‹ Du pape et du concileChapitre 113 sur 135 · CAP. VII. DE BPISCOPORUM POTESTATE, ETC · texte numérisé non relu

CAP. VII. DE BPISCOPORUM POTESTATE, ETC

Opponit Febronius auctoritatem Sancti Augustini in Sermone ubi scribit Christum non soli Petro, sed toti Ecclesiee Claves tradidisse : Has enim Claves non homo unus, sed unitas accepit Ecclesice — Aiidite in alio loco quid Dominus dicat Apostolis suis : « Accipite Spiritum Sanctum, » et continuo : « Si dimiseritis peccata, dimittentur, etc. «^ — Eodem modo loquitur Beda: Omni igitur electorum Ecclesiœ, juxta modum culparum vel pœnitentiœ, ligandi atque solvendi datur auctoritas.^ — Idem dicunt Sanctus Fulgentius et Sanctus Cjiùllus Alexandrinus apud Febronium.

Sed respondemus prselaudatos Patres ibi de absolvendi facultate loqui ; et nulli dubiura banc facultatem non tantum ad Pontificem, sed etiam ad omnes episcopos pertinere, tamquam eorum characteri episcopali intrinsecam ; sed haec eadem facultas est ac seraper fuit Pontifici subordinata, in quantum Pontifex potest eara limitare, sicut a Tridentina Synodo expressum fuit : Merito Pontifices Maximi, pro si'prema potestate sibi in Ecclesia universa tradita, causas aliquas ''rlminum graviores suo potuerunt peculiari judicio reservare.^ Et ad hoc comprobandum plures Canones ibi citantur : cap. Ita quorumdam, de Judœis ; cap. Conquesti, de sent, excomm. ; et alii.

Febronius aliura Sancti Augustini textum adducit, ubi Sanctus Doctor generice loquitur de tota ecclesiastica potestate , et dicit : Unus pro omnibus dicit : « Tu es Filius Bei vivi, * « et propter hoc Claves ciim omnibus, tamquam personam gerens Ecclesiœ, accepit ; ideo unus pro omnibus, quia unitas in omnibus.^" — Sed quid Febronius ex his verbis inferre unquam poterit? Sanctus Doctor inquit : Petrus accepit Claves cum omnibus; profecto ; nam ipse solus

(1) Serm. S95. c. S. Edit. Ben.

(2) Homil. l. S. homil. 16. in Natal. SS. Pétri et Pault.

(3) Sess. 14. cap. 7. (4) Matth. 16. 16. (5) In Joan. tr. 118. n. 4.

(*) Textum hune profert et discutit S. Alphonsus juxta lectionem a Febronio alhitam ; ast opportunum videtur textum. genuinum integrumque Sancti Doctoris exhibera, prout in ejus Operibus legitur : - Cum et illud ^id est : - Tu es Christus. Filius Dei vivi, .) unus pro omnibus dixerit, et hoc (id est : • Tibi dabo Claves regni cœlorum, .) cum omnibus, tamquam personam gerens ipsius unitalU, acc$perit, ideo unus pro omnibus, quia unilas in omnibus. Edilor.

600 APPENDIX I. VINDICI.^, ETC.

sine aliorum ministerio Ecclesiam universam gubernare non valebal. Subdit postea : Quia unitas in omnibus ; maxime, quoniam Ecclesiae unitas in unione membrorum cum capite consistit, sed servata semper débita subjectione quam membra capiti preestare tenentur, dura a capite membris virtus communicatur. Verumtamen Sanctus Augustinus per hujusmodi sententiam equidem non intellexit asserere quod membra in potestate capiti sunt paria ; et tanto minus, quod caput subjicitur membris, cum membra simul congregantur. Pluribus enim locis jam superius relatis Sanctus Doctor supremam potestatem quam Papa super universam obtinet Ecclesiam, satis declaravit; in uno loco dixit : In qua (Ecclesia Romana) semper ApostoUcœ Cathedrœ viguif principatus .^

In alio dixit : Numerate sacerdotes vel ah ipsa Sede Pétri, et in ordine illo Patrum quis cui successif videte : ipsa est petra quam non vincunt superhœ inferorum Portée.^ En clare descripta a divo Augustino Sedis Romanse infallibilitas, quse cum suprema potestate necessario conjuncta esse débet.

In alio loco idem confirmavit expresse, docens : In ... verhis ApostoUcœ Sedis, tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano.^

Prseterea id pariter declaravit exemplo damnationis Pelagianorum : etenim scripsit : Inde (a Sede Apostolica) rescripta venerunt; causa (Pelagianorum) finita est;^ toto orbe christiano damnati sunt.^ Litteris Innocenta de liac re dubitatio tota sublata est.^ Nota : « Litterix Innocenta ; » damnatio igitur.a Pontifîce prodita, erat illa quse omnera di'Mtationem auferebat.

Hinc scripsit Sanctus Pelagius papa, citans Sanctum Augustinum, (jui opinionem difformem doctrinae Apostolicae Sedis appellabat schisma : Contra Apostolicam Sedem temere credentes, pessima divisii npinio ; quod schisma speciaUter esse denuntiat Augusiinus J

Item Febronius ^ opponit auctoritatem venerabilis Bedae, qui ita scribit : Claves regni cœlorum Petrus, tamquam personam gerens

(1) Epist. 43. n. 7. Edit. Ben. (2) Psalm. contr. part. Donat,

(3) Epist. 190. c. 6. n. 2S. Edit. Ben. (4) Serm. 131. Edit. Ben.

(5) Epist. 190. Edit. Ben.

(6) Contr. duas epist. Pelag. l. 3. c. 3.

(7) Can. Schism. caus. 24. g. 1 . (8) Loc. cit. c. 1. § 6. n 2.

Page 1