mai
Réception Hun monnayer dans la monnaie de Tarascon. Arch. départementales des Bouches-du-Rhône, B 1180, fol. 15.
In nomine Domini. Amen. Universis et singulis presentibus et successive futuris tenore presencium litterarum
clareat et sit notum quod apud villam regiam Tharas-
conem Avinionensîs diocesis, nos . Poncius Auriculi, prepositus monetariorum monete régie que cuditur et fabricatur in sicla ^ regia ipsius ville pro serenissimo principe et
domino nostro Ludovico, Dei gracia regnorum Jherusa-
lem et Sicilie rege nos... prepositi operarii et mone-
tarii monete predicte omnes simul conjunctim et divisim... unanimiter et concorditer testimouio laudis accepte de vita, moribus et suiEcientia et legalitate tuis Remigii Tachandi de Sancto Remigio qui es de legitimo matrimonio natus... et de génère monetariorum, prius habita super hiis dili-
genti informatione quœ * convenit in talibus et habito
atque recepto a te corporali ad sancta Dei evvangelia juramento in manibus nostris genibus inde flexis more solito ob honorem et reveranciam magestatis régie antedicte demumque habita verace informacione quod dudumipsi [sic) magistri placuit ad supplicationem humilem sibi factam pro parte dicti Remigii sicut docuit légitime per ipsius magistri patentes litteras in pargameno descriptas ipsiusque sigillo secreto impendenti cera rubea sigillatas eundem Remigium costituere et creare monetarium et signatorem monete
predicte régie te dictum Remigium Tachandi presentem
in monetarium et signatorem monete antedïcte régie...
tenore presencium facimus, costituimus et numéro aliorum nostrorum sociorum monetariorum ac consorcio aggregamus
Datum in Tharascone, in dicta sicla regia die xxiii mensis maii anno a Nativitate Domini millesimo un® nono.