IV. — Objiciunt Concilia Constantiense et Basileense
A. — De Constantiensi duo décréta opponunt édita, unum in sessione IV quo dictum fuit : Hœc Sancta Synodus..., Ecclesiam Catholicam reprœsentans, potestaton a Christo immédiate habet, cui quilibet, cujuscunique . . . dignitatis, etiamsipapalis existât, obedire tenetur in his quœ pertinent ad fidem et extirpât ioncm dicti schismatis et reformationem generalem, Ecclesiœ Dei in capite et in meynbris. ^ Hoc decretum, editum in sessione IV, fuit postea confîrmatum in sessione V.
Sed antequam ultra procedamus, circa décréta hsec sciendum, ut
(1) InMatth. homil. 64. (2) De Concil. et Eccl. l. S. c. 18.
(3) Adv. Hœres, l. 3. c. S. (4) EpisC. 1o, ad Concil. Ephes.
(5) Act. S. (6) Sess. 4. — Labb. t. 12. col. 9.
§ n. DE AUCTORITATE PAP.ii SUPRA CONCILIUM. G77
referunt Milante ^ et Troila^ ex Eramanuele Schelstrate.^ quod sacrum cardinalium coUegium cura tribus nationibus* (adversus Germanicam) interfuerunt in sessione tantura ob timorem Sigismundi imperatoris, sine animo articulum definiendi ; atque in scriptis Patres sunt protestati de nuUitate sessionis hujus. Verba autem protestationis cardinalium et triura nationum, factse die 29 septembris anno 1417, hsec fuerunt : Clerus et populus nonnullorum regnorum nondum clare et solide huic sacro Concilio adhœserunt, ... propter rumores discordiarum quas in eodem Concilio fieri audiunt ; fides jam de eodem Concilio dicitnr vacillare, etc. Ita apud Roncagliam, in Animadversionibus in Natalem Alexandrum.'*
Insuper testatur cardinalis Turrecremata quod , sicut apertissime patet ex gestis ilUus congregationis, décréta illa, si ita sunt appellanda, facta simt solum a Patribus aliquibus obedientiœ Joannis XXI IL''" Qui Patres tantum ad tertiam partem pertingebant ; qua de re, asserit Milante, "^ Concilium definitionem illam emanavit, cum nondum fiiei-it œcumenicum. Et ideo quisque videt cujus roboris ait illud decretum <am tumultuarie editum, saltem sine unanimi suffragio Patrum; nam, ut scripsit idem Joannes XXIII duci Bituricse,' non fuerunt data suffragia per singulos, uti oportebat, sed incongruenter statutum fuit quamlibet nationem unum suffragiura habere. Et hoc factura confirmât cardinalis Alliacensis,* qui in Concilio adfuit hocque dubium in illo proposuit, ne ipsius Acta deinde in dubium de nullitate vocarentur. Hinc praefatus cardinalis Turrecremata, ^ qui etiam Synodo interfuit, et Cajetanus^f* absolute asserunt décréta illa nullius fuisse momeuti, cum non intervenerit Ecclesia, prout etiam affirmavit Eugenius IV in Apologia contra Basileenses , affirmans quod... ibi actum est, iiniversœ Ecclesiœ non débet adscribi.
(1) Sïiper propos. 29 ab Alex. VIII rlamn. Exerc. 19.
(2) Theol. dogm. tr. 7. a. 7. § 8. n. 58.
(3) De Auctorit. et Sensu décret. Concil. Constant, c. 1. a. 2. et c. 2.
(4) Ad dissert, de Conc. Constant. § ii.
(5) Summa de Eccl. l. 2. c. 99.
(6) Super propos. 29 ab Alex. VllI damn. Exerc. 19.
(7) Apud Troila, lac. cit. n. 59.
(8) De Eccl. Concil. gen. Auctorit. p. 1. c. 4. (9) Ia)c. cit. (10) De Auctoi'it. Papœ et Concil. tr. 1. c 8.
(*) Concilium Constantiense constabat viginti duobus cardinalibus atque legatis quatuor nationum, Gallise nempe, Angli». Italiae, et Gerraaniae, quibus poste* se adjunxit et Hispauia. Fdilor.
Praeterea, adhuc prsefatis decretis admis.sis, respondent Bellarminu.s,i Turrecremata,^ Spondanus,^ et alii, quod décréta illa fuerunt pro Papa dubio et tempore schisraatis tune grassantis, cum inter tre? Pontifîces tune eonstitutos quisque pontificiam dignitatem sibi vindicabat ; sed ii omnes a Coneilio fuerunt depositi, et Martinus V eodem tempore a cardinalibus Pontifex légitime ereatus. Et hoc bene constat ex ipsius Concilii verbis, ut supra relatis : Ciii quilibct... obedire tenetur in his quœ pertinent ad fidem et extirpationem dicti schismatis.
Nec officiunt verba subsequentia : « Et reformationem generalem Ecclesiœ Dei i7i capite et in membris. " — Nam primo respondet Troila, ■* ex doctissimo Emraanuele Schelstrate, ^ quod prsedicta ultima verba fuerunt a Basileensibus adulterata in secundo decreto, ubi eadem verba primi decreti identice leguntur repetita, additis illis « et reformationem, etc. » Deinde respondetur quod décréta illa loquebantur in subjecta materia, scilieet in casu Papse dubii, in quo (ut notatum est in prsemissis) suprema potestas est in Coneilio, tam quoad materias fidei, quam quoad definiendum quis sit verus Pontifex ; tune enim quisque definitioni Concilii subjici débet. Tune autem temporis in dubium revocabatur quis esset verus Pontifex ; et quamvis legitimus Pontifex esset Joannes XXIII, ut aliqui contendunt, attamen hoc ubique non constabat ; quapropter, ut habetur ex historiis (apud Suarez^), ipse Joannes ad Ecclesise pacem finnandam sponte pontitîcatum resignavit.
Idem confirmatur ex déclarations ejusdem Synodi Constantiensis. ubi dictum fuit : Item déclarât quod quicumque ... qui mandatis hujus sacrée Synodi et cujuscumque alterius Concilii generaïis... super prœmissis seu ad ea pertinentibus , factis vel faciendis, obedire contumaciter contempserit , etcJ Ex quibus verbis sat patet Synodum locutam esse tantum de Coneiliis quae celebranda fuerint super prœmissis, etc. Quse autem erant illa prœmissa, nisi schisma sopiendum Pontificesque dubii deponendi ? Haec enim fuit vera causa hujus Synodi celebrandse, nempe eveutus Papse dubii.
Cseterum, in congregatione habita die 11 septembi'is anni 14 17,
{!) De Conçu, et Eccl. l. 2. c. 19. (2) Loc. cit.
(.3) Annal, ad ann. lilH. n. 21 et 54. (4) Loc. cit. n. 54.
(5) Loc. cit. (G) Befensio Fidei cath. l. 3. c. 18. n. S.
(7) Sess. S. — LaOb. t. 12. col. 22.
.^ ri. DR AUCTOUITATK PAP.K STJPltA CONCILIUM. 679
communiter decisura fuit quod Papa rite et canonice electus a ConciUo ligari non posset. Si igitur est certum Papam non posse ligari legibns Concilii, certum est etiam Concilium non esse supra Papam, nec a Papa appellari posse ad Concilium.
Nec obstat quod objicit Jueninus,i scilicet Martinum V (ut in ultima sessione Concilii legitur,) per advocatum Concilii hsec denuntiari jussisse se omnia et singula determinata ... in materiis fidei per prœsens Concilium conciliariter , tenere... velle,... ipsaque sic conciliariter facta approbare et ratiftcare, et non aliter, nec alio mndo.^ Ergo (dicunt) etiam Martinus confirmavit décréta quart» et quintfe sessionis.
Nam respondetur 1° : Per illa verba « in materiis fidei, « Martinus tantum comprehendere voluit décréta advei-sus Wiclefum et alios hsereticos in Concilio damnâtes, non vero décréta de superioritate Concilii; hœc enim décréta non ad fidem, sed ad reformationera tantum spectant, ut ipsi Patres dicebant : « Ad reformât ionem gêneraient Ecclesiœ Dei in capite et in membris. •» Ergo décréta illa minime confirmare voluit Martinus.
Respondetur 2" : Décréta illa Pontifex non solum non approbavit, sed expresse reprobavit; cura enim a Concilio damnatus fuisset ut hsereticus quidam libellus a Joannç Falkemberg editus contra regem et nationem Poloniae, Martinus obstitit declaravitque hanc non esse fidei causam. Et ex hoc, cum Poloni ad futurum Concilium a Mar/ino appellassent, Pontifex Constitutionem edidit in qua dixit : Nulli fas est a supremo Judice, videlicet Apostolica Sede seu Rontano Pontiflce, Jesu Christi Vicario in terris, appellare, aut illius judicium, in causis fidei {quœ tamquam majores ad ipsum et Sedem Apostolicam deferendœ sunt,) declinare.^ Hujus Constitutioilis meminit Joannes Gerson/ et hujus causa edidit tractatum : An liceat a Summo Pontifice appellare ?
B. — Accessit inde Synodus Baslleensis, quije non solum decn^tum Constantiense confirmavit, sed etiam Con<ilium supra Papam in-
(1) Instit. thcol. proleg. diss. 4. </. S. a. 16. § 5.
(2) Sess. 45. — Labb. t. 12. col. 258.
(3) Constitut. adv. Polon.
(4) Dial. apolog. pro condemnat. Joannis Parvi.
680 Al'PKNDIX ir. DISSEin'ATIO DE ROM. rOXT!F.
dubium esse definivit, proposuitque tamquam credendas de fide sequentes très impias propositiones :
I. Veritas de potestate Coiicilii generalis, universalem Ecclesiam reprœsentantis , supra Papam et quemlibet alterum, declarata per Constantiense et hoc Basilecnse generalia Concilia, est veritas fidei catholicœ.^
II. Veritas hœc , qiiod Papa Concilium générale, iiniversalem Ecclesiam repi-œsentans , actu légitime congrégation super declaratis in prœfata veritate aut aliquo eorum, sine ejus consensu nullatenus auctoritative potest dissolvere, aut ad aliud tempus prorogare, aut de loco ad locum transferre, est veritas fidei catholicce.-
III. Veritatibus duabus prœdictis pertifiaciter repugnans est censendus hœreticus .^
Tandem usqiie adeo Basileensium antistitum audacia peiiransiif, ut postquam Eugenius Concilium Ferrariam rranstulit , ausi fiierint ipsum a sede papali deponere et hsereticum declarare, ac Amedseum, Sabaudiae ducem, in ejus locum sutïicere nomine Felicis V, reclamantibus tamen et a Concilio recedentibus fere cunctis episcopis, ut testantur Divus Antoninus* et Spondanus, qui de hac iniqua depositione SIC scripsit : Crescente dissensione, adeo diminutus est eorum, num,erus, ut cum judicium in Eugenium intentarunt , vix triginta adfuerint, et in ejus depositione septem tantiim episcopi ;^ adeo ut ipse Félix postea suse electionis nullitatem agnoscens, ab omni jure ad papatum se abdicaverit, et Nicolao V, Eugenii successori, obedientiam humiliter preestiterit.
Ludovicus Dupinus,'' quem secuti sunt aliqui alii ex Gallis, hoc Basileense conventiculum œcumenicam Sjnodum non erubuit appellare, dicens ipsam légitime a Martino V fuisse indictam, ab Eugenio autem IV ut legitimam confirmatam, et demura a Nicolao V in omnibus approbatam. — Ad horum falsissimas suppositiones refellendas longa utique ac integi-a dissertatio requireretur ; sed ne nimis a meo proposito recedam, breviter respondeo, et dico quod hujusmodi Basileensis conventus nullo modo generalis Concilii nomen meretur : et hoc ex ipsis gestis de quibus dubitari non potest, aperte constat.
(1) Sess. Où. —Lahb. t. 42. col. 619. (2) Ibid. (3) Ibid.
(4) Hist. p. 3. fit. sa. c. 10. § 4.
(5) Annal. a(3 ann. U31. n. 10.
(6) De antiç> , Eccl. Discipl. diss. S. c. 1. § 6.