Page
limites contliiere, ut sinatur Deus agere, et nunquam ad purum amorem ducere, nisi quando Deus, per unctionem interiorem incipit aperire cor huic verbo, quod adeo durum est animabus adhuc sibimet affixis, et adeo potest illas scandalisare, aut in perturbationem conjicere.
IV. In statu sanctae indiflferentiœ anima non habet amplius* desideria voluntaria, et deliberata propter suum interesse, exceptis iis occasionibus, in quibus toti suae gratiae fideliter non cooperatur.
V. In eodem statu sanctae indifiFerentiœ nihil nobis; omnia^ Deo volumus. Nihil volumus ut simus perfecti et beati propter interesse proprium, sed omnem perfectionem ac beatitudinem volumus in quantum Deo placet efficere, ut velimus res istas impressione suœ gratiae.
VI. In hoc sanctae indifierentiae statu nolumus amplius salutem^, ut salutem propriam, ut liberationem aeternam, ut mercedem nostrorum meritorum, ut nostrum interesse omnium maximum ; sed eam volumus voluntate plena, ut gloriam et beneplacitum Dei, ut rem quam ipse vult, et quam nos vult velle propter ipsum.
VII. Derelictio non est nisi abnegatio, seu sui ipsius renunciatio^ quam Jésus Christus a nobis in Evangelio requirit, postquam aeterna omnia reliquerimus. Ista nostri ipsorum abnegatio, non est, nisi quoad interesse proprium... Extremae probationes, in quibus haec abnegatio, seu sui ipsius derelictio exerceri débet, sunt tentationes, quibus Deus œmulator vult purgare amorem, nullum ei ostendendo perfugium, neque ullam spem quoad suum interesse proprium, etiam œternum.
VIII. Omnia sacrificia, quœ fieri soient ab animabus^ quam maxime desinteressatis, circa earum aeternam beatitudinem sunt conditionalia... Sed hoc sacrificium non potest esse absolutum in statu ordinario. In uno extremarum