‹ Du pape et du concileChapitre 112 sur 135 · CAP. VII. DE EPISCOPORUM POTESTATE, ETC · texte numérisé non relu

CAP. VII. DE EPISCOPORUM POTESTATE, ETC

docent, nempe quod suprema potestas in Ecclesia sit a Christo tradita Petro (ejusque successoribus) tamquam capiti, radici. et fonti, ex quo illa deinde in alios episcopos diffunditur, ut clare vidimus doceri a Sancto Cypriano in loco citato, et in pluribus aliis confirmatur ac clarius explicatur ; nam in epistola ad Jubajanimi sic loquitur : Nos... Ecclesiœ unius caput et radicem tenemics ;... nam Petro primum Dominus, super quem œdificavit Ecclesiam, et iinde (id est a quo Petro) unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dédit. ^ Omnis igitur ecclesiastica potestas coUata est Petro tamquam origini unitatis Ecclesise, et ex eo communicatar aliis.

In alio loco dicit : Ad Pétri Cathedram atque ad Ecclesiam prinvÀpaleTYi, unde unitas sacerdotalis exorta est, etc.- — In alio loco dicit : Ecclesia, quœ una est, super uniim, qui Claves ejus accepte Domini voce, fundata est.^ — In alio loco dicit : Qui Peiri Cathedram deserit, in Ecclesia se esse confidit?^ — In alio loco dicit (et hic patenter explicat supremam Pontificis potestatem ejusque infallibilitatem) : Deus v.nus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et Cathedra una super Petrum Domini voce fundata; aliud altare constitui, aut sacerdotium novum fieri, prœter unum altare et unum sacerdotium , non potest. Et terminât : Quisquis alibi collegerit, spargit.^

Itaque, juxta Sanctum Cyprianum, tota Ecclesia regitur et pendet a Cathedra Pétri; nam, sicut unus est Christus et una Ecclesia, sic est una Cathedra, nimirum Pétri, in qua est vera doctrina fidei et extra quam qui coUigit, spargit. Et invenio Jansenium eadem verba scripsisse in capite 29 sui libri proœmialis, ubi, postquam protostatus est se Ecclesiam Romanam sequi et Pétri successorem, scribit : Super illam petram œdificatam Ecclesiam scia; quicumque ciim ip.w, successore Pétri, }wn colligit, spargit.^' AY>uà aliquos forte haec auctoritas Jansenii majoris ponderi." erit quam illa Sancti Cypriani.

Una igitur est Cathedra, nempe illa quae est super Petrum fundata, extra quam omnes qui sunt, extra viam salutis incedunt, juxta oraculum Domini : Qui non congregat mecum, spargit.'

(1) Epist. 7S. n Set 7.

(2) Epist. 53, ad Comel. n. H. '3) Epist. 73, nd JubaJ. ». fO.

(4) De Unit. Eccl c. 4.

(5) Epist. 40, ad pleb. de quino. prcsb. schism. n. 5.

(6) Augustinus, de Grat. priml homin. (7) Matth. 12. 30.

Idem confirmatur a Sancto Optato Milevitano : Negare non potes scire te in urbe Rama Petro primo Cathedrayn episcopalem. esse col- Jatctm, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus, unde et Cephas appellatus est; in qua una cathedra unitas ah om,nihus serraretur, ne cœteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut jam schismatlcus et peccator esset , qui contra singularem Cathedrani a/ieram collocaret.^ Et ad declarandum Sanctus Optatus hanc Cathedram esse Ecclesiam Romanam, subdit : Ergo Cathedra unica, quœ est prima de dotibus, sedit prior Petrus, cui successit Linus, Lino sHccessit Clemens, etc.^ Quid apertius? Dicit itaque Sanctus Optatus i:i hac unira Cathedra Pétri unitatem Ecclesise servari, atque schismaticum et impium esse qui aliam Cathedram coUocaret.

Idem scripsit Sanctus Pacianus, episcopus Barcinonensis : Ante Passionem suam dixerat Dominus : « Quœcumque ligaveritis, etc. " ... Ad Petriim locutus est Dominus, ad unum ideo, ut unitatem fandaret ex uno; mox id ipsum in commune prœcipiens, qualiter tamen ad Petrum incipit : « Et ego dico tibi, inquit, quia tu es Petrus, et super hanc petram œdificabo Ecclesiam meam. «^ Nota : « Ad unum ideo, ut unitatem fandaret ex uno; << quomodo Christus ex uno unitatem Ecclesiie et doctrinae fundaret , si omnes episcopi auctoritatem in Ecclesia œqnalem ac Pontifex haberent?

Idem brevi eloquio docuit Sanctus Augustinus sermone 46 , ubi dixit : In ipso Petro unitatem, comm,endavit ; multi erant Apostoli, et uni dicitur : « Pasce oves meas. »* Propterea igitur soli Petro Dominus suum ovile commendavit, ut in eo unitas doctrinae servaretur ; sed ut hsec unitas doctrinae servaretur, non erat satis qualiscumque prsesidentia, sed oportebat ut Petrus supremam et eminentem praesidentiam haberet, prout inquit Sanctus Hieronvmus ; nam aliter schismata non evitarentur : Ecclesiœ salus in Summi Sacerdotis dignitate pendet, cui si non exsors quœdam et ab onmibus eminens detur potestas , tôt in Ecclesiis efficientur schismata, quot sacerdotes.^ Adverte hano eminentem potestatem datam esse , non universitati Ecclesise, ut ex sua nova doctrina vult Febronius, sed Summo Sacerdoti, ex cujus dignitate docet Sanctus Doctor salutera Ecclesise pendere.

(\) De Schism. Donatist. adv. Parmenian. l. S. c. 2 et S.

(2) Ibid (3) Epist. S. n. //.

(4) C. 15. Edit. B n. (5) Dialog. rdv. Luciferian. c. 9.

Page 1