‹ Du pape et du concileChapitre 116 sur 135 · CAPITULUM IX · texte numérisé non relu

CAPITULUM IX

FEBRONIUS PLURA. ASSERIT QVJE DEINDE NON PROBAT : IMO A NOBIS PROBATUR OPPOSITUM.

1° Febronius ^ asserit primo, quod convocatio Conciliorum minime ad Papam pertinet.

Sed Pius II, in sua Constitutione « De minoribus , » testatur : Nullum invenimus (Concilium) fuisse ratnm, quod, stante Romano indubitato Prœsule, absque ipsius auctoritate convenerit. Cuinara credendum : Pontifici an Febronio? Deberet saltem ipse credere Hincmaro, qui parum benevolus erga Sedem Apostolicam fuit, et tamen sic confessus est : Apostolicœ Sedis jussione et imperiali convocatione semper olim Concilia fieri solita. 2 Credere deberet Sancto Atbanasio (prout legitur apud Sanctum Gregorium) , qui scripsit Patres Concilii Nicseni I concorditer statuisse nullum Concilium sine Pontificis auctoritate celebrandum : Scimus in Nicœna magna Synodo ab omnibus concorditer esse roboratum non debere absque Pontificis Romani sententia Concilia celebrari. ^

Item in Concilio Chalcedonensi declaratum fuit Dioscorum ab Ecclesia Alexandriee jussu Pontificis remotum fuisse, quia (attende rationem) Synodum ausus est facerc sine auctoritate Sedis Apostolicœ, quod numquam (nota) licuit, numquam, factum est.*

Item de Concilio Ephesino (in epistola ejusdem quseincipit" Pietas vestra ») legitur : Hœc itaque etiam primus Sanctissimus Episcopus Romanus Cœlestinus , antequam colligeretur sanctissima Synodus, nuntiavit .^

Item in Concilio Nicseno II, sub Adriano I, reprobata fuit antecedens

(1) Loc. cit. c. 6. § 2. (2) Opusc. adv. Hincmar. Laudun. c. 20.

(3) Epist. ad Felic. pap. (4) Âct. 1. init. '

(5) Act. S. Relatio ad imper. Theodos. et Valent.

CAP, IX. VARI.« FEBRONII ASSERTIONES. 619

Synodus Constantinopolitana, eo quod sine Papae consensu congregata fuerat, quia non habuit cooperarium Romanum Papam,... quemadmodum fieri in Synodis débet. ^

Prseterea episcopi ad imperatorem sic scripserunt : In Chalcedoncnsium civitate multis episcopis convenientibus per jussionem Leonis, Romani Pontificis, qui vere caput est episcoporum, etc.^ Et in relatione ab ipso Concilio ad Papara missa, dictum fuit : Tu guidem, sicut membris caput, prœeras in his qui tuum tenebant ordinem, etc.^

Praeterea Pelagius II declaravit irritum quoddam Concilium, quia factum sine assensu pontificio, ut habetur in Canone « Multis.* »

Ita pariter Julius papa ob eamdem causam irritavit aliud Concilium in Antiochia congregatum, ut refert Socrates.^

Prseterea Paschalis II (ut habetur in capite « Significasti «) scripsit : Om7iia Concilia per Romani Pontificis auctoritatem facta sunt, et robur acceperunt , et in eorum statutis Romani Pontificis patenter excipitur auctoritas;^ hocque rigore illius plense potestatis, quse a Domino Pontificitraditaest, ut Concilium FJorentinura declaravit verbis illis : Et ipsi in Beato Petro ... regendi Ecclesiain a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse , quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur ."^

Sed clamât Febronius^ dicens quod in octo primis Conciliis generalibus, et praesertim quatuor Constantinopolitanis, Pontifices nuUam habuerunt partem. — Sed facto probatur oppositura; nam priraum Concilium Constantinopolis celebratum sub Theodosio seniori, imperatore, in tantum potuit dici œcumenicum, in quantum a Sancto Damaso ut taie fuit declaratura ; in eo enim Concilio nuUus occidentalium episcoporum intervenit. Ultra quamquod plura adsunt documenta quibus probatur Concilium illud auctoritate Pontificis fuisse convocatum ; Theodoretus^ enim refert e])istolam Patrum ejusdem Concilii ad Sanctum Damasum, ubi scripserunt : Et nos ut propria membra per Utteras Dei amantissimi im,peratoris evocastis. Item in Synodo VI sic legitur : Maximus imperafor Theodosius, et Damasus, fidei adamas, obstiterunt Macedonio. '"

(1) Act. 6. {Col. reg. t. 18.) (2) Conc. Chalced. p. 3. epist. 3i.

(3) Ibid. epist. 2. (4) Can. 3. dist. 17.

(fï) Hist. l. 2. c. 8. (G) Cap. » Significasti, y de Elect.

(7) Sess. ult. Def. — Labb. t. iS col. 1161.

(8) Loc. cit. c. 6. § 2. (9) Hist. ceci. l. S. c. 9. (10) Act. 1^ sertn. acclamât.

620 APPENDIX I. VINDICI.^, ETC.

2° Asserit secundo Febronius^ quod nullus Ponfificum ausus est discutera definitiones Conciliorum pro generalibus habitorum ; sed, contra, Pontifîces suas definitiones ad Concilia transmittebant, ut ab illis confirmarentur.

Ât penitus in utroque errât.

a) Constat enim quod in primis Ecclesiae sEeculis haereses, quse iis temporibus pullulaverant, Pontifîces damnarunt, et ipsorum damnationibus omnes fidèles acquievere ; idque accidit, ut alibi notavimus,* quoad hsereses Nicolaïtarum, Ebionistarum, Marcionistarum, Cerdionistarum, Novatianorum, Valentinianorum, Apellianistarum, Tertullianistarum, Hermogenistarum, et aliorum.

Id testatur Sanctus Augustinus in libre contra duas epistolas Pelagii, ubi reprobans qui dicebant omnino Concilia esse necessaria ad hsereses damnandas, scribit : Quasi nulla hœresis aJiquando nisi Synodi congregatione damnatasit, cum potius rarissimœ inveniantur propter quas damnandas nécessitas talis exstiterit.'^ Insuper id testatus est etiam Concilium Romanum œcumenicum , anno 869 , sub Adriano II, ubi dictum fuit : Rétro olimqiie semper, cum hcereses et scelera puUularent , noxias illas herbas et sizania Apostolicœ Sedis Romance successores extirparunt ."^ Et adhuc in subsequentibus sseculis, plures alise hsereses a Pontificibus sine Concilio proscriptse fuerunt, nempe Joviniani, Priscilliani, Pelagii, Vigilantii, Berengarii, Gilberti Porretani, et ultimo Bail et Jansenii.

b) Respondemus prseterea quod, licet in sequentibus sseculis Pontifîces curavei'int quasdam eorum damnationes a Conciliis œcumenicis confîrmari, hujusmodi tamen confîrmationes non quidem a Pontificibus requisitse fuerunt ut ipsorum definitiones vim obligandi adipiscerent, uti vult supponere Febronius, sed ut judicium solemnius redderetur ; — itéra, ut episcopi, res in Concilio discutiendo, plenius de veritatibus fidei instruerentur, et sic melius postea suas diœceses instruerent; — item, ut sic ora occluderentur incredulorum, qui cum a solis Pontificibus condemnantur, soient eos inculpare vel de ignorantia, val de omissa débita qusestionis discussione ; — ut demum populi ad se tuendos a seductoribus cautiores fièrent. Hsec sunt verse causse ob quas Pontifices, postquam errores damnaverunt, curarunt ut etiam a Con-

(1) Loc. cit. c. 6. §. 6. (2) /.. 4. c. 12.

(3) Act. S. relat. in Conc. œcam. VIII. Act. 7.

(*) Cap. VI. pag. 58 J.

CAP. IX. VARI.*: FEBRONII As;sKRTIONES. 621

ciliis damnarentur. Ac ideo Zoziraus papa ad episcopos Carthaginenses (ut refert Baronius') scripsit : Quamvis Patrum traditio Apostolicœ Sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, idque par Canones semper... servaverit,... tamen, cum tantiim nobis esset auctoritatis , ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus;... non quia (notetur) quid deberet fiey^i nesciremus, aut faceremus aliquid quod contra utilitatem Ecclesiœ veniens displiceret, sed pariter vobiscum voliiimus habere tractatum.

Cseterum Pontifices, post suas definitiones, minime quidem Conciliorum confirmationes expectabant, ut illse firmse et irrefragabile» évadèrent; sed ipsi Conciliis normam prsescribebant, quomodo ab eis décréta formanda fuissent. In causa Nestorii, ab initio Sanctus Cyrillus Alexandrinus, qui principaliter operam dédit ut error Nestorii proscriberetur, scripsit Pontifici Cœlestino : Digneris quid hic sentias prœscribere.... Porro tuœ integritatis me^is et super hac re sententia piissimis totius Orientis antistitibus perspicue per litteras exponi débet ; nam, cupientibus illis, a7isam dabimus ut omnes uno anima in una sente^itia persistant.'^ En quomodo existimabat Sanctus Cyrillus quod Cœlestini sententiae omnes episcopi acquiescèrent.

In Actis autem Concilii Ephesini (ut refert idem Febronius^) habetur quod Cœlestinus ad Sanctum Cyrillum Alexandrinum sic scripsit : Auctoritate igitur tecum nostrœ Sedis adscita, vice nostra usus, hanc exequeris destricto rigore sententiam, ut infra decem dies (Nestorius) pravas prœdicationes suas cojidemnet, etc. Eadem scripsimus ad sanctissimos fratres et coepiscopos nostros, Joannem, Rufum, etc., ut nota sit de eo nostra, imo Christi divina sententia,* Scripsit etiam (ut habetur Acto 2) ad Patres Concilii : Direximus pro nostra sollicitiidine sanctissimos fratres (legatos)..., qui iis quœ aguntur, intersint, et quœ a nobis ante statuta sunt, exequantur.^ — Scripsit simul ad suos legatos : Auctoritatem Sedis Apostolicœ custodiri debere mandam,us , siquidem et instructiones quœ vobis traditœ su.nt , hœc loquantur.^ Quapropter Patres in prolatione sententiae contra Nesto-

(1) Annal, ann. 418. n. 5. — Col. reg. t. 4. p. 41S.

(2) Epist. ad Cœlestin. Cane. Ephes. p. 1 . c. 14. {Coll. t. 5. p. 3S9.)

(3) Loc. cit. c. S. §4. n. 2. ex Collect. Ilarduin. t. 1. col. 1523.

(4) In Conc. Ephes. p. 1. c. 13. (5) Coll. reg. t. 3. p. 593. (6) Apud Baluz. Nova Collect. Concil. p. 381.

APPENDIX I. VIXDICI.'E, ETC.

rium dixerunt : Coacti per sacros Canones et epistolam sanctissimi Patris nostri et comministri Cœlestini, Romance Ecoles iœ Episcopi, lacrymis perfusi ad liigubrem hanc contra eum sententiam necessario venimus, etc.'^ — Sed dicitur ibi « coacti per Canones; » ergo non per solam epistolam Cœlestini? — Equidem, quia Pontifices dubia fidei non definiunt pro suo libito, sed juxta Scripturas Sacras et Canones prœcedentium Conciliorum vel Pontificum.

Accedit quod Arcadius, unus ex legatis, heec protulit : Nos secuti sanctiones ah initio traditas, etc., necnon secuti formam Cœlestini sanctissitni papœ, cognoscaf Nestorius se episcopali dignitate exutum, etc.^

Accedit quod post sententiam latam a Concilio contra Nestorium, pervenit ad Ephesum Philippus, alter legatus Papee, qui, post exactam inquisitionem rerum gestarum, omnia exécuta juxta Papse sententiam invenit, et tune Philippus et alii legati acta Concilii confirmaverunt. Id Febronius advertere debebat, dum scripsit^ esse inauditum Pontifices unquam ad examen revocasse gesta ab aliquo Couciiio generali. Claudat os Febronii saltem pater Natalis Alexander, suus carissimus socius, qui scripsit : Prœfuit Ephesino Concilio Cœlestinus per legatos ; et maxima ratio habita fuit ipsius sententiœ ab eo latce, ad eamque Patres decretum ac sententiam suam exegerunt, ut ex illius auctoritate sacrum illud Concilium factum intelligatur ac dicatur.^ Et antea scripsit etiam Gennadius Cœlestinum, décréta Synodi adversum supradicturn Nestorium dictasse, etc.^

Preeterea Sanctus Léo, in sua epistola ad Paires Concilii Chalcedonensis, scripsit : Fratres carissimi, rejecta penitus audacia disputandi contra fidem divinitus inspiratam,,.. nec liceat defendi quod non licet credi, cuni secundum evangelicas auctoritates... apostolieamque doctrinam... lucidissime per litteras quas ad beatce m,emoriœ Flavianum episcopum misim.us, fuerit declaratum quœ sit de sacramento Incarnationis Domini nostri... pia et sincera confessio.^

Prseterea, in eodem Concilio Chalcedonensi (cujus nimis injuste unus ex adversariis, auctor Instructionum , etc., dubitat an fuei'it œcumenicum) Patres dixerunt : Beatissimi Papœ urbis Romœ, quœ est caput omnium Ecclesiarum, prœcepta habemus...; hoc nos obser-

(1) Act. 1. — Labb. t. 5. col. o.^S. (2) Act. S.

(3) Lac. cit. c. 6. § 6. (4) Sœc. V. diss. 7. g. 1. object. S.

(5) De Scriptorib. ecclesiast. c. 54. (6) Epist. 47. {alias 93.) c. S.

CAP. IX. VARIEE FEBRONII ASSERTIONES. 623

vare necesse est.^ — Atque etiam dixerunt : Sanctissimus Archiepiscopus Romœ Léo, per prœsentem Sanctam Synodum, una cum Beato Petro, qui est petra et crepido Catholicœ Ecclesiœ, et rectce fidei fundamentum, nudavit eum (Dioscorum) episcopatus digjiitate, etc.^ Et, ut legitur in Actis ejusdem Concilii, expresse confessi sunt Patrea : Imperari sibi a Pontifice Romano, legesque dari, et fidei formam prœscribi patiuntur, et parent.^ Quid clarius? — Demum, post extensa décréta, illorum confirmationem expostulantes, sic Pontificem obsecrarunt : Rogamus igitur et tuis decretis nostrum honora judicium; et sicut nos capiti in bonis adjecimus consonantiam, sic et summitas tua filiis quod decet adimpleat.* Ecce quam diverse loquuntur Concilia de Pontifice Romano quam Febronius, qui Papam fere omni ejus auctoritate quaerit exspoliare.

Scripsit postea Sanctus Gelasius papa, loquens de Concilio Chalcedonensi : Cognoscant igitur illud secundum Seripturas Sanctas traditionemque majoriirn, secundum. Canones regulasque Ecclesiœ pro veritate catholica, pro qua hanc fieri Sedes Apostolica delegavit, facto,rnque firmavit, a tota Ecclesia indubitanter admitti; alia autem quœ Apostolica Sedes gerenda nullatenus delegavit, mox a vicariis Sedis Apostolicœ contradicta.^

Praeterea, in quodam Concilio Constantinopolitano (536), a Patribus dictum fuit : Nos Apostolicam Sedeni sequimur, et ipsius conimunicatores communicatores habemus, et condemnatos ab ipsa et nos condamn am us . ^

Item quoad Concilium V œcumenicum , quamvis Vigilius papa fuerit prius diversae sententise, tamen, cum postea res clarius fuerint patefactse, ipse condidit célèbre illud decretum, appellatum Constitutum Yigilii de Tribus Capitidis, ubi dixit : Statuitnus nulli licere contrarium his quœ prœsenti statuimus Constituto... proferre, aut aliquam post prœsentem definitionem movere quœstionemJ Et inde ipse Vigilius Concilium confirmavit, ut probant Petrus de Marca,* Evagrius," ac ipse Photius,'*' quamvis acerrimus hostis Ecclesise

{\) Act.1. init. (2) Act.S.

(3) Act. •/. 3 et 16. (4) P. 5. cap. 2.

(5) Opusc. de anathematis vinculo.

(6) Act. 4. — Labb. t. !i. col. 61 . (7j Constitut. vers. fin.

(8) Dissert, de Vigil. Décréta. — Labb. t. S. col. 601.

(9) Hist. l. 4. c. 38. (10) Descptem Sunod. — Epist. l. 1. ep. 8.

624 APPENDIX I. VINDICr^, ETC.

Romanee. Atque etiara in Synodo VI ^ de tali confirmatione mentio fit. Preeterea Sanctus Agatho papa, loquens de Patribus Synodi Constantinopolitanae III contra Monothelitas, ad Augustes* scripsit : Nihil profecto prœsumant augere, minuere, vel mutare, sed traditionem hujus ApostoLicœ Sedis, ut a prœdecessoribus Pontificibus instituta est, enarrare.... Hœc Apostolica ejus (Sancti Pétri) Ecclesia nunquam a via veritatis — deflexa est; cujus auctoritatem , utpote Apostolorum omnium pri7icipis, semper... Christi Ecclesia et universales Synodi fideliter amplectentes , in cunctis secutœ sunt, etc.^ Nota verba « fideliter amplectentes. » Cum hsec epistola Agathonis perlecta fuerit a Patribus Synodi, ipsi ad Pontificem sic scripserunt : Itaque tibi, ut primœ Sedis antistiti universalis Ecclesiœ, quid agendum sit relinquimus, stanti super firmam fidei petram, libenter perlectis verce confessionis litteris a vestra patenta Beatitudine ad piissimum imperatorem missis, quas a summo Apostolorum vertice divine perscriptas agnoscimus, per quas exortam nuper multiplicis erroris hœretlcam sectam depuUmus.^ Pontifex autem, in secunda epistola missa ad Augustes, expressit id quod ipse definierat, quodque a Patribus Concilii pi^o certo et immutabili tenendûm erat, dicens mittere eis personas , quœ om,nium, nostrum,...** suggestionem,, in qua et apostolicœ nostrœ fidei confessionem prœlibavimus , offerre debeant ; non tamen (perpendantur sequentia verba) tamquam de incertis contendere, sed ut certa atque immutabilia compendiosa definitione proferre; suppliciter obsecrantes ut... hœc eadem omnibus prœdicari atque apud omnes vim obtinere jubeatis .* Hsec epistola fuit quidem a Patribus accepta; unde ipsi, post celebratam Synodum, sic Pontifîci rescripserunt : Non commoti gratia, non odio, quemadmodum ex eis cognoscere potestis quœ in unoquoque negotio sunt pertractata... et

(1) Act. i8. Phosphon. sive acclamât, ad Constant. Pogonat.

(2) Epist. i. ad Augustos. — Labb. t 6. col. 634 et 636.

(3) Act. 18. — Labb. t. 6. col. 1073.

(4) Epist. 2. ad Augustos. — Labb. t. 6. col. 688.

{*) Id est, ad très fratres Constantinum, Ileraclium, et Tiberium, qui singuli titulo Augusti donati erant ; ad eos autem Pontifex duas epistolas misit, unam sui ipsius nomine, alteram vero nomine cunctarum Occidentalium Ecclesiarum.

Editor.

(**) Nempe 125 episcoporum Septentrionis et Occidentis, Romse die 87'^ raartii 680 in Concilio coDgregatorurn , ad legatos designandos qui Constantinopolim petere debebant, ut materias ibi coram imperatoribus tractandas appararent.

Editor.

CAP. IX. VARI^ FEBRONII ASSERTIONES. 625

ad vestram Beatitudinem mittuntur, ac intelligetis a vicariis Sanctitatis vestrœ..., tum ab Us... sanctis episcopis qui recte ac probe ex vestra disciplina in primo fidei capitulo una nobiscicm decertarunt. Sic nos Sancto Spiritu illustrati vestraque instituti doctrina, infesta dogmata impietatis depulimus, etc. ^ — Et in Actione 48 dixerunt : Per Agathonem Pétries loquebatur.

Prseterea in Concilio Constantinopolitano IV, Patres dixerunt : Neque nos sane novam de illo judicio sententiam ferimus, sed jam olim a sanctissimo papa Nicolao pronunciatam , quam (notetur) nequaquam possumus immutare.^ — Et in Régula II, dictum fuit : Papam Nicolaitm tamquam organum Sancti Spiritus habentes, etc. Eu quomodo Pontitices non ipsi a Coûciliorum decrelis pendebant, sed ipsi Conciliis norniam rerum decernendarum prsescribebant. Sed quod magis urget est libellas sive formula a legatis prœsentata Patribus Concilii, ut ab eis subscriberetur ; ibi sic dicebatur : Quia non potest Domini nostri Jesu Christi prœtermitti sententia : " Tu es Petriis, et super hanc petram, etc., « hœc quœ dicta sunt, probantur effectibus, quia in Sede ApostoUca immaculata est semper catholica servata religio et sancta doctrina. Ab hujus ergo fide atque doctrina separari minime cupientes, et Patrum et prœcipue sanctorum Sedis Apostolicœ prœsulum sequentes in omnibus constituta, ajiathematizamus omnes hœreses sinml cum iconomachis .^

Pater Natalis Alexander^ non renuit fateri hune libellum magnificum esse argumentum de suprema Pontificis potestate ; etenim libellus sive formula illa in Concilio lecta fuit, et una voce laudata ac subscriptione approbata, exceptis duobus episcopis, qui in tei'tia Actione a Concilio expulsi fuere, quia subscribere noluerunt.

Prœterea in Synodo Romana, celebrata sub Martine I, anno G49, contra Monothelitas , refertur epistola Concilii Africani ad papara Theodorum, ubi sic dictum fuit: Antiquis regulis sancitum est, ut quidquid, quamvis in remotis agerctur provinciis , non prius tractandum nisi ad notitiam almœ Sedis vestrœ fuisset deductum, ut hujus auctoritate, juxta quœ fuisset, pronuntiatio firmaretur , indeque sumerent exterœ Ecclesiœ, velut de natali suo fonte, prœdicationis exordium, et per diversas totius mundi regiones puritaiis incorruptœ

(1) Act. 18. — Labb. t. 6. col. 1076. (2) Act. li. (3) Act. 1. Libell. Adriani. (4) Sœc. IX et X. dnw. 4. § fS.

626 APPHNDix I, — vindiclî:, etc.

maneant fidei sacramenta salutis.^ — Hcec habentur apud ipsurn Febronium.2

Sed cur, instat Febronius, ^ res a Pontifice definitse iterum in Conciliis discutiebantur, nisi quia sine Conciliorum judicio pontificise defînitiones satis firmse non erant, nec vim obligandi habebant ? — Nequaquam; discutiebantur, respondeo, quia sic ipsimet Pontifices optabant ac prsecipiebant, non quidem ut veritas circa res definitas qusenam esset inveniretur, sed ut illa jam inventa magis claresceret, et apud omnes manifestaretur. Etiam scholse dogmata jam ab Ecclesia definita ad examen revocant, non quidem ad veritatem inquirendam , sed ad illam amplius illustrandam et patefaciendam ; sicque agebatur per Concilia : sed Pontifices, ut mox supra vidimus, eodem tempore précise jubebant in Concilio circa décréta ab ipsis édita nihil immutari, sed omnia statui juxta instructiones quas ipsi prsemiserant. Et si aliquando Concilia aliquid de novo decreverint quod a Papa non adhuc statutum fuerat, confîrmationem de omnibus a Pontifice postulabant.

o" Febronius** probare conatur décréta Conciliorum generalium numquam indiguisse confirmatione Pontificis.

At oppositum multis evidenter demonstratur. Scripsit Sanctus Damasus papa ad Patines Concilii Africani nullo episcoporum numéro décréta firmari, quibus Romanus Pontifex assensum non prsebuit, et hujus ante omnia expectandam sententiam esse ; neque idla unquam Concilia rata legi , qiice non sunt fulta Apostolica auctoritate. ^ Et in facto, usque a Concilio Nicseno I id observatum fuit, ut refertur in Sjnodo Romana sub Felice III, ubi dictum fuit : Trecenti decem et octo sanctissimi Patres apud Nicœayn congregati coyifirmationem rerum atque auctoritatern Sanctœ Romance Ecclesiœ detulerunt. ^ — Et Bail ' refert verba epistol^e quam Patres ad papam Sylvestrum miserunt, nimirum : Nunc itaque ad vestrœ Sedis argumentum accurri'inus roborari...; quidquid autem constituimus in Concilia

(1) Secretar. 2. — Labb. t. 6. col. 128.

(2) Loc. cit. c. 5. § 4. n. 1. (3} Ibid.

(4) Loc. cit. c. 6. § 5.

(5) Epist. 4. ad Concil. Afric. — Labb. t. 2. col. 871 et seq.

(6) Epist. Synodi ad Cler. et Monach. Orient. — Labb. t. 4. col. 1126.

(7) Summa Concilior. Conc. Nicœn. epist. 2.

CAP. IX. VARI.E FiCP.KOMI ASSl" RTIdNES, 627

Nicœno, prœcamnr vestri oris consortio confirmetur. — F:t Sanctus Sylvester altéra sua epistola respondit : Gaudeo promptam vos benignitatem servare ; nam et confirmo, etc. ^

Patres Conoilii ChalcedonensisadSanctumLeonem scripserunt : Rogamus igitur et tiiis decretis nostrum honora judicium ;^ utque refert Cabassutius, ^ addiderunt : Ut niitu divino gubernati , omnem vobis gestorum vim insinuavimus ad nostrœ si7iceritatis comprobationem atque ad eorum quœ a nobis gesta siint, confirmationem*

Pariter Patres Concilii Constantinopolitani IV scripserunt ad Adrianum papam : Igitur libenter oppido et gratanter imitatrice Dei Sanctitate vestra omnium nostrum conventiami et universalis hujus atque catholicœ Synodi consensum et consonantiam recipiente, prcedica eam magis ac veluti propriam, et soUicitius (nota) confirma coangelicis prœceptionibus et admonitionibus vestris, ut per sapientissimum magisterium vestrum etiam aliis universis Ecclesiis personet et siiscipiatur veritatis verbum et justitiœ decretum.*

Pariter Sjnodus Constantiensis confirmari debuit a Martino V, ac Tridentina a Pio IV, juxta petitionem quse legitur ibi, sessione 25, * post quam Pius Concilium confirmavit per Bullam >'BenedictusDeus, » et ejus omnibus fidelibus observantiam prsecepit his verbis : Cum autem ipsa Sancta Synodus, pro sua erga Sedem Apostolicam reverentia, antiquorum etiam Conciliorum (nota) vestigiis inhcerens , decretorum suorum omnium. . . confirmationem a nobis petierit, . . . illa omnia et singula auctoritate apostolica hodie confirmavimus, et ab omnibus Christi fidelibus suscipienda ac servanda esse decrevimus. — Idem quippe peractum fuit ab aliis Conciliis.

Refert Socrates Canonem ecclesiasticum que generaliter statutum fuerat « Ne décréta aliqua absque sententia Episcopi Roma?ii in Ecclesia sanciantur.^ Idemque declaravit Sanctus Gelasius I per Constitutionem « Yalde « (quae legitur totn. I. Bullar. Const. /.), ubi loquens de Sede Romana, dixit : Quœ et unamquamque Synodum sua auctoritate confirmât."^ Atque de hoc rationera adducit : Qnoniam,

(1) Labb. t. 2. col. 58. (2) P. S. cap. S.

(3) Notit. eccles. Concilior. sœc. 1. de Concil. n. 20.

(4) Act. 10. — Labb. t. 8. col. 1169. (5) Continuât. (6) Hist. 1.2. c. 17. (7) § 6.

(*) Epistola synodica ex qua hœc verba excerpta sunt, reperitur etinm grœce et latine conscripta icter Opéra Sancti Leonis Magni [Edit. Balltrin. cpisl. 98.}.

Editor.

628 APPK.NDtx r. — viNDrci.«:, hic

sicnt id quod prima Sedes non prohaverat, constare non potuit, sic guod illa censuit judicandum, Ecclesia tota suscepit.^

Hinc Sanctus Thomas scripsit : Ciijus (Pontificis) auctoritate sola Synodus congregari potest, et a quo sententia Synodi confirmatur .^ Hœcque Veritas negari non potuit ab uno maximorum impugnatorum pontificise potestatis, qualis fuit Petrus de Marca, in suo libro De Concordia.^ Et pater Natalis Alexander,-* loquens de Poutifice, non renuit scribere quod in Conciliis, eo auctore, omnia decernuntur. Et infra scripsit : Dei providentia et Spiritus Sancti assistentia liactenus effecervMt ut Romani Pontiflces bene gesta Concilia approbarent, et maie gesta rejicerent.^ Ha9C verba in ore patris Natalis, qui strenue enititur potestatem Conciliorum exaltare et auctoritatem Papse depriraere, valde magni sunt ponderis.

4*^ Prceterea Febronius,'' pluribus in locis sui libri , contendit adstruere bene posse appellari a Papa ad Concilium générale, non autem a Concilio ad Papam.

Sed oppositum etiam niultis evidenter probatur. Id declaravit Concilium Sardiceuse,quod, ut scribit Sulpitius,' ab omni orbe convocatura fuit; unde a Socrate» non immérité œcumenicum appellatur, cum in ipsum convenerint legati Julii I et trecenti episcopi ab omnibus terrse partibus, ab Italia, Gallia, Hispaniis, Britannia, Africa, ^Egypte, Syria, Thracia, Hungaria, et ab aliis regnis, ut Sanctus Athanasius enarrat in sua secunda Apologia.^ In Canone IV hujus Concilii dictum fuit : Cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendi sibi negotium Romœ, alter episcopus in ejus Cathedra post apipellationem ejus qui videtur esse depositus, non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio episcopi Romani determinata.^'^ Atque in Canone III dictum fuit : Si aliquis episcoporum judicatus fuerit..., et putet se bonam causam habere, ut iterum Concilium renovetur , . . . scribatur... Romano Episcopo ; et si judicaverit re7tovandum essejudicium, renovetur, et det judices.^^ Adverte : « Si judicaverit renovandum esse judicium , reno-

(1) Ibid. § lu. (2) Quœst. disp. De Potest. q. iO. a. 4. ad iS.

(3) L. 5. c. 7. insynopsi, n. i.

(4) Sœc. XV et XVI. diss. 4. a. i. n. 56. (5) Ibid. n. 46. (6) Loc. cit. c. 6. § 40. etc. (7) ITist. l. 3.

(8) Hat. l. 2. c. 20. (9) I^it-

10) Labb. t. 2. col. 630. (H) Ibid. col. 64S.

CAP. IX. VARLE FKBRO.NH ASSKRTIONKS . 629

vetur. " Hic Canon, scribit pater Natalis Alexander,' satis o.stendit Papam non tantum jus habere revidendi causas, ut vult Febronius,^ sed etiam judicandi appellationes. Eodemque loco,^ pater Natalis probat Petrum et ejus successores récépissé hanc potestatem, non a Coucilio (ut etiam contendit Febronius^), sed a Cliristo, in sequela sui primatus ; unde infertur Concilium Sardicense non jam instituisse, sed confirmasse hoc privilegium Pontiflcis. Et dfiinde idem pater Natalis pluriraa exempla appellationum ad Pontifices refert.

Sanctus Thomas scribit ex Conciliis Chalcedonensi et Ephesino haberi quod a Concilio appellari potest ad Papam, sed non a Papa ad Concilium : Cujus (Romani Pontiflcis) auctoritate sola... sententia Synodi confirmatur, et ad ipsum a Synodo appellatur : qiiœ omnia patent ex gestis Chalcedonensis Synodi.'^ Idem jampridem scripsit etiam Gelasius papa ih sua epistola ad Faustum (qute legitur apud Gratianum''),dicenseosdem Canones statmsse quod appellationes totius Ecclesiœ ad Sedera Romanam deferantur , a qua postmodum nuUa superest appellatio : Ipsi sunt Canones qui appellationes totius Ecclesice oM hujus Sedis examen volucre deferri; ab ipsa vero nusquam prorsHS appellari debere sanxerunt. Et in epistola missa ab «odem Gelasio ad episcopos Dardanise (de cujus authenticitate testantur Facundus Hermianiensis ''' acBalIerini,^ et habetur in Canone Cancta^) dixit : Cuncta per mundum novit Ecclesia quod sacrosancta Romana Ecclesia fas de omnibus habeat judicandi ; neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio, siquidem ad illam, de qualibet mundi parte appellandum est, ab illa autem nemo est appellare permissus.

Et de hoc in eadera epistola tria refert exerapla : 1° Athanasii, qui, injuste accusatus, fuit deinde a Julio papa tamquam innocens absolutus; unde ipse Julius scripsit : Cum, igitur istiusmodi allegarentur, et tôt testes pro Athanasio starent, et ipse tam justa pro se afferret, quid, quœso, nos oiwrtuit facere? an non quod ecclesiastici canonis est, hominemque proinde non condemnaremus , sed potius

(1) Sœc. IV. dixs. S8. propos. 2 (2) Lac. cit. c. !i. § 6.

(3) Propos. 1. (4) Loc. cit.

(5) Quœst. disp de Pcttcst. q. 10. a. 4. ad 13

(6) Can. Ipsi. 16. causa 9. q. 5.

(7) Pvo Defens. Trium Capilulor. l. 5. c. 4.

(8) De antiq. Collect. Canon.

(9) Can. 17. causa 9. q. 3.

630 APPENDIX I. VIXDICLÎ5, ETC.

reciperemus , eumque py^o episcopo, quemadmodum est, haberemus?^ Et deiade : A7i ignari estis hayic consuetudlnem esse, ut primum nobis scribatur , ut hinc quod justum est, definiri posset ? ^ — 2° Chrvsostomi, qui, pi-ius damiiatus in duobus Conciliis opéra Theophili, episcopi Alexandrini, ut eruitur a Tlieodoreto,^ sed postea a papa Innocentio I absolutus. — 3° Flaviani, qui, pariter damnatus in Concilie Ephesino II, Latrocinio appellato, ad Sanctum Leonem papam appellavit, ut constat ex ejusdem Leonis epistola, ubi legitur : Quia et nostri fideliter reclamarunt , et eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dédit, etc.* At, in eo libello, Flavianus non jam ad Concilium appellavit, ut asserit Febronius, ^ sed ad Pontificem, ut legitur in libello : Causa eget solummodo vestro solatio atque defensione, qua debeatis consensu proprio ad pacem cuticta perducere ; sic enim hœreses et turbœ quœ propter eum factce sunt, facillime destruentur, Deo coopérante, pet' vestras sacratissimas litteras ; removebitur auteni et Conciliu/n quod fieri divulgatur. ^

Item refei^t Sczomenus'' causas quinque aliorum episcoporum judicatas fuisse a Pontificibus, a quibus illi tamquam innocentes ad proprias Ecclesias restituti fuerunt. Insuper Christianus Lupus , in quadam sua Dissertatione,^ ostendit jus hoc appellationum in Romana Sede esse divinum, idque pluribus exemplis ostendit.

Respectu autem ad appellationes a Papa ad futurum Concilium, observât Petrus de Marca hujusmodi appellationes fuisse novas : Novam dixi, quia nunquam in Ecclesia admissa fuit provocatio a Papa ad Concilium, licet aliquando, remedio quodatn extraordinario , Sedis Apostolicœ judicium in majori Synodo instauratum fuerit. ..; aliquando tamen, ad procurandam Ecclesiœ tranquillitatem , imperatorum rescripto Apostolicœ Sedis judicia in majori Synodo instaurari contigit, in qua per legatos Romanus Episcopus intererat.^ Sed hsec rêvera non erat propria appellatio ; cum enim appellatio producitur, intervenire non debent judices a quibus appellatum est.

Affert Febronius 10 factum Innocentii III, qui cum a Philippe Augu-

(1) Epîst. S. ad Oriental, {sive Antiochenos .) — Coll. reg. t. 2. p. 593.

(2) Ibid. {3)Hist. l. 5. a. S4.

(4) Epist. 44. Edit. Ballerin. (5) Loc. cit. c. S. § 9. n. o.

(6) Libell. appell. in Conc. Chalc. p. 1.ep.4. [alias inter opéra S. Léon.)

(7) Hist. l. 3. c. 8. (8) Dissert, de Apellationib . (9) De Concord. l. 4. c. 47. n. 1 et i. (10) Loc. cit. c. 6. § 10. n. 5.

CAP. IX. VA RLE FEBRONII ASSERTIONES. 631

sto, Galliae rege, requisitus fuisset ad dispensandum in dissolutione matrimonii cum Ingelburge, Pontifex respondit : Si super hoc absqiie generalis deliberatione Concilii determinare aliquid tcntaremus ^ prœter divinani offensam quant ex eo possemus incurrere, forsan ordinis et offlcii nobis periculum imniineret. ^ Ex hoc Febronius et alii adversarii inferunt quod Innocentius verbis illis Concilio se subjecit, aut saltem quod coufessus sit posse deponi a Concilio si in tali matrimonio contra legem divinam dispensasset. Sed heec illatio valde irrationabilis est; nam respondetur non esse dubium quod si Papa «sset hsereticus declaratus, sicut ille qui publiée aliquam doctrinam legi divinae oppositam definiret, posset a Concilio non quidam deponi, sed tamquam haereticus a pontificatu declarari lapsus ; et hoc erat periculum indicatum ab Innocentio, ne privaretur ordine et officio ; quapropter ipse prius in eadem epistola scripserat non audere hoc punctum definire contra Evangeliuin, ubi dicitur : Quod... Beus conjunxit, homo 7ion separet.^ Sed quia periculum erat valde remotum, et, contra, Pontifex quœrebat quadam apparenti excusatione se liberare ab instantibus petitionibus régis ad dispensandum, ideo illa obscura et dubiosa verba scripsit : Fo7'san ordinis et officii nobis periculum imniineret.

Cseterum verbis illis quippe Innocentius non intellexit asserere Papam subesse Concilio, dum ipsemet Innocentius declaravit potestatem Pontificis non posse a Concilii potestate limitari, sic dicens : Quamvis autem Canon (scilicet tertius) Laterayiensis Concilii ab Alexandro, prœdecessore nostro, editus, non légitime genitos adeo persequatur, quod electionem talium innuit nullam esse, nobis tamen per eiim ademptu non fuit dispensandi facultas. . . , cum non habeat imperium (nota) par in parent.^ Et advertatur hic ab Innocentio Canonem illum Concilii vocari Canonem a papa Alexandro statutum, et cur? quia sciebat Innocentius omnes Conciliorum Canones ab auctoritate Pontificis robur accipere.

Sed, omissis aliis quse respectu ad hujusmodi appellationes a Papa ad futurum Concilium adduci possent, notandum quod in conventu Mantuano, anno 140 1 congregato adversus Dietherum, archiepîscopum Moguntinum, qui ad futurum Concilium appellaverat, Rudolphus, Papse internuntius, qui ibi intervenit, sic Dietherum exprobavit :

(1) Einst. l. 5. cp. 106. Edit. Baluz. (2) Matth. 19. 6.

(3) Cap. Innotuit. de Elect.

Quem appellasti judicem ? Futurum Concilium, dicis, appellavi. Ubi est futurum concilium? uhi sedet? uhi tribunal ejus requirimus? Is judex appellatur qui nusquam reperitur.^ In eodem autsm conî5entu lex édita fuit quse appellantibus ad futurum Concilium eamdem irrogat pœnam qua fautores hsereticorum plectuntur. Unde Dietherus postea suam appellationem revocavit.

Sanctus Antoninus afFert rationem propter quam nequit a F'apa ad Concilium appellari : Quia Ecclesia habet unitatem ex unitate capitis; imde Christus diclt : « Fiet icnuin. ovile et unus 2)astor. ^ » Sed si licitum esset appellare a Papa, Papa non esset caput, vel essent duo capita. ^ Pauca verba, sed rei substantiam mirabiliter explicant. — Ac proinde idem Sanctus Antoninus noii dubitavit sic scribere : Sed nec ad Concilium générale a Papa appellari potest, quia Papa om7ii Concilio siqxrior est; nec robur habet quidquid agitur , nisi auctoritate Romani Pontificis roboretur et confinnetur ; sentire ergo quod ad Concilium, a Papa appellari possit, hœreticum est.^ Cardinalis Bellarminus scribit quod saltem qui contrarium sentiunt, a temeritate inagna excusari non passent. ^ Pater Joannes Laurentius Berti scribit : Quorum,dam sententia de appellatione a sententia Pontificum ad Concilia, et de infallibilitate Romance et Apostolicœ Sedis dependenter ab aliorwn episcoporum approbatione, licet tanta animositate tantoque argumentorum apparatu a nonnullis propugnetur, falsissima est. ®

Additur quod Pius II, in sua Constitutione « Execrabilis, « adversus appellantes ad Concilium excommunicationem indixit his verbis : Nemo audeat... a sententiis... nostris ac successorutn nostrorum... appellationem interponere. . . ; si quis autem contra fecerit, . , . ipso facto sententiam execrationis incurrat, a qua nisi per Romanum Pontificem absolvi... non possit, etc.'' Haec autem Constitutio confirmata fuit a Sixto IV, anno 1483, alia Constitutione in qua Sixtus dixit quod Pius, suus prsedecessor, appellationes hujusmodi irritas, sacrilegas, et hœreticas declaravit.^ Scribitque Odericus Rainaldus^ Ludovicum XI, Gallise i-egem, hanc Sixti Constitutionem acceptasse,

(1) Apud Georg. Christian. Joan. Rerum Moguntin. t. 2.

(2) Joan. iO. 46. (3) Sumyna, p. o. îit. 23. c. S. § S. (4) Ibid. (5) De Concil. et Eccl. l. 2. c. 17. (6) JDe Theol. discipl. l. i7. c. S. (7) §2 et S.

(8) Constit. 15 jul. 148S. (9) Amial. écoles, adann. 14S5. n. 22

CAP. IX. VARI^ FBBRONII ASSERTIONES. 633

et prœcepisse in regno publicari ; de qua publicatione deinde Pontifex peculiari epistola ipsi gratias egit.

Omitto alia quœ super hac re addere possem ; tantum dico quod magnum animum habere deberet, qui vellet despicere excommunicationem hanc quse adversus appellantes ad futurum Concilium a duobus Pontificibus publicata fuit. Ad licite appellandum, opus esset ut ipse de prseeminentia Concilii supra Papam tantam certitudinem haberet, quse certum eum redderet non posse Papam transgressores excommunicationi subjicere; sed hanc certitudinem nescio, ex dictis in hac opella, quomodo haberi possit, dum ipsimet adversarii fatentur eorum sententiam de superioritate Copcilii non esse plus quam meram opinionem. Fertur patrem Natalem Alexandrum, in sua decrepita setate, hune habuisse animum appellandi ad Concilium ; sed gratias Deo ipse référât quod ante mortem suam appellationem reti'actavit ; lioquin suse aeternse salutis non magnam spem reliquisset.

CONCLUSIO.

Plura alia hic possem adjicere, sed nolo esse prolixior ; ab initio enim duo mihi proposui : prflno, ut haec opella esset brevis, ut sic facile et libenter ab aliis perlegi posset ; secundo, ut tantum illa duo principaliter probarem, nimirum, Pontificem Romanum super universam Ecclesiam supremam seu plenam habere potestatem, ejusque judicia in rébus fidei esse infallibilia. Atque haec sat explorate jam probasse existimo ex ipsarum Synodorum generalium dictis et Sanctorum Patrum sententiis. Milii permittatur ideo, pro conclusione bujus libelli, prsedictas Synodorum et Patrum auctoritates concinnatas hic conjunctim repetere.

I. — Concilia quippe videntur supremam auctoritatem Papee ejusque infallibilitatem luculentius declarare non valuisse.

In Concilio enim Nicseno I dictum fuit : Cui (Pontifici) data est potestas,... ut qui sit Vicarius Christi super cunctos populos et universalem Ecclesiam Christianam.^

In Concilio Chalcedonensi dictum fuit : Omnia ab eo (scilicet Leone papa) definita teneantur, tamquam a Yicario Apostolici Throni.^

In Concilio Lateranensi III dictum fuit : In Romana Ecclesia... non potest ad superiorem, recursus haberi.^

In Concilio Constantinopolitano IV, loquendo de sententia Pontifîcis, dictum fuit : Neque nos sane novam... sententiam ferimus, sed jam olim a Sanctissimo papa Nicolao pronunciatam, quam nequaquam possumus immutare.* Sequentes in omnibus ApostoUcam Sedem,... in qua est intégra et vera Christianœ Religionis soliditas, etc.^

In Concilio Lugdunensi II dictum fuit : Romana Ecclesia summum

(1) Can. 39. (Coll. reg. t. â.)

(2) Aï>ud S. Thom. Contr. error. Grœcor. c. 32.

(3) Cap. Licet. 6. de Elect. (4) Sess. 5. (5) Act. i. Libell. Adrian.

CONCLUSIO. 635

et plénum... principatum super universam Ecclesîam ohtinet... mm potestatis plenitudine.^ Ac deinde : Si quœ de fide suhortœ fuerint quœstiones, suo debent jicdicio definiri.^

In Concilio Viennensi, Clemens V, loquens de qusestionibus fidei, dixit : Ad quam (scilicet ad Sedem Apostolicam) dumtaxat hœc declararepertinet,... sacro approbmite Concilio, declaramus, etc.^

In Concilio Constantiensi damnata fuit propositio Joannis Wiclefi : Non est de necessitate salutis credere Romanam Ecclcsiam esse supremam inter alias Ecclesias.* Ergo, credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesias est de necessitate salutis.

In Concilio Florentine dictum fuit : Defittimus Romanum Pontificem... totiiis Ecclesiœ Caput et Christianorum Patrem et Boctorem existere, et ipsi in Beato Petro... rcgendi Ecclesiam a... Jesu Christo plenam potestatem traditam esse.^

In Concilio Lateranensi V dictum fuit : Solnm Romanum Pontiflcem, tamquam auctoritatem super omnia Co7icilia habentem , tmn Conciliorum indicendorum , transferendorum , ac dissolvendorum, plénum jus et potestatem habere, nedum ex Sacrœ Scripturœ testimonio, dictis Sanctorum Patrum,... sed propria etiam eorumdem Conciliorum confessione manifeste constat.^

Demum in Concilio Tridentino dictum fuit : Pontifices Maximi, pro suprema potestate sibi in Ecclesia universa tradita, etc.'' Dicere autem quod Papa habet quidem supremam potestatem, sed Concilio generali subjectam, non est explicare, sed omnino sensum et proprietatem verborum detorquere et corrumpere ; suprema enim potestas est illa quae nec superiorem nec ajqualem habet.

II. — Idem quod docent Concilia, confirmant testimonia primorura Sanctorum Patrum, quorum dicta jam retulimus.* Hic aliqua eorura concinnamus.

Sanctus Ignatius, martyr, Romanam Ecclesiam appellat castissi-

(1) Epist. Mich. imper, ad Greg. X.

(2) Ibid. (3) Clnnentinar. l. /. m. 1. De summa Trinit.

(4) Sess. 8. propos. 41 Wiclefi.

(5) Sess. iilt. Bef. — Labh. t. iS. col. 1167.

(6) Sess. 11. — Bulla « Pastor œtern. - [Coll. reg. t. 3i.)

(7) Sess. U. De Pœnit. cap. 7.

(*) Cap. V.

636 APPENDIX I. VINDICI.-i':, ETC.

mam, Spiritu Smtctoplenam.^ — In alio loco dixit : Qui his (Romanis Pontificibus) 7i07i obedierit, atheus prorsus et impius est.^

Sanctus kenseus scripsit : Necesse est... omnes ab ipsa (Romana Ecclesia) tamquam a fonte fit capite pendere.^ Ac deinde : Ad hanc Ecclesiam... necesse est omnem convenire Ecclesiam,... in qua semper conservata est ea quce ab Apostolis est, traditioA

Sanctus Hieronjmus scripsit ad Sanctum Damasum : Beatltudini tuœ, id est Cathcdrœ Pétri, coni'inunione consocior ;... quicumque extra hanc domum Agnum comedit , profanus est;... quicumque tecum 71071 colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, a7itichristi est.'^ Pr-Eeterea Sanctus Hieronjmus protulit magnam illam sententiam pluries adductam, quod si non detur Papse potestas super omnes eminens, salus in Ecclesia non erit, propter schismata quse aliter evitari nequeunt : Ecclesiœ salas in Simtmi Sacerdotis dignitate pendet, cui si 7ton exsors quœdam et ab omnibus eminens detur potestas, tût in Ecclesia efficientur schismata quoi saxerdotes.^

Sanctus Cyprianus in uno loco scribit : Qui Cathedram Pétri... deserHt, iji Ecclesia se esse confidit?'' In alio loco : Una Ecclesia et Cathed7^a una super Petrum Domini voce fuoidata;... quisquis alibi collegerit, spargit.^ In alio scribit : Neque aliunde hœreses abortœ simt..., quam inde quod 7io7t unus i7z Ecclesia... sacerdos et... judex vice Christi cogitatur.^

Sanctus Athanasius scribit : Rom,anam Ecclesiam semper C07iservare veram de Deo se7ite72tiam,.^'^

Sanctus Gi'egorius Nazianzenus scribit : Vêtus Roma ab antiquis temporibus habet rectam fidem, , sicut decet urbem quœ toti orbi prœsidct.^'-

Sanctus Optatus Milevitanus : Jam schismaticus esset, qui contra singularem Cathedram (Pétri) altei'am collocaret.^^

Sanctus Cyrillus scribit : Potestatem Petro et ejus successoribus ple7iissime comtnisit, et 7iulli alii.^^

(l) Epist. ad Roman, in tit. ■ (2) Ad Trallian. c. 7.

(3) Adv. Hœres. l. 3. c. 3. (4) Ibid.

(5) Epist. 15 [alias /7), ad Damas, de trib. Hypost. Edit. Ben.

(6) Dialog. adv. Luciferian. n. 9. (7) De Unit. Eccl. c. 4.

(8) Epist. 40, ad pleb. de quinq. presb. schism.

(9) Epist. 35, ad Cor^iel. (10) Epist. ad Felic. pap. (11) Cai^minum l. 2. sect. 1, n. ■/-/. vers. 56S. De Vita sua. {\2) De Schism. Donatist. adv. Parmenian. l. 2. c. 2.

(13) Apiid S. Thom. Contra error. Grœcor. c. 32.

CGNCLUSIO. G37

Sanctus Augustinus scribit : In qua (Romana Ecclesia) semper Apostolicce Cathedrœ viguit principatus.^ In alio loco, loquens de Sede Romana, scribit: Numérale sacerdotes vel ab ipsa Sede Pétri:... psa est Petra quam non vincunt superbœ inferorum Portœ.^ In alio loco scribit : In... verbis Apostolicce Sedis, tam... certa... est catho- \ica fides, ut nef as sit de illa dubitare.^

Sanctus Hilarius scribit : Tanta ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum,... Ecclesiœ fundamentum... et i7i terre^io ludicio judicem cœli, Satanœ* convicio nuncuparet.^

Venerabilis Beda scripsit : Specialiter (Petrvis) Claves regni cœlorum et principatum judiciarice potestatis accepit, ut omnes... intelligant quia quicumque ab unitate... societatis illius... semetipsos segregant,... non januam possint regni cœlestis ingredi.^

Sanctus Petrus Chrysologus scribit : Beatus Pctrus, qui in propria Sede et vivit et prœsidet, prœstat qucerentibus fidei veritatem."^

Sanctus Fulgentius scribit : Quod. . . Romana tenct et docet Ecclesia, totusque cum ea christianus orbis... nihil hcesitans crédit.^

Sanctus Gregorius Magnus scribit: Si quam vei'o contentionem... de fidei causa evenire contigerit,... ad 'nostram studeat perducere notionem , quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sentcntia terminari.^

Sanctus Bernardus scribit : InfalUbilitatis pontificiœ prœrogativam constantissima perpetuaque Sanctorum Patrum traditio commo7istrat.

Sanctus Thomas de Aquino scribit : In Ecclesia unitas fidei esse non posset, 7iisi quœstio de fideexorta determinetur per eum (scilicet Papam) qui toti Ecclesiœ prœest.^^ Et alibi : Petro dixit : » Pasce oves meas, etc., - per hoc autem excluditur quorumdam prœsumptuosus error qui se subducere nituntur a subjectiate Pétri, successorem ejus, Romanum Pontificem, univcrsalis Ecclesiœ pastorem non recognoscentes.^^

(1) Epist. 4S. n. 7. Edit. Ben. (2) Psalm. contr. part. Donat.

(3) Epist. i90. c. 6. n. 23. Edit. Ben.

(4) Matth. 46. 55. (5) Tract, in Ps. 151. n. 4.

(6) Homil. l. 2. homil. 16. in Natal. SS. Pétri et Pauli.

(7) Epist. ad Eutychet. — Concil. Chalced. p. 1.

(8) De Incarn. et Grat. Christi, c. 11. {alias epist. 17.)

(9) Epist. l. 4. ep. S2, adEpisc. Gall.

(10) 2. 2. q. 1. a. 10. (11) Contr. Otnt. l. 4. c. 76.

638 APPENDIX I. — VINUICI^., ETC.

Idem scribit Sanctus Bonaventura : Papa no7t potest errare, supposais duobus,... alterum ut intendat facere dogma de fide.^

Duvallius, doctor gallus, loquens de opposita sententia, scribit : Nemo nunc est in Ecclesia qui ita sentiat , prœter Yigorium et Richerium, quorum si vera esset sententia, totus orbis christianus, qui contrarium sentit, in fide turpiter erraret.'^ Cardinalis Bellarminus hinc concludit quod opposita sententia videtur omnino erronea et hœresi proxitna.^

Febronius, sicut disimus,* ad effectum declinandi ab his auctoritatibus tam Conciliorum quam Sanctorum Patrum, dicit Concilia locuta esse in sseculis obscuris ignorantise, in quibus abditse erant veritates , et Sanctorum Patrum elocutiones fuisse figuratas aut ampullosas .** Sed in istis non credo quemquam inveniri posse virum sanse mentis qui Febronio consentiat, dicendo quod dicta Conciliorum per ignorantiam prolata fuerint, et quod Patrum testimonia fuerint figurata aut ampullosa ; sic enim eludi posset omnis vis traditionis ; traditio enim ex his tantum fontibus, nimirum Conciliorum et Sanctorum Patrum, eruitur ; in hoc enim puncto Concilia et Patres, non sine magno fundamento suas sententias pori^exerunt, sed innixi super testimonia Evangeliorum : Tu es Petrus, et super hanc petram, etc. Et tibi dabo claves, etcA Pasce oves meas, etc.^ Hinc Sanctus Bernardus, ut mox supra retulimus, dixit : Infallibilitatis pontiflciœ prœrogativam constantissima perpetuaque Sanctorum Patrum, traditio comrnonstrat . Et Melchior Canus scripsit : Constat autem Romanes Episcopos Petro in fidei magisterio successisse, ab Apostolis esse traditum.^ Ibique subdidit : Nos autem communem Catholicorum sententiam sequamur..., (quam) Sacrarum etiam Litterarum testimonia confirmant,... Conciliorum Patres affirmant , Apostolorum traditio probat.'' Et concludit : Pestem eos Ecclesiœ ac perniciem afferre , qui... adstruunt summum Ecclesiœ Pastorem ... errare in fidei judicio posse. ^

(1) Summa theol. q. i. a. 5. d. 3.

(2) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 4. q. 7.

(3) De Rom. Pontif. l. 4. c. S.

(4) Matth. 16. 48. (5) Joan. 21. 17.

(6) De Lacis theol. l. 6. c. 7.

(7) Ibid. (8) Ibid.

{*] Cap. IV, pag. 559 et 576. [**) Cap. V, pag. 568 et 576.

CONCLUSIO. 639

Denique obsecro omnes qui pro bono Ecclesise zelum fovent, ut fervidas jugesque preces Domino prsebeant, qui Ecclesiaa suse usque ad saeculorum finem adsistere et numquam fore permissurum Portas inferi adversus eam praevalere promisit, ut in omnibus fidelibus reve. rentiam et obedieutiam confirmet et augeat erga Romanum Pontificem, quem Christus Dominus in terris ad destruendos cunctos errores contra fidem nobis bénigne reliquit.

Page 1