‹ Documents relatifs aux rapports du clergé avec la royauté (volume 3)Chapitre 17 sur 83 · CLERI GALLICANI DE ECCLESIASTICA POTESTATE · texte numérisé non relu

CLERI GALLICANI DE ECCLESIASTICA POTESTATE

DECLARATIO

Ecclesiae Gallicanae décréta et libertates a majoribus nostris tanto studio propugnatas, earumque fundamenta, sacris Canonibus et Patrum traditione nixa multi diruere moliuntur : nec desunt qui earum obtentu Primatum B. Pétri ejusque successorum Romanorum Pontificum a Christo institutum, iisque debitam ab omnibus Christianis obedientiam, Sedisque Apostolicae, iu qua fides praedicatur et unitas servatur Ecclesiae, reverendam omnibus gentibus majestatem imminuere non vereantur. Hœretici quoque nihil prœtermittunt, quo eam potestatem, qua pax Ecclesiae continetur, invidiosam et gravera Regibus et populis ostentent, iisque iVaudibus simplices animas ab Ecclesiae matris Christique adeo communione dissocient.

Quae ut incommoda propulsemus , Nos Archiepiscopi et Episcopi , Parisiis mandato regio congregati , Ecclesiam Gallicanam repraesentantes , unâ cum cœteris Ecclesiasticis viris nobiscum deputatis, diligenti tractatu habito haec sancienda et declaranda esse duximus.

Primum B. Petro, ejusque successoribus Christi Vicariis, ipsique Ecclesiae, rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium a Deo traditam potestatem, dicente Domino, regnum meum non est de hoc mundo ; et iterum, reddite ergo quse sunt Cœsaris Csesari et quœ sunt Dei Deo : ac proinde stare Apostolicum illud , omnis anima potestatihus sublimioribus subdita sit, non est enim potestas nisi a Deo : Quœ autem

Page 1