ROMANI PONTIFICIS AUCTORITATE
INÏRODUCTIO.
Haec celeberrima qutestio, et hoc tempore tam fortiter agitata, sicut ad eam pertractandam integro libello (qui tamen lucem non vidit,*) aliquando me duxit, ita nunc me urget ut in ea aliquantulum immorer. Hinc parcat niihi lector, si a meo instituto nimis recedeiv videar.**
Duo hic valde magni ponderis enucleanda occurrunt :
I. — Primum, an auctoritas Summi Pontificis extra Concilium in rébus fidei et morum decernendis sit infallibilis?
II. — Alterum, an auctoritas Papse sit supra œcuraenicum Concilium?
DE INFALLIBIMTATK PAP^.
PRyKNOTANDA.
Circa hanc Pontificis infallibilitatem plures adsunt opiniones.
Prima est Lutheri et Calvini, qui hseretice docent Papam loquentem etiam ut doctorem universalem etiamque una cum Concilio, esse fallibilem.
{*} Ex quo patet Sanctum Alphonsmn juin oUin de pontilioiii auctoritate disse ruisse; veiuiii libellus, d« quo hic serino, ad uos non pervenit frustraquu eum sedulrt perquisivimus; forsanautem in ununi alterunive illorum Tractatuum qui in prœ- ^enti volumine comprohenduntur, postea introinissus est. Editer.
(**) Id est uh instituto Theologiœ MoralU, in qua hancce Dissertaiionem' ipse inseruit f^scilicct, l. /. tr. ?. n. 110;. Editor
644 APPKNDIX II. DISSSUTATIO DE ROM. PON i■^^
Secunda senteiitia, omnino opposita, est Alberti Pigliii, sentientis Papam non posse errare etiam private loquendo.
Tertia est nonnullorvim dicentivim Papam esse fallibilem extra Concilium docentem. — Circa quod , pro rei majori elucidatione, preescienduta hanc sententiam amplexatum fuisse clerum Gallicanum, anno 1682, cura illas quatuor célèbres propositiones emanavit, quarum, omissis aliis ad preesentem materiam non pertinentibus, secunda asserit : Sic inesse Apostolicœ Sedi... rerum spiritualium plenam potestatem , ut simul valeant... Synodi Co7istantiensis . . . décréta de auctoritate Conciliorimi generalium ; . . . necproharia Gallicana Ecclesia qui eorum deci'etorum. . . robur infringant, aut ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueantA Quarta autem : In fidei quoque quœstionibus prœcipuas Summi Pontificis essejMrtes, ej us que décréta ad omnes et singulas Ecclesias pertinere , nec tamen irreformabile esse judicium , nisi Ecclesiœ consensus accesserit.^
Et in eodem Gallicanse Facultatis decreto demandatura fuit ut nullus lauream doctoratus reciperet, nisi bas propositiones publiée prius propugnasset, et exinde ad eas sustinendas juramento se adstringeret. Postmodum Alexander VIII per Bullam quœ incipit : Inter multipUces, anno 1G90, prœfatum Facultatis Parisiensis decretum irritum declaravit, nullamque de eo rationem habendam esse prsecepit.
Sed Ludovicus Maimburgus (cui postea se adjunxit alter, Ludovicus Dupinus), dimisso habita Soeietatis Jesu, imo ab illa merito expulsus. ad eas tuendas se obtulit, sicut audacter fecit, donec inopinata morte dignam suae audaciae a Deo mercedem recepit.
Verumtamen, circa annum 1693, iidem episcopi, qui ad eas quatuor propositiones emanandas conspiravere in consessu habito anno 1682, postea, per epistolam ad Innocentem XII missam ab omnibus illis, se retractarunt. Idemque christianissiraus rex Ludovicus XIV, edictum publiée prius editum pro observatione antecedentis Parisiensis decreti alio publico edicto revocans, aliam retractationis epistolam ad Pontificem transmisit. Vide de hoc Graveson, Roncaglia in Animadversionibus ad Natalem Alexandrum,^ et Mitante, loco infra citando. Hactenus de tertia sententia.
(1) Déclarât. Cleri Gallic. anni 1682. prop. 2.\
(2) Ibid. prop. 4.
(3) Super Concil. Cottstant. Animadv. % 11 .
.^ r. DR INFAr-t.IBILITATE PAP.*;. 545
Quarta vero comraunis sententia, cui nos subscribimus, est (juod, licet Romanus Pontifex, quatenus particularis persona sive privatus doctor, possit errare (sicut etiam est fallibilis in qusestionibus rneri facti, quse ex hominum testiraoniis praecipue pendent), cum tamen Papa loquitnr tainquam doctor universalis defîniens ex cathedra , iiempu ex potestate suprerna tradita Petro docendi Ecclesiam, tune dicimus ipsuni in controversiis fidei et niorum decernondis omnino infallibilein esse.
Hanc sententiam tuentur Divus Thomas,' Turreci'emata,^ Sotus,' Cajetanus,'* Alexander de Aies, Sanctus Bonaventui'a,^ Augustiuus Triumphus,^ Nicolaus de Lyra,''' Sanctus Franciscus Salesius,* Spondanus,^ Thomassinus,"' Ludovicus Bail,'' DuvaUius,'^ aliique innuraeri citati a Milante, episcopo Stabiensi, in suis doctis Exercitiis super propositionem 29 Alexandri VIII ,'^ et communiter reliqui theologi onines, ut testantur cardinalis Gotti,'* Milante,'"' et Troila."^
Adsunt aliqui inter hos, qui dicunt Papam esse quidem infallibilem» sed tum tantum, cum in qusestionibus definiendis mature procedit. sapientuni judicium audiendo ; sed rectius alii dicunt hanc conditionem solum de congruentia esse, non autem de necessitate ; infrillibilitatis enim promissionem necesse est ut omnes qui pontificiam iufallibilitatem tuentur, non consiliariis, nec examini, sed soli Pontifici factam fuisse fateantur; alias hseretici semper objicere possent sufficiens examen non extitisse, sicut de facto sectarii in Tridentinum opposuere. Ad provid''ntiam autem Spiritus Sancti pertinebit (ut recte ait Suarezius,'') quod Pontifex non temere nec imprudenter un(iuam iu tantis rébus agat et décernât.
(1) 2. 2. q. 1. a. 10. (2) Summa de Ec.cl. l. 2. c. iÙU et seq.
(3) Defensio. cath. p. I. c. 83. 84 et 85.
(4) De Aur.torit. Papce et Concil. tr. I. <;. 9.
(5) Summa theol. q. 1. a. 3. d. 5.
(6) De écoles. Potest. q. 6. a. 1 .
(7) Comment, in Luc. 22. 32. (8) Coutrov('r.«PS. dise. 32. (9) Annal, ad ann. 800. n. 2. (10) In Concil. diss. 18.
(11) Apparat, ad xutnyn. Concil. p. 3.
(12) De supr. Rom. Pantif. Potest. p. 2. q. 1. et passitn.
(13) Super Propos. 29 ab Alex. VIII. damnât exerc. 19.
(14) Vera Christi Eccl. t. 1. c. 11. § 1.
(15) Loc. cit. (16) Theol. dogm tr. 6. de Pontif. d. 1. § 5. n 14. (17) De Fide, disp. 5. sect. 8.
646 APPKNDIX II. — DISSERTATIO DE KOM. PONTIPV
PROBATUR PR0l>OS\TIO.