum citato loco de Synodo , n. 1 1 ; sed ratione, causa, vi, ac titulo extrinseco legis civilis dominium auctarii ex mutuario in mutuantem transferentis, eo modo quo rerum dominium ex uno in alium transfertur per legitimam praescriptionem; vel ratione publici boni, quod, mutatis circumstantiis, in praesenti rerum statu, absque ilio auctario, vix aut ne vix quidem obtineri posset; vel ratione ultronei, taciti ac mutui consensus in auctarium à lege permissum ex parte totius generatim societatis, cui inest jus disponendi de rebus suis proiit ei libuerit, et speciatlm ex parte eorum qui modo pecunia abundant et modo indigent, ac modo pecuniam mutuo dant, modo vero accipiunt; vel ratione consuetudinis in orbe catholico ferè ubique receptae, etiam apud homines timoratae conscientiae , auctarium moderatum et à patriae legibus definitum exigendi ; vel ob alias hujusmodi causas, quas Benedictus XIV nullibi expendit aut meraoravit. Ad argumentum autem quod ex Encyclicâ et ex opere de Synodo diœccsanA dcducunt primae sententiae patroni, quadrupliçiter respondeut.
Respondent l,Benedictum XIV in Encyclicâ Vix pervenU
hoc unum statuisse, tunc scilicet ex mutuo nulUim auctarium, etiam moderatum, ultra sortem recipi posse, cùm quis vel tenetur simplici ac nudo mutuo, absque ullo auctario, alteri succurrerc; quod ex praîcepto charitatis, ex coque solo, locum habet in multis casibus, idqud ex eo qnod tunc nullus cum mutuo concurrere potest legitimus titulus ali quid suprà sortem exigendi : vel mutuiim dat in ils casibus in quibus nullum alium justnm contractum, praetcr unum mutuum, celebrare potest j quod etiam accidit in multis circumstantiis, V. gr. quùm alteri credit vinum, oleum, etc., ut patet ex § 3, n. 5, ubi postquam definivit falsò et temerò affirmari reperiri semper ac praestò ubique esse vel una cum mutuo titulos alios légitimes, vel secluso etiam mutuo, contractas alios justos, quorum vel titulorum vel contractuum praesidio , quotiescumque pecunia, frumentum, aliudve id generis, alteri cuicumque creditur , totiès semper liceat auctarium moderatum ultra sortem integram salvamque recipere : « eumque qui ita « afiìrmaret « non modo divinis documen^is et catholic23 Ecclesiae de usura judicio, sed ipsi etiam humano communi sensui ac naturali rationi procul dubio adversari ; hujus definitionis rationem reddit , et concludit bis notabilibus verbis : « Neminem enim id saltem latere potest, quod multis in casi- « bus tenetur homo simplici ac nudo mutuo alteri succurrere, « ipsopraesertimChristo Domino edocente : Volenti mutaari à te « ne avertaris : et quod simpliciter multis in circumstantiis, « praeter unum mutuum, alteri nulli vero justoque contractui « locus esse possit. » Ac proindè juxtà Benedictum XIV, quotiès mutuo datur pecunia, etprseceptum charitatis non obligat ad eam mutuandam simplici ac nudo mutuo , semper una cum mutuo reperiri posse , quin imo praestò ubique esse legitimum aliquem titulum , v. gr. Legem civilem , publicum bonum^etc.^ cujus praesidio liceat auctarium moderatum ultra sortem recipere , juxtà tritam illam regulam : Jn necessariis expressio unius est exclusio alterius : aut sallem Benedictum XIV huic sententiae nullatenùs adversari.
Respondent 2° huic quoque sententiae nullatenìis adversari Benedictum XIV, in iis quae circa iisuram scripsit cit. cap. 4
deSynodo lì. 2 et 3; quia ibi solum docet perpetuai catlioHca Ecclesice de usura doctrine post Gr^cos schismaticos centradixisse tum Calvmiun, qui erronee docebat aliquod modera tum lucrum ex mutuo pjœc à è ratlonc mutui { m quo sita est usurœ essentia) licite à divitibus exigi posse; tum Carolnm Mohnœum, qui audacter affirmabat luijusmodì usuram h Calvino admissam , et suapte natura malam , non esse prohibitam , nisi in quantum est centra charitatem ; tum Claudiuni Salmasium, qui eamdem usu}ri?n, nisi charitatem lœderet, ab omiii culpa prave absolvebat, falso eo prsetextu, quod s'it merces locatae pecimiae; tum demùm paucos quosdam doctores illos catholicos, qui impii Calvini et Molinaei opinioni subscribere non verentes, una cum ipsis audacter affirmabant et erronee docebant usuram ìion esse prohibitam nisi quantìim est contrà charitatem, atque à fœnoris labe excasari liicrum quod h negotiatoribus exigitur percipiturque ex mutuo prœcisè ratione mutui, dummodò sit moderatura , modumque servet à patri» legibus defmitum. Haec omnia proteclò ne latum quidem ungnem differunt à doctrina quae contiuetur in Encyclicà. At vero, aliud est usurarium et illicitum esse auctarium , eliam moderatum, et à patrise legibus delìnitum , qnod percipitur ex mutuo prœcisè ratione mutui ; aliud est usurarium ac illicitum esse moderatum illud auctarium à patriae legibus detìnitum , quod percipitur ex mutuo non prœcisè ratione mutui, scd ratione legis civilis, vel ob extrinsecas alias causas paulò saprà commemoratas : primùm affirmât Benedictus XIV, de altero ne verbum quidem facit.
Respondent 3°, in hypotbesi quod Benedictus XIV in Synodo buie sentèntiae reipsà adversaretur, nullo modo cuìj)andinu fore qui, solidis rationibus innixus , à privati! ejus opinione seu explicatione modeste recederet , quùm ille ipse in fine praefationis ad Synodum diœcesanam aperte profiteatur omnibus in rebus , quibus nullum ex publicd Ecclesia: autaritate pondus accessit, qualis procul dubioest explicatio de quii agitur, iiihil se in Synodo definire ac veluti decretorium exhibcre velie, aliata etiam ad hoc comprobandum auctoritate Melchioris Cani, et exemplo Innocenti! IV, qui elsi commcntarìa
sua in libros Dccrctaliiini scripserit quùm summum Pontilìcatiim geitiret, non lanien « hoc sibi unquàin arrogavit , ut quid- « quid in co opere scripsisset, prò re definita haberelur , sed « facile passas est opinionessuas,quastanquamprivatusdoctor n proposuerat , ab aliis doctoribus oppngnari , ut patet , etc. »
Respondent 4^*, in liypotiiesi quoque quod Benedictus XJV buie sententi» adversaretur in Encyclica , jam inde nulluni ampliùs argumentum peti posse ad reprobandum moderatum illud auctarium à lege permissum, quod percipitur in praesenti rerum statu : quia circumstantiarum mutatio aliquam inducere potuit , immò vero manifestam induxit variationem , non quidem quoad principia quibus nititur catholicae Ecclesiae de usura et mutuo doctrina, quaeque eadem somper ac omninò invariabilia sunt, sed quoad eorum applicationem.
Ego, diligenter considerata, prout tenues ingenii mei vires ferunt, Benedicti XIV doctrina, ut moderatiùs , sic probabilius illud existimo : dubitari meritò posse utrum ea doctrina, se sola, buie conlroversiae dirimendae sufliciat, nec ne. Verùm cìim, etiam posità hac meâ opinione, cui parum fidere debeo, incertum adhuc remaneat, nùm auctarium illud tuta conscientia recipi possit ; ut, sublata omni incertudine , sit mihi parata facultas aptè rcspondendi quibusdam Confessariis qui novissime circa eamdem controversiam me consuluerunt, tum et aliis qui , ratione munerum quibus perfungor, sive intra sive extra sacrum Pœnitentiae tribunal consulturi sunt , Vestram Eminentiam suppliciter rogo obtestorque in Domino , ut mihi transmittat resolutionem trium quaestionum , quas hic subjicio :
(Quaesita.) 1. An auctarium, de quo agitur, licitum sit. Et quatenùs haec quaestio ex doctrina Benedicti XIV aliisque Sedis apostolicae judiciis directe resolvi nequeat,
2. An Pœnitentes qui auctarium illud sive bona sive dubia aut mala fide receperunt, sacramentaliter absolvi possint , nulla facta aut promissâ hic et nunc restitutione, dummodò serio promittant se esse paratos ad exequendum quidquid super hoc negotio Sedes apostolica determinaverit. Et quatenùs affirmative, prout asserunt nonnulli ad liane aliasque similes
quaestiones jam pluries nomine S. Officii et Sedis apostolic» pro visorie rescriptum fuisse, de quibus tamen rescriptis eorumque tenore mihi non constat,
3. An iis pariter, qui neque ullum habent titulum lucri cessantis vel damni emergentis vel periculi extraordinarii sortis amittendae , neque versantur in casibus in quibus prseceptum charitatis ergà proximum eos obligat ad mutuandum simplici ac nudo mutuo , liceat pecuniam mutuo dare , stipulato aut convento annuo autario 5 pro 100 suprà sorlem pròiU lex regia permittit, sub eâdem conditione de parendo futurìs Sedis apostolicae super hoc negotio determinationibus.
Maxima fretus fiducia quod Eminentia vestra votis irieis, in re mihi adeo necessaria, benigne obsecundabit, sum eroque semper.
Eminentiae Vestrae,
,j Humil. obseq. et dedit. servus,
Joseph. Antonius Avvaro, sacrae theologiae doctor, et regius ejusdem facuhatis professor, canonicus theologus , et Provicarius Generalis.
Pinerolii, die 22 januarii 1832.
SACRA PQEIVITENTIARIA
( Responsio Sacrae Pcenitentiariae. 1832, 11 februarii. ) Dil. in Christo Josepho Antonio Awaro transraittendas censuit resolutiones alias datas ad quaedam dubia circa Msmcf^» 4f;j.licet : ^.
1. Utrùm Confessarius possit in conscientiâ denegare absolutionem Presbyteris. qui contendunt legem principis esse titulum sufficientem percipiendi aliquid ultra sortem, abstpie alio titulo vel lucri cessantis vel damni emergentis.