‹ Documents relatifs aux rapports du clergé avec la royauté (volume 3)Chapitre 65 sur 83 · Page · texte numérisé non relu

Page

motivum omnium actuum, qui deliberati, et meritorii sunt. Non intendimus tamen per expressam Propositionum hujusmodi reprobationem alia in eodem libro contenta ullatenus approbare. Ut autem eeedem praesentes Litterœ omnibus facilius innotescant, née quisquam illarum ignorantiam valeat allegare, volumus pariter, et auctoritate praefata decernimus, ut illae ad valvas Basilicdç Principis Apostolorum, ac Cancellariîie ApostoliccT, nec non Curiae Generalis in Monte Citatorio. et in Acie Campi Florœ de Urbe, per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicentur, illarumque exempla ibidem adixa relinquantur, ita ut sic publicatae, omnes et singulos, quos concernunt, perinde afïîciant, ac si unicuique illorum personaliter notificatae et intimatîe fuissent : utque ipsarum praesentium Litterarum transsumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis et sigillo personœ in Ecclesiastica dlgnitate constitutae, munitis eadem prorsus fides tam in judicio, quam extra illud, ubique locorum habeatur, quœ ipsis prœsentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensge. Datum Romae, apud Sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die xii Martii mdcxcix, Pontificatus nostri anno octavo.

J. F. Gard. Albanus.

Anno a Nativitate D. N. J. C. 1699, indictione septima, die vero 13 mensis Martii, Pontificatus autem sanctissimi in Christo Patris, et D. N. D. Innocentii divina Providentia Papae XII, anno ejus octavo, supradictum Brève affixum, et publicatum fuit ad valvas Basilicoe Principis Apostolorum, Magnae Curiae Innocentianae, in Acie Campi Florae, ac aliis locis solitis et consuetis Urbis, per me Franciscum Perinum ejusdem Sanctissimi D. N. Papae Cursorem.

Sebastianus Vasellus, Mag. Curs.

A LOUIS XIV {Procèa-verb. des Assemblées Gén. du Clergé^ t. VI, p. 181,)

Innocentius papa XII*. Charissime in Christo Fili noster, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Novum ac praeclarum spécimen illius pietatis quam semper Majestas tua praefert, potissimum vero ubi de Catholicae veritatis integritate agitur pereepimus ex Regiis tuis ad nos Litteris, sexta décima labentis Martii datis, quibus profiteris te summo studio praestolari hujus sanctîe Sedis judicium super doctrina contenta in Libro Antistitis Cameracensis ; atque a nobis enixe postulas, ut moram omnem atque obicem, si quem forte ab aliquibus interponi contigisset, quominus definitiva prodiret sententia, removere auctoritate nostra velimus. Sane ex ipso decreto quod nuper evulgari statimque ad te deferri jussimus , te jam cognovisse arbitramur, quae fuerit ea in re obeundi muneris nostri, justisque petitionibus tuis annuendi, Pontificia nostra soUicitudo, cui profecto respondisse zelum eorum , quibus aut discutiendi aut promovendi hujusmodi negotii provincia demandata erat persuasum te omnino esse volumus : Majestati intérim tuae uberem bonorum copiam ab eorumdem largitore Deo precamur et Apostolicam Benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae, apud Sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die 31 Martii 1699, Pontificatus nostri anno octavo. Signatum y Ulysses Joseph Gossadinus. Et au dos : Charissimo Christo Filio nostro Ludovico , Francorum Régi Christianissimo.

1. Lettre remise au roi par Mgr Delphini, nonce du Pape, arec le bref qui condamnait les a Maximes des Saints ».

Page 1