CAP. VU. DE EPISCOPORUM POTESTATE, ETC
ipsius unitatis, accepit.* — Equidem, respondemus, Petrus ut caput Ecclesiae reprsesentabat Ecclesiae unitatem, scilicet Ecclesiam universam unitam, pari modo quo rex universum suum regnum repraesentat. Hoc idem scripsit etiam divus Augustinus : Petrus... propter ipsam personam gtiam totius Ecclesiœ soins gestabat, audire menât : « Tibi dabo dates, etc. »^
Errât Febronius cum Ludovico Dupino asserens supreraam potestatem, juxta hic allatas sententias Bedae et Auguetini, apud Ecclesiam existera atque ab Ecclesia Papse communicari. Errât, dico; nara idem Augustinus Petrum, non tamquam simplicera Ecclesiae ministrum, sed ut principem illius et caput, Ecclesiam reprjesentatem reputavit, sicut rex omnes suos subditos repraesentat. En quomodo Sanctus Doctor id déclarât in psalmum 108, ubi scribit Petrum in tantun» Ecclesiam repraesentare, in quantum ipse Ecclesiae primatum habet : Quœdam dicuntur quce ad Apostolum Petrum, proprie pertinere videantur, nec tamen habeiit illustrem, intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam,, ciijus ille agnoscitur in figura gestasse personam, propter primatum quem in discipulis habuit, sicuti est : « Tibi dabo claves, etc. « ^ En quomodo Sanctus Doctor conjungit primatum Pétri super discipulos cum repraesentatione Ecclesiae; ideo enim Petrus repra&sentabat Ecclesiam, quia in ipso erat tota Ecclesiae potestas, quœ in primatu erat.
Et rêvera scribit pater Natalis Alexander (quamvis hic auctor sit unus ex maximis pontificiae potestatis oppugnatoribus,) hanc esse divi Augustin! sententiam, nempe quod Petro Claves traditae fuei'unt, non quidem tamquam Ecclesiae legato, sicut regius orator claves alicujus civitatis uomine sui régis accipit, sed tamquam rector et caput Ecclesiae, sicut princeps ensem accipit nomine populi, quem defendere obligatur. En verba patris Natalis : Petro non sunt collatœ Claves nisi nomine Ecclesiœ, id est, ut Ecclesiœ legato, nego; id est, ut Ecclesiœ supremo post Christum (nota supremo) et sub Christo rectori ac moderatori, concedo. Illius itaque propositionis duplex potest esse sensus : primus, quod Sanctus Petrus Ecclesiœ nomine Claves acceperit, quemadmodum regius orator, nomine régis, alicujus civitatis
(1) Serm. SOS. c. S. Edit. Ben. (2) In PsaUn 108. n. i.
{*) Frustra perquisivimus inter opéra Venerabilis Bedte hujusmodi propositionem, quam ipsi Febronius immerito adscribit, dum potius divo Augustino verisimiliter adjudicari débet, prout supra (pag. 5C9, in nota) videre est. Sdilor.
claves accipit, in quam propterea nullam habet potestatem ; at nequaquam ita est. Secundus, quod Ecclesiœ nomine Claves acceperit ut illius rector et guhemator, quomodo princeps , populi nomme, gladium accipit, et ad ejus tuitionem totum regni splendorem convertere tenetxr ; quo sensu Sanctuni Petrum Claves nomine Ecclesiœ accepisse ilixit Sanctus Augustinus ."^ Sic scribit pater Natalis Alexander. En quomodo ipsi adversarii nequeunt aliquando non pandere veritatem. Hinc quidam doctus auctor modernus,* loquens de eo quod dixit Dupinus, nempe quod in Ecclesia communicatur potestas seque episcopis quam Pontifici : Hceresim porro, ait, et schisma sapiunt assertiones isfœ. A capite ad membra, non vero a membris ad caput virtus fluit ; idcirco scripsit Tertullianus : Si adhuc clausum putas cœlum, mem.ento Claves ejus Dominum Petro, et per eum Ecclesiœ , reliquisse.^
Sed instat Febronius, Concilium Tridentinum, tractans de Indulgentiis, docere potestatem traditam esse Ecclesise : Cum potestas... Ecclesiœ concessa sit, etc. ^ — Dicit « Ecclesiœ concessa sit; <• sed peto : quid est Ecclesia? Sanctus Cyprianus instruit : Ecclesia plebs sacerdoti adunata, et pastori siio grex adhœrens.* Ecclesia corpus est compositum ex omnibus fidelibus inter se coeuntibus et Pontifici eorum capiti adhsei'entibus, cujus Sedes est tamquam centrum cui ^)mnes aliae Ecclesiae conjungi tenentur, prout scripsit Renatus Massuetius (apud eumdem Febronium^) sic concludens : Hœc (Ecclesia Romana) cœterarum caput, cuiarctissime adhœrere tenentur omnes.^ Maxime quia Christus Petro principalius Clavium potestatem contulit, ut ab ipso illa postmodum participaretur et ad alios transiret, ut scripsit Sanctus Thomas : Dominus soli Petro promisit : « Tibi dabo Claves regni, etc., «... ut ostenderetur potestas Clavium, per eum ad alios derivanda ad conservandam Ecclesiœ wnitatem. '
Idque pi'ius scripsit Sanctus Optatus Milevitanus : Bono unitatis Beatvs Petrus... prœferri Apostolis omnibus meruit, et Claves regni rcelorum, communicandas cœteris solus accepit. ^ Dixit « communi-
(1) Sœc. I. diss. 4. § 5'. obj. 4.
(2) Scorpiac. c. 10. (3) Sess. S5. cap. SI. contin. (4) Epist. 69, ad Florent. (5) Loc. cit. c. 2. § 5. n. 2.
(6) In S. Irœn. diss. S. a. 4. n. 50.
(7) Contr. Gent. l. 4. c. 76.
(8) De Schism. Donatist. adv. -Parmenian. l. 7. c. 3.
(*) Nempe, juxta alium S. Alphonsi locum, Carolus Gagliardi. Editor.
CAP. VII. DE EPISCOPORUM POTî.STATE, ETC. 603
candas, » non quidem immédiate a Christo, ut vult Febronius, sed a Beato Petro ; nam ipsemet Sanctus alibi jam scripsit (ut notavimus in hoc capite VII*)Sancto Peti'o tamquam capiti Ecclesiae traditara esse a Domino Cathedrara singularem, ut in illa unitas doctrinse et Ecclesiae servaretur, ita ut schismaticus et impius reputaretur, qui aliam Cathedram adversus Cathedram Pétri coUocare tentaret. Sentit igitur divus Optatus Clavium potestatem a Sancto Petro aliis distribuendam fuisse, prout jampridem TertuUianus, mox supra citatus, scripsit : Claves Domini'.m Petro, et per eum Ecclesiœ reliquisse.^
Sic etiam scripsit Innocentius I, anno 404, ad Episcopos Africanos iu tertio Concilio Carthaginensi adunatos : A quo (Petro) ipse episcopatus et tota auctoritas nominis hujics emersit. ^
Ita etiam scripsit Sanctus Léo : Dicitur Beatissimo Petro : •• Tibi dabo Claves, etc. » Transivit quide-m etiam in alias Apostolos jus** potestatis istius, et ad omnes Ecclesiœ principes hujus decreti constit'ttio commeavit ; sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimatur; Petro enim ideo hoc singulariter credltur, quia cunctis Ecclesiœ rcctoribus forma prœponitur.^ Nota verba « transivit, comm^eavit. « — Et in eodem sermone Sanctus Léo addidit : In Petro ergo omnium, fortitudo munitur, ... ut firmitas qiiœ. . . Petro tribuitur, per Petrum Apostolis conferatur. * — Et in epistola 89 scripsit : Ut in Beatissimo Petro principaliter (primatura) collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua relut in corpus omne diffunderet. ^ Propterea Papa creans episcopos dicit ex antiqua consuetudine : Providemus ecclesiœ iV. de persona N., et prœficimus eum in episcopum, ejiisdem Ecclesiœ, committentes ei administrationem in temporalibus et spiritualibus. Unde postea scripsit Duvallius : Petrus Claves accepit a Christo, quia ab illo in reliquos Ecclesiœ pastores, tamquam e fonte, capite, et radice, erant derivandœ. ^
(1) Scorpiac. c. 40. ,
(2) Rescript, ad Concil. Carthag. {et inter opéra S. Aug. epist 184. Edit. Ben.) (3) In annivers. assumpt, suce, serm. S. c. 3.
(4) Ibid. (5) Epist. 89, ad episc. prov. Vienn. Edit. Raynald.
(6) De supr. Rom,. Pontif. Potest. p. 4 . q. S.
(*) Pag. 598,
(**) In aliis leotionibus habetur » fis, - ut et supra, pag. ?23 ; equidein in codicibus sive manuscriptis five edilis utrunique legitur. (Conf. Edit. Ballerin )
Editor.
604 APPENDIX I. VINDICI^, ETC.
Ex hoc autem Gerson coactus fuit confiteri, ut supra notavimus, * tam ex institutione Christi quam generalium Synodorum et totjus Ecclesiae traditione, statum papalem esse vere supremum et monarchicum ; et ibi subdidit : Quem primatum quisquis impugnare... prœsumit... pertinaciter , hœreticus est. ^ Et in alio loco idem Gerson dixit : Plenitudo potestatis ecclesiasticœ non potest esse, de lege ordinota, nisi in Summo Pontifice formaliter et subjective. ^ Si ergo, ex una parte, in Summo Pontifice est plenitudo legis, quae idem est ac plenitudo potestatis, et, ex alia parte, si erroneum est dicere quod Ecclesia plura capita habet, ergo Pontifex est unicum caput in quo residet plena, suprema, et independens potestas. Quomodo autem Gerson, postquam bujusmodi principia statuit , contendere potuit Papam Concilio siibesse, intelligere non valeo.
Clerus gallicanus, in comitiis anni 1682, inter quatuor célèbres
illas propositiones, istam in quarto loco protulit: In fideiquoque quœ-
stionibus prœcipuas Summi Pontificis esse partes, ejiisque décréta
ad omnes et singulas Ecclesias pertinere; nec tamen irreformabile
esse judicium, nisi EccJesice consensus accesserit. ^ Sed quterimus
quomodo hujusmodi consensus accedere débet? Alii dicunt tum pon-
tificias definitiones évadera irreformabiles , cum omnium fidelium
consensus accedit; alii, saltem cum accedit consensus omnium episco-
porum ; alii putant unius tantum provincise consensum satis esse ; alii
demum requirunt consensum majoris partis episcoporum in orbe
christiano degentium. Sed hsec opinio non arridet Febronio, dicenti
consensum majoris partis episcoporum non sufRcere, quamvis in Syno-
dis œcumenicis talis sit consuetudo, ut quaestiones per sufFragia
majoris partis votantium definiantur. His positis , queeritur quid
dicendum si pontificio decreto pars Eequalis episcoporum accédât? et
quid, si accédât minor pars, ut saeculo IV accidit, cum sententi» San-
cti Melchiadis papse tantum 18 episcopi orthodoxi adhseserunt, sed
contra alii 400 eam rejecerunt, prout refert Haunoldus. ^ In hujus-
(1) De Statih. eccl. super Stat. Summ. Pont, consid. i.
(2) De Potest. eccl. et Oriy. Jur. concl. 2.
(3) Declar. ann. 1682. prop. 4. (4) Introd. ad Jus canon.
\*) Cap. VI. pag. 5S0.
CAP. Vil. DE EPISCOPORUM POTESTATE, ETC. 605
modi casibus quis litem dirimet, si unus supreraus judex non agnoscitur, qui fidei causas definiendi infallibilem facultatem habeat?
Cseterum, error est dicere episcopos non formare corpus, nisi in Concilio sint adunati. Scripsit Duvallius : Est enim de fide Ecclesiam, non tantum ut congregatam in œcumenico Concilio, sed ut di/fusam per orbem, errare non posse.^ Et Facultas Parisiensis, anno 1644, adversus quemdam librum, oui titulus : Le Pacifique véritable," sic declai'avit : Hœ propositiones , in quantum infallibilitatem Ecclesiœ universali in nulle alto statu quam in solo Concilio œcumenico congregatœ tribuunt,... temerariœ sunt, ipsi Ecclesiœ injuriosœ, et hœreticœ.^ Quapropter, quidquid dicat Febronius, certura est quod sicut in Concilio sententia niajoris partis episcoporum adhserentium judicio Pontificis dogma de fide constituit, ita etiam extra Concilium. Si autem consensus majoris partis episcoporum sufficit , utique Papam esse infallibilem omnes credere tenemur statim ac aliquid circa fîdem aut mores ipse définitive decernit ; non solum enira major, sed maxima pars Ecclesiîe (aiunt Bellarminus^ et papa Benedictus XIV,'' ut i^efert Billuart, ^), excepta Gallia, id tenet, et semper tenuit. Aut igitur infallibilitatem Pontificis fateri oportet, aut dicere quod Ecclesia Catholica tantum ad Gallorum numerum redacta sit.
Dicunt : Ecclesia est corpus Christi mjsticum ; unde sicut corpus naquit subsistere sine capite, ita caput nequit subsistere sine corpore. — Respondetur : NuUi dubium quod corpus non potest esse sine capite, nec caput sine corpore; sed hoc, in casu nostro, non obest, ubi non de corporis constitutione sive integritate, sed tantum de regimine corporis Ecclesiae agitur : constitutio quidera sive integritas corporis importât ut ipsum non sit sine capite, nec caput sine corpore; regimen autem corporis Ecclesiae importât ut sicut corpus humanum a mente hominis gubernatur, sic corpus Ecclesiie gubernetur a Papa tamquam ab ejus capite. Officium igitur capitis, id est Pontificis, est regere et docere ; officium corporis, id est Ecclesiœ, est audire et
(1) Desupr. Rom.Pontif. Potest. p. S. q. S.
(2) Décret, ann. 1644. (3) De Rom. Pontif. l. î c. i.
(4) Epist. ad Inquisit. gen. Uisp. 13 jul. t748.
(5) In 2. 2. De regulis fldei, dissert. 4. a. l». § I.
(*) Cujus auctor fuit Theophilus Brachet. de la Milletière, qui prius Calvinista suseque sectaj scriptor, errores suos ejuravit anno 1645 ; abhinc autein plura edidit ■cripta in favorem catholicoe veritatis, retentis tamen nonnullis opinionibus erronois, qune a pristiuis studiis ortum ducebant. Edilor.
606 APPENDix I. — vindiclï:, etc.
parère ; quapropter Synodus Florentiiia declaravit Pontificem esse... totius Ecclesiœ caput et... doctorem.^
Dicent : Si ergo Pontificis judicia sunt infallibilia, ejusque auctoritas suprema est et independens, ad quid Concilia deserviunt? — Respondetur : Ad plura et maxima bona desei'viunt : prosunt ut episcopi fortius se adhibeant ad dissidia compescenda; prosunt ad reprimendos contumaces ; prosunt ut preelati peritiores reddantur ad populos suos instruendos; prosunt ut pontificiae definitiones ubique manifestentur ; prosunt demum ut dogmata fidei diligentius teneantur, sicut scripsit Vincentius Lirinensis : Denique quid imquam aliud (Ecclesia) Conciliorum decretis enisa est, nisi ut quod antea simpUciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur?^
Adde quod aliqiiando Pontifices Concilia convocant, ut per discussionem in Concilio habitam de aliquo dubio lidei, ipsi clarius a Spiritu Sancto illuminentur ; scripsit enim cardinalis Perrona^ quod Papae infallibilitas non consistit in lioc, quod ipse semper a Spii'itu Sancto necessarium lumen recipiat, ut omnes fidei quEestiones décernât , sed in hoc, quod in illis in quibus satis a Deo illustratus se sentit, sine errore judicet, et alias, in quibus non se sentit sufficienti lumine prseditum, Concilio decidendas remittat, ut postmodum suumjudicium proférât.
Febronius contendit Concilia esse absolute necessaria, propter (ut ait) indeclinabilem in materiis fidei auctoritatem, illis solis inhœrentem.* — Sed communiter theologi docent Concilia esse quidem utilia, sed non necessaria; ita Jueninus,^ Tournely,*"' Duvallius,''' et alii; atque Facultas Parisiensis, anno 1663, id expresse declaravit. Infra autem* refei'emus plurimas hsereses extinctas fuisse absque Concilio, sed per solas Pontificum definitiones ; de quarum infallibi-
(1) Sess. ult. Befln. — Labb. t. 13. col. 1167.
(2) Commonitor. c. 32.
(3) Apud Chriaîoph. I)u Puis : Perroniana, verbo « Infallibilitas. »
(4) Loc. cit. c. 6. § 7. init.
(5) Institut, theol. proleg. diss. 4. q. 5. c, 1. a. o. concl. 2.
(6) Prœlect. theol. De Deo, disp. prœv. q. 4; de Eccl. qucer. 6°, et prœsertim de Concil. quœr. 8".
(7) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 2. q. 2. et p. 4. q. 1.
(*) Cap. IX.