Cf. tome I, n
sina prohibendi ne extranei bolengerii predicti vel alii possint asportare panes ad vendendum in dicta villa, nisi in die sabbati tantummodo, et non talliatum et subtus valorem duorum denariorum, etetiam dicebant se esse in saisina habendi regardum in panibus per homines sui artificii et corrigendi defectus in panibus existentes. Visa igitur inquesta super hiis de mandato curie nostre facta, pronunciatum fuit per curie nostre judicium quod bolengerii extranei poterunt de cetero libère et sine impedimento quocumque asportare ad dictam villam diebus martis, jovis et sabbati qualibet septimana panes suos non talliatos, subtus valorem duorum denariorum, et eos ibidem vendere et quod quicumque intraverit de cetero ministerium bolengeriorum, dabit cuilibet bolengerio gastellum unius oboli et duos denarios monete currentis pro potu tantummodo, defectus autem existentes in panibus per totum annum videbunt et corrigent duo probi viri non bolengerii, una cum duobus aliis probis viris bolengeriis super hoc a ballivo deputatis.
Mercurii in festo béate Lucie virginis.
Cuillier reportavit.