DEUXIÈME LETTRE A PIE V
9 mai 1568.
Sanctissime pater, epistolam Sanctitatis Vestrae accepi, signatam die quinta februarii ( : ), illi respondentem qua Sanctitatera Vestram certiorem faciebam de mea inprincipeni suscepta animadversione. Sanctitatis Vestrae pedes osculor in eorum obsequium quae in ejus epistola exarata perlegi. Tam sancta enim et christiana verba prudentiaque consilia, zelum affectumque veri parentis prae se ferentia, nequeunt aliquod levamen consolationemque dolori meo non praebere, cum ego intelligam qua ratione sentiendus mibi sit, et inde cognitionis multum ac munitionis accédât. Fiducia mini in Deo est, cujus ad honorem cuncta ordinare in animo habui, fore ut, ope ac intercessione Sanctitatis Vestrae, in ejus laudem ac regnorum meorum publicum beneficium referatur.
Praeteritis literis Sanctitati Vestrae significare volui causas hujus mei consilii, quantum mihi necessarium visum fuit, ut propositum meum illi notum fleret ipsaque intelligeret nec iram indignationemque , neque ipsius principis reatum, in causa hujus deliberationis fuisse, quam nec eo intenderam ut ipse puniretur, aut reformationem aliquam acciperet. Horum enim si aliquid me irapulisset, aliud tentassem remedium, quin ad banc extremitatem procédèrent. Ali qua tune singillatim aperire ex industria praetermisi, ratus mihi promptiorem sese occasionem id faciendi oblaturam, postquam cuncta ordinassem, quae ad rectam hujus negotii institutionem spectare videbantur. Hodie vero cupienti mihi, in cunctis meis aciionibus, et his praesertim gravioribus, Sanctitati Vestrae satisfacere, in eaque, tanquam in vero parente, omnem flduciam reponenti, opportunum visum est clariorem Sanctitati Vestrae reddere de cunctis rationem, ut exindé hujus ce deliberationis meae causain flnemque deprehendere nullo negotio posset.
Cum pluries considerassem onus mihi a Deo impositum, ratione statuum ac regnorum quae mihi regenda ac administranda tradere dignatus est, ut in ipsis sa r ta m tectamque servarem orthodoxam religionem obedientiamque erga sanctam sedem, utque eadem pace ac jure retinerem, ac, post brève annorum meorum curriculum, stabilita ac in tuto posita pro eorum diuturna conservatione relinquerem; cum hoc in primis ex persona successoris diligenda pendeat, cumque Deo placuerit (id exigentibus iniquitatibusmeis),ut pr inceps tôt et tantis abundaretdefectibus, intellectus partim, partim naturalis ejus conditionis , ut omnis in illo
(') Il y a ici une erreur de date qui est le fait du traducteur probablement, car Pie V ne recul que le 2tf février la leur» du roi (voir p. 548). Il est u supposer que c'est marlii qu'il faut lire, au lieu de februarii.
aptitudo ad id necessaria desideraretur, et praeterea sese objicerent mihi gravia incommoda futura, si regimen et successio in ipsum deferrentur, apertaque pericula in quae cuncta offenderent : post diuturnum ac singulare experimentum, ac remediis omnibus frustra adhibitis, cum remedii parum, vel potius nihil, ex ejus persona sperari posse perspicue agnosceretur, quo tempore effectuque, quae rationabiliter metuebantur, mala praeverterentur, necessarium fuit demum consilium hoc se qui, ùt ipse nempe carceri manciparetur, indeque ulterius acprolixius studium fleret, prout res exposcere videretur, ut irreprebensibili suffragatiorie ad propositi mei finem accederem.
Pergratum sane accidit mihi tam molestum vulnus Sanctitati Vestrae aperire (licet illius commemoratio acerbiorem in me dolorem reviviscere fecerit) , ob quietem ac solamen quod ex eo Sanctitati Vestrae detecto experior. Vestras enim sacras apud Deum preces auxilio mihi futuras spero, sanisque consiliis, maximo meo commodo, hac ratione uti potero. Sanctitatem Yestram nihilominus enixe deprecor, ut nullam extra se hujusce rei notitiam derivari sinat : licet enim deinde silentio contegi nullatenus debeat, nam qualis sit prodere omnino necesse erit, modo tamen satius videtur ne in publicum edatur, quamvis multiplicia judicia ac varii serniones, qui super re hujusmodi ubique habentur, me minime lateant; rebellionis cri mine a nonnullis principi perperam illato, quod quidem omnino commentitium ac falsum esse, ex scriptis aliis ad Sanctitatem Yestram a me epistolis Sanctitas ipsa Yestra intelligere potuit; aliis vero in re fldei reum illum deprehensum fuisse existimantibus, quod magis etiam a veritate comprobatur alienum ; aliis demum alia opinantibus, qui licet temeritatis sunt arguendi, nec excusari facile possint ; tamen expectandum est, ut opportuno tempore se veritas ipsa prodat ipsiusque negotii progressione clarescat. Interea, in his quae ad illius commodum necnon delicias, personaeque ejus dignitatem spectant, in primis consultum volui, imperans abunde ei omnia suppeditari, tum pluribus ejus famulatui addictis, tum aliis quibuscu nique, quibus opus esset, subministratis. De his vero quae ad ejus animae utilitatem pertinent, nil intenta tum relinquam, nec aliquod in hoc studii mei desiderari posse permittam, juxta temporis opportunitatem ac principis dispositionem, adhibendum. Nec ei in primis confessarius illius deerit, qui spiritualia et auxilia et consilia sedulo ministrabit, ac in omnibus sanctius saniusque consilium sectabor. Si quid ulterius Sanctitati Yestrae significare opus erit, eadem qua in praesenti flducia agam.
Matriti, 9 maii 1568.
Humilissimus illius Sanctitatis Yestrae,
Ego Rex.
{Annales ecclesiastici, auclorc J. de LAbEatiiiu , t. XXIII, Kouiac, 1733, in-fol., p. U7.)