‹ Du langage et de son rôle dans la constitution de la raison: ou, Vues philosophiques sur lChapitre 35 sur 113 · CHAPITRE IL · texte numérisé non relu

CHAPITRE IL

R Cogitatîones fieri possnnt sine vocabulîs.

A. At non sine aliis sîgnls. Tenta quaeso an nllum arithmeticum calculum instituere possis sine signis numeralibus ? (Gum Deus calculât et cogitationem exercet, fit mundus.)

B. Valdè me perturbas, neque enim putabam characteres vel signa ad ratiocinandum tam necessarîa esse.

A. Ergo veritates arithmeticae aliqua signa seu characteres supponunt ?

B. Fatendum est.

A. Ergo pendent ab hominum arbitrîo?

B. Videris me quasi praestigiis quibusdam cicumvenire.

A. Non mea hgec sunt, sed ingeniosi admodum scriptorîs.

B. Adeone quisquam a bona mente discedere potest , ut sibi persuadeat veritatem esse arbitrariam et a nominîbus pendere, cum tamen constet eamdem esse Graecorum , Latinorum , Germanorum , geometriam.

A. Recte ais , interea difficultati satisfaciendum est.

B. Hoc unum me maie habet , quod nunquam a me ullam veritatem agnosci , inveniri , probari animadverto, nisi vocabulis vel aliis signis in animo adhibitis.

A. ïmo si charaeteres abessent , nunquam quicquam distincte cogitaremus, neque ratiocinaremur*

B. At quando figuras geometrisB inspiclmus , ssepe ex accurata eorum meditatione veritates eruimus.

A. Ita est^ sed sciendum etiam has figuras habendas pro characteribus , neque enîm circulus in charta descriptus verus est circulus , neque id opus est, sed sufficit eum a nobis pro circule hat>eri.

B. Habet tamen similitudinem quamdam cum circule, eaque certe arbitraria non est

A. Fateor, ideoque utilissimse characterum sunt figurae. Sed quam similitudinem esse putas inter denarium et characterem 10 ?

B. Est aliqua relatio seu ordo in characteribus, qui in rébus , imprimis si characteres sint bene inventi.

A. Este ; sed quam similitudinem cum rébus habent ipsa prima elementa , verbi gratia O cum nihilo, vel A cum linea? Gogeris ergo admittere saltem in his démentis nulla opus esse similitudine. Exempli causa in lucis aut ferendi vocabulo , tametsi compositum Lucifer relationem ad lucis et ferendi vocabula habeat respondentem , quam habet res Lucifero significata, ad rem vocabulis lucis et ferendi significatam ?

B. Hoc tamen animadverto , si characteres ad ratiocinandum adhiberi possint, in illis aliquem esse situm complexum ordinem, qui rébus convenit, si non in singulis vocibus (quamquam et hoc melius foret). Saltem in eadcm conjunctione et flexu , et hune ordinem variatum quidem in omnibus linguis , quodammodo respondere. Atque hoc mihi spem facit exeundi e difficultate. Nam et si characteres sint arbitrarii , eorum tamen usus et con-

Page 1