Page
probationum casu hoc sacrificium sit aliquo modo absolutum.
IX. In extremis probationibus potest animœ invincibiliter^ persuasum esse persuasione reflexa, et quae non est intimus conscientiae fundus, se juste reprobatam esse a Deo.
X. Tune anima divisa a semetipsa expirât cum Christo^ in Cruce, dicens : Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? In hac involuntaria impressione desperationis conficit sacrificium absolutum sui interesse proprii quoad aeternitatem.
XI. In hoc statu anima amittit omnem spem sui proprii ^ interesse, sed numquam amittit in parte superiori, id est in suis actibus directis, et intimis spem perfectam, quae est desiderium desinteressatum promissionum.
XII. Director tune potest huic animaî permittere ut* simpliciter acquiesçât jacturœ sui proprii interesse et justœ condemnationi, quam sibi a Deo indictam crédit.
XIII. Inferior Christi pars in Cruce non communicavit superiori^ suas involuntarias perturbationes.
XIV. In extremis probationibus, pro purificatione amoris, fit quaedam separatio partis superioris animoe ab inferiori... In ista séparai ione actus partis inferioris manant ex "7 omnino caeca et involuntaria perturbatione ; nam totum quod est voluntarium et intellectuale, est partis superioris.
XV. Meditatio constat discursivis actibus, qui a se invicem^ facile distinguuntur... Ista compositio actuum discursivorum et reflexorum est propria exercitio amoris interessati^.
XVI. Datur status contemplationis adeo sublimis, adeoque '0 perfectae ut fiât habitualis, ita ut quoties anima actu orat, sua oratio sit contemplativa, non discursiva. Tune