CAP. I. PROBATUR EX SCRIPTURA
Febronius ^ autem explicare incipit Scripturas quibus nos Pap» adulatores communiter utimur ad adstruendam supremam Romani Pontificis potestatem : et primo loquitur de laudato Matth^i textu ubi Salvator noster , cum discipulos interrogasset : Quem dicunt homines esse filium hominis? atque Petrus respondisset : Tu es Christus, Filius Dei vivi, Jésus ipsi dixit : Beatus es Simon Bar- Jona, quia caro et sa^iguis non revelavit Ubi, sed Pater meus, qui in cœlis est; et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc ■petram œdificabo Ecclesiam meam, et Portœ inferi non prœvalebunt adversus eam.^
Ait Febronius : U7ide Romani eorumque fautores concludunt solum Sanctum Petrum, ejusqiie in lîomana Sede successores, esse lapides fundamentales Ecclesiœ; soli Petro immédiate a Christo datas esse Claves Ecclesiœ; ac per hune in reliques Apostolos, per cjus successores in omnes episcopos omnem sacram auctoritatem dimanare ; quod quant parum, Patrum, imo universalis Ecclesiœ sensui conveniat , mox videbimus.^ Deinde dicit hune textum variis modis a Patribus interpretari : primo alii per illam petram intelligunt Pétri confessionem de Cliristi divinitate, nomine aliorura etiam Apostolorum peractam; alii per petram intelligunt ipsum Salvatorem Jesura, qui est Ecclesiae lapis angularis verumque Ecclesiae fundamentum , juxta illud : Ad quem accedentes lapidem vivum, etc.,* ac illud Divi Pauli : Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, prœter id quod positum est, quod est Christus Jésus. ^ Atque pro hujusmodi interpretatione citât Sanctum Augustinum dicentem : Super hanc ergo, inquit, petram, quam confessus es, œdificabo Ecclesiam meam ; petra enim erat Christus, etc.^
Cseterum, quod verba Christi « per hanc petram. » de Petro intelligantur, est communis sententia Sanctorum Patrum, quorum oracula hic ipsorum verbis adnotabimus.
Sanctus Cyprianus ait : Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et Cathedra U7ia super Petrum Domini voce fundata. Aliud
(l) Lac. cit. c. 1. § 2. (2) Matth. 16. i3-l9.
(3) Lac. cit. (4) /. Petr. 2. 4.
(5) i. Cor. 3. it. (6; In Joan. tr. 124. n. o.
ultare constitui, aut sacerdotium novum fieri, prœter itnum altare et unum sacerdotium, non potest. Quisquis alibi coUegerit, spargitJ Et alibi : Petrus, quem pi'imtim Dominus elegit, et super quem œdificavit Ecclesiam suam.^
Sanctus Maximus : Fer Christum Petrus factus est petra, dicenfe et Domino : u Tu es Petrus, et super liane petram, etc. "^
Sanctus Gregoi'ius Nyssenus : Dei vero Ecclesia in ipso (Petro) solidatur ; hic enim juxta prœrogativam sibi a Domino concessam, firma et solidissirna petra est, super quam Salvator Êcclesiarn œdificavit.*
Sanctus Gregorius Nazianzenus : Vides quemadmodum ex Christi discipulis, magnis utique omnibus et excelsis, atque electione dignis, hic petra vocetur, atque Ecclesiœ fiindamenta in fidem suain accipiat.''
Sanctus Epiphanius : Princeps Apostolorum Petrus... solidœ petrœ instar nobis exstitit, cui velut fundamento Domini fides innititur, supra quam Ecclesia modis omnibus exstructa est.^ Addidit idem Sanctus Epiphanius eodem loco hsec memorabilia verba : Ille quoque firmissimiis structurée lapis ac divinœ domus fmidamentum fuit.' Et alibi idem Sanctus Epiphanius in Ancorato : Domi^ms constituit Petrum primum Apostolorum, petram firmam, super quam, Ecclesia Dei œdificata est.^
Pariter a Sancto Joanne Chrysostomo appellatur Petrus Basis Ecclesiœ.^
Sanctus Basilius scribit : Quoniam (Petrus) flde prœstabat, Ecclesiœ... œdificationem in seipsum suscepit.^^
Progrediamur ad alios Patres.
Sanctus Augustinus dixit : Petrum, itaque fundamentum Ecclesiœ Dominus nominavit, et ideo digne fundametitum hoc Ecclesia colit, supra quod ecclesiastici œdificii altitudo consiirgit.^^ Alibi Sanctus
(1) Epist. 40, ad pleb. de guînq. presb. schism.
(2) Epist. 71, ad Quint.
(3) In Natal. BB. Pétri et PauU, serm. i.
(4) Laicdat. 2. in S. Steph. circa flnetn.
(5) Orat. 26. De Modérât, indisput. serv. n. 18. Edit. Ben.
(6) Hœres. 59. c. 7. n. 7. Edit. Petav. (7) Ibid. n. 8.
(8) Ancorat. c. 9.
(9) In illiid: Vidl Domin. homil. 4. n. J. Edit. Ben.
(10) Adv. Eunom. l. S. c. 4. (11) Serm. 190. Edit. Ben.
CAP. I. PROBATUR EX SCRIPTORA. 529
Doctor sic scripsit : Numerate sacerdotes vel ab ipsa Pétri sede...; ipsa est petra quam non vincunt superbœ inferorum Portœ.^
Origenes : Vide magno illi Ecclesiœ fundamento et petrœ solidissimœ, super quam Christus œdificavit Ecclesiam, qitid dicatur a Domino : « Modicœ fidei, quare dubitasti ? « 2 Et alibi idemque Origenes protulit illam succi plenam sententiam : Si prœvalerent {inferi) adversus petram in qua Ecdesia fimdata est, etiam adversus Ecclesiam prœvalerent ;^ ubi verbum petram necessario intelligendum de persoua Pétri; alioquin, si Origenes intellexisset petram esse Ecclesiam, prorsus inepte locutus fuisset, dicendo quod si infernus prsevaleret contra Ecclesiam, in qua fundata est Ecclesia, contra Ecclesiam etiam prsevaleret.
Sanctus Paulinus : Petra est Christus ; etiam discipulo hujiis vocahuli gratiam non negavit, oui dicit : « Super hanc petram, etc. y^*
Sanctus Gregorius : Quis nesciat Sanctam Ecclesiam in Apostolorum principis soliditate firmatam?^
Sanctus Athanasius : Tu es Petrus, et super fmidamentum tuum Ecclesiœ columnœ sunt confirmatœ.^ Columnœ sunt episcopi, sed Petrus columnarum fundamentum est,
Sanctus Cyrillus : Secimdum hanc promissionem (scilicet : Tu es Petrus, et super hanc Petram) Ecclesia Apostolica Pétri ab omni seductione hœreticaque circumventione manet immaculata.'
Sanctus Hilarius : 0 in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiœ fundamentum! Obeatus cœli janitorl^
Sanctus Augustinus : Petra enim dicitur, eo quodprimus m nationibv.s fidei fundamenta posuerit, et tamquam saxum immobile totius operis christiani compagcm molemque continent .^ Nota hfec postrema verba : saxr'm immobile, etc.
TertuUianus : Latuit aliquid Pefn'm, œdificandœ Ecclesiœ petram dictutn?^^
Sanctus Gregorius : Cunctis Era^igelium scientibns liqvet quod...
(I) Psalm. contr. part. Donat. (2) In Exod. homil. 5. n 4.
(3) In Matth. 16. 18. et ajmd Beîlay^m. De Rom. Pont if. l. 4. c. 5.
(4) Epist. 4. ad Sever. (5) Epist. l. 6. ep. 37. (G) Epist. ad Felic. pap.
(7) Apud S. Thom. Catena aurea, in hune loc.
(8) hi Matth. c. 16.
(9) Serm. 192. App. Edit. Ben. {Jiixta altos, S. Ambr. vel 6'. Maxim.) (10) De Prœscript. c. S2.
530 APPENDIX 1. VINDICI-*:, ETC.
Petro... totius Ecclesiœ cura commissa est ; ipsi quippe dicitur : >• 2V es Petrus, et super hanc petram, etc. » ^
Sanctus Petrus Chrysologus scripsit : Petrus a petra nomen adeptus est, quia prunus meruit Ecclesiam fidei firmitate fundare.~
Sed audiamus quid de hoc textu dicat Sanctus Hieronymus. Sanctus Doctor ait verbum petram omnino intelligendum esse de persona Pétri propter litteralena sensum particulse petrœ, quse in eo loco significat idem ac Petrum. Sanctus Hieronymus^ scribit quod Christus verba illa « Tu es Petrus, et super hanc petram, etc., >• protulit syriaco idiomate, in quo petra idem est ac Cephas; cum enim Sanctus Petrus ab ejus fratre Sancto Andreea fuit ad Christum adductus. tum Dominus ei dixit : Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.'*^ Maxime animadvertenda sunt verba : Cephas, quod interpretatur Petrus. Hinc ait Sanctus Hieronymus quod cum Christus ibi Simonem nuncupaverit Petrum, nomine illo supereminentem ei potestatem praenunciavit, quam in posterum super omnes Apostolos ipsi conferre designabat; idcii-co sic scribit : Non quod aliud significet Petrus, aliud Cephas; sed quod quam nos latine et grœce petram vocemus, hanc Hebrœi et Syri propter linguce inter se viciniam cepham nuncupent.'^ Itaque dicente Jesu : « Tu es Petrus, et super hanc petram œdificabo Ecclesiam meam, » hinc constat verbum petram a Christo applicatum fuisse, non quidem suse divin» persoûse, nec fidei professioni a Petro exhibitte, sed propri» personœ Pétri, Et ideo Sanctus Hieronymus pluribus aliis in locis tradidit, per verbum petram intelligi personam Pétri. Ad Sanctum Damasum papam scripsit ; Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatitudini tuœ, id est Cathedrœ Pétri, communione consocior ; super illam petram œdificatam Ecclesiam scio.^ Et postea subdit : Quicumque tecum non colUgit, spargit : hoc est, qui Christi non est, Antichristi est.'' Alibi : iSuper Petrum fundatur Ecclesia; licet idipsurn in alio loco super omnes Apostolos fiât, et cuncti Claves regni cœlorum accipiant, et ex œquo super eos Ecclesiœ fortitudo soUdetur, tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut, capite constituto,
(1) Epist. l. S. ep. 20. {alias, l. 4. ep. 52.)
(2) Serm. Ui, (3) In Galat. l. 1. c. 2. (4) Joan. 1. 42. (5) In Galat. l. 4. c. 2.
(6) Epist. 4 S, ad Damas, de trib. Hypost. Edit. Ben. (7) lOid.
CAP. I. PROBATUR KX SCRIPTURA. 531
schismatis tollatur occasio.^ Praeterea idem Sanctus Hieronymus scripsit : Secimdiim metaphoram petrœ rectc dicitur ci : « .Edificabo Ecclesiam meam. « ^
Et sic respondetur Febronio atferenti auctoritatem Sancti Augustini, qui ia suis Retractationibus^ dicit verbum illud petram intelligendum de Christo, non de Petro. Primo advertendum Sanctum Augustinum opinionem hanc non absolute tenuisse ; nam ibidem ait : Harum autem duarum sententiarum quœ sit probabilior eligat lector. Secundo respondetur cum Bellarmino,^ Sanctum Doctorem ideo hanc opinionem amplexum esse, quia verbum Petrus sumpsit uti nomen derivatum a petra, ut Sanctus exprimit in alio loco dicens : Petrus a petra cognominatus,... apostolatus principatum tenens.^ Sed Sanctus Hierouymus.s qui in lingua syriaca erat valde edoctus, dicit nomen Pétri non cognominari a petra, sed idem esse ac petram sive Cephas. Et idem explicat Sanctus Cyrillus ubi loquens de verbis illis supra relatis, " Tu es Shnon, filius Jona, vocaberis Cephas, etc., » dicit : JVec Simon fore jam nomen illi, sed Petrus, prœdicit; vocabulo ipso commode significans quod in eo tamquam in petra lapideque firrnissimo suam esset œdificaturus EccîesiamJ
Idem notavit Sanctus Optatus Milevitanus, dicens : Negare non potes scire te in urbe Roma Petro primo Cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus ; unde et Cephas appellatus est, etc.^
Dicunt Christum esse primam petram et principale Ecclesiaj fundamentum. Quis hoc negat ? sed hoc non irapedit quod Dominus ex hoc mundo discedens et mundo invisibilis factus, Petrum ut fundamentum Ecclesiaa secundarium et visibile reliquerit. Salvator propria virtute est fundamentum Ecclesise, Petrus autem per Christi communicationem. Idcirco Sanctus Léo, Petrum alloquens nomine Christi, scribit : Cum ego sim inviolabis Petra, ego fundamentum, prœter quod nemo potest aliud ponere, tamen tu quoque petra es , quia mea
(I) Adt\ Jovinian. l. /. n. 26. (2) In Matth. 16.
(3) Retract, l. 1. c. 21. (4) De Rom. PonHf. l. 1. c. 10.
(5) Serm. 76. Edit. Ben. (6) In Gulat. l. 1. c. 2.
(7) /u Joa)i. l. 2. c. 12.
(8) De Schism. Donatist. adv. Parmenian. l. 2. c. 2.
virilité soUdaris, ut quœ mihi potestate sunt propria, sint tibi mecuni participatione communia. ^ Et alibi scripsit : Christus est petra primaria, supra quam Ecclesia est œdificata; et Petrus est secundaria petra, supra quam reliqua structura consurgit.
Idemque eleganter scripsit Sanctus Basilius : At Petrus audierat se esse petram, ita laudatus a Domino; licet enim petra esset, non tamen petra erat ut Christus. Ut Petrus petra erat; nam Christus vere est immobilis petra, Petrus vero propter petram; axiomata namque sua Jésus largitur aliis;... petra est et petram fecit. ^
Idem intellectum fuit in Concilio Chalcedoneusi,3 ubi Petrus appellatur petra.
Si igitur verum est quod scribit Vincentius Lirinensis, ^ cujus auctoritatem laudat Febronius, ^ nempe quod in interpretandis Scripturis Sacris maxime attendendus est consensus Sanctorum Patrum unanimis aut saltem communior, juxtahanc regulam non dubitandura quod illud « hanc petram « de persona Pétri interpretari débet, eo quod (ut vidimùs) sic communiter Sancti Patres sentiunt, videlicet Sanctus Cyprianus, Sanctus Gregorius Nyssenus, Sanctus Gregorius Nazianzenus , Sanctus Chrysostomus , Sanctus Epiphanius, Sanctus Augustinus, Sanctus Basilius, Sanctus Hieronymus, Sanctus Cyrillus, Sanctus Athanasius , Sanctus Hilarius, Sanctus Maximus , Sanctus Paulinus, Sanctus Gregorius Magnus, necnon Origenes , TertuUianus, et alii, ut infra.
Pergit Febronius, et opponit quod, licet verba hanc petram accipienda essent de persona Pétri, attamen, sicut Domino omnes Apostolos interroganti Petrus non tantum suo quam suorum condiscipulorum nomine respondit, ita cum Christus Petro dixerit: Tu es Petrus, et super hanc petram, etc., intelligendum per illa verba non solum Petrum, sed etiam reliquos Apostolos tamquam fundamenta Ecclesiœ constitutos fuisse, juxta illud Sancti Pauli : /Edificati supra fundamentum Apostolorum,^ illudque Joannis in Apocalypsi, ubi : Et murus civitatis habens fundamenta daodecirn, et in ipsis duodeci/n
(1) In anniv. assumpt. suœ, serm. 5. c. 2.
(2) Eomil. de Pœnit. cire. fin. (3) Act. J.
(4) Commonitor. l. 1. c. 32. (5) Loc. cit. c. /. § /. n. 2.
(6) Ephes. 2. 20.