ROGAVI PRO TE, UT NON DEFICIAT FIDES TUA, ETC
SI
Texrus : « ET riBI DABO, ETC. «
Præterea, in eodem capite 16 Sancti Matthæi habetur quod Christus dixit Petro: Et tibi dabo Claves regni cœlorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis, et quodeumque solveris super terram, erit solutum et in coelis.! Febronius? ait potestatem Clavium non quidem Petro ejusque successoribus, sed universitati Ecclesiæ traditam fuisse, ita ut illam tam per Summum Pontificem quam per alios Ecclesiæ ministros, pro sua cujusque portione, exerceatur ; citatque pro se Concilium Tridentinum in Sessione 14, ubi dictum fuit : Si quis dixerit Claves Ecclesia esse datas tantum ad solvendum, non etiam ad ligandum, et propterea sacerdotes, dum imponunt pœnas confitentibus, agere contra finem Clavium et contra institutionem Christi,... anathema sit.3 Quapropter (inquit Febronius) falsum est Claves Ecclesise specialiter Petro fuisse commissas; nam episcopi in usu Clavium semper Ecclesiæ ministros se agnoverunt.
Sed obstant Febronio Tertullianus, Sanctus Gregorius, Sanctus Basilius, Sanctus Paschasius, etc. Quamvis enim Ecclesia ligandi et solvendi potestatem participet, cum in Ecclesiæ favorem Claves Petro
(1) Matth. 16. 19. (2) Loc. c. 1.8 6.
(3) Sess. 14. de Poenit. Sacram. can. 15.
538 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.
tradita fuerint, tamen negari nequit principaliter Petrum Claves a Christo accepisse, tamquam Ecclesiæ rectorem, cui Ecclesia universalis cura commissa est, ut eadem Clavium potestas a Petro aliis Ecclesiis postea communicaretur.
Sic scribit Sanctus Gregorius : Ecce Claves regni cœlestis accepit Petrus; .potestas ei ligandi et solvendi tribuitur, cura ei totius Ecclesie et principatus committitur.® Et deinde subdit : Cure nobis fuit, que universis Ecclesiis a nobis impenditur.?
Hinc Sanctus Paschasius Radbertus scripsit : Jure igitur (Petrus) in meritis primus astimatur, per quem et in quo ad alios dona transmittuntur; accipiunt autem reliqui in eo omnes Claves regni cœlorum, cum ei a Domino specialius committuntur, etc.3 Nota : Per quem ad alios dona transmittuntur.
Idem prius jam scripsit Sanctus Basilius : Beatus ille Petrus, omnibus discipulis pralatus, cui soli majora data quam aliis sunt testimonia, qui pradicatus est beatus, cui Claves regni cœlorum concreditæ sunt.4
Et prior omnibus ac clarius id scripsit Tertullianus : Si adhuc clausum putas cœlum, memento Claves ejus Dominum Petro, et per eum Ecclesia reliquisse.5
Potestas igitur Clavium per Petrum aliis Ecclesiæ ministris communicatur. Sicque intelligitur ille Tridentini Canon, ubi damnatur qui dixerit Claves Ecclesiae datas tantum ad solvendum, etc. Accipiunt quippe Claves omnes Ecclesiæ ministri, sed iste specialius Petro committuntur, ut per ipsum aliis transmittantur.
Dicunt quod Christus etiam aliis Apostolis in alio loco Claves tradidit, dicens : Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in colo; et quecumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo.® Sed hoc quid obstat? Jam supra diximus Apostolos immediate a Christo potestatem quidem æqualem ac Petrum recepisse, tamquam primos Evangelii fundatores; sed omnes ipsos fuisse Petro subjectos ut capiti et principi, prout cuncti Patres eum
(1) Epist. 1. 5. epist. 20. (alias, 1. 4. ep. 32.) (2) Ibid. epist. 15. (3) In Matth. 1. 6. (4) De Judic. Det, proæm. (5) Scorpiac. c. 10. (6) Matth. 18. 18.
proclamant : Sanctus Gregorius Nyssenus : Jlle (Petrus) quem Dominus apostolici chori principem designavit ;! Sanctus Ephrem : Princeps et vertex Apostolorum Petrus;* Sanctus Basilius : Beatus ille Petrus omnibus discipulis præœlatus ;3 Sanctus Gregorius Nazianzenus : Petrus Apostolorum princeps ,* et alii plurimi; quapropter in Concilio Ephesino dictum fuit : Beatissimus Petrus, Apostolorum princeps et caput, fideique columna, Ecclesia Catholicæ fundamentum, a Domino nostro Jesu Christo... Claves regni accepit.5
Præterea advertendum, ut supra innuimus, Apostolis æqualem illam potestatem collatam fuisse per singulare privilegium, quæ ideo cum ipsis extincta est. Unde falsum est episcopos, tamquam Apostolorum successores, quoad potestatem Clavium æquales esse Pontifici ; dicuntur ipsi quippe successores Apostolorum quoad ordinem et caracterem, non vero quoad potestatem et jurisdictionem quam Apostoli habebant. Profecto episcopi etiam positi sunt a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei, ut dicitur in Actibus Apostolorum ;° sed ipsi tamquam membra pro uniuscujusque portione Ecclesiam regunt, Papa vero tamquam caput, cui totius Ecclesiæ regimen est commissum. — Sed hæc res melius infra elucidabitur.*
Objicit quidam Febronii socius Christum non dixisse Petro : Tibi do Claves regni cœlorum, sed tibi dabo. Unde. infert quod Petro Claves tantum promissæ fuerint, sed omnibus Apostolis post resurrectionem Salvator dixit : Quacumque alligaveritis, etc.," ut supra: unde ait Claves non soli Petro, sed toti Ecclesiæ fuisse traditas. — At respondetur non decuisse quod Christus, dum adhuc vita hic fungebatur eratque visibile Ecclesiæ caput, Claves traderet Petro, eumque suum vicarium constitueret; sed quod id effectum haberet, cum Dominus jam ascendisset ad cœlos, et mundo invisibilis factus esset ; et ideo dixit : Tibi dabo Claves, et non tibi do. Cæterum nequit in
(1) Laudat. 2. in S. Steph. (2) De Compunet. serm. 4. (3) De Judic. Det, proem. |
(4) Poemat. 1. 2. sect. 1. n. 12. De setpso et episc. vers. 222. “ (5) Act. 3. — Labo. t. 3. col. 626. (6) Ac?. 20. 28.
(7) Matth. 18.18.
(*) Cap. VII
540 APPENDIX I. — VINDICLE, ETC.
dubium revocari quod sicut confessio Petri singularis fuit : Tu es Christus Filius Dei vivi, ita pariter singularis fuit promissio Clavium ipsi facta, volens Christus singularem illam Petri confessionem dono Clavium remunerare, prout declararunt Patres supra relati.* Quibus adde Sanctum Augustinum dicentem : Petrus Apostolus, qui, ubi dixit : « Tu es Christus, Filius Dei vivi, » tam beatus a Domino appellatus est, ut Claves regni cœlorum accipere mereretur.\
Maxime ponderanda sunt verba scripta a Sancto Francisco Salesio, in quodam suo sermone : Hereticorum ministri omnem lapidem movent ut nos avertant ab obedientia que debetur vicario Christi. Dixerunt Sancto Petro promissionem a Domino factam nomine totius Ecclesia, sic ut nullum privilegium peculiare concessum fuerit ipsius persone. Si hoc interpretandi modo non pervertatur Scriptura nunquam ab aliquo in alienum sensum detorquebitur.? Præterea sapienter sanctus animadvertit quod Dominus immediate antea jam de Ecclesia locutus fuerat, dicens : Et Portæ inferi non pravalebunt adversus eam. Unde arguit : Si Christus Ecclesiae immediate Claves tradere voluisset, dicisset : « Et dabo illi Claves. » Sed dixit : « Dabo tibi. »* Ergo principaliter Petro tradidit Claves, ut illarum potestas aliis deinde Ecclesiæ ministris communicaretur.
TEXTUS : « ROGAVI PRO TE, ETC, »
Adest in Evangelio Sancti Lucæ alius textus, quo probatur infallibilitas Romani Pontificis plurium Sanctorum Patrum auctoritate : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum ; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.4
Dicimus hoc loco Christum rogasse pro Petro, ne in ipso aut ejus successoribus Pontificibus unquam fides deficeret. Febronius ait Salvatorem hic non rogasse pro Petro tamquam Ecclesiæ rectore, sed pro ejus particulari persona, ne in communi aliorum discipulorum
(1) Contr. Gauden'. Donat. 1. 1. c. 51. (2) Controverses, disc. 32, (3) Ibid. (4) Luc. 22. 51 et 52.
{*) Cap. I, pag. 533 et seq.
scandalo fidem perderet;! unde accidit quod Petrus, quamvis Dominum externe ore negasset, tamen fidem in corde servavit.
At Sanctus Bernardus et alii sentiunt Christum tune vere orasse pro Petro et ejus successoribus, ut in dnctrina fidei semper essent infallibiles; en verba Sancti Doctoris: Dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum.... Hac quippe hujus prerogativa Sedis. Cui enim alteri aliquando dictum est : « Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua? »? Istam — infallibilitatis pontificie prorogativam constantissima perpetuaque Sanctorum Patrum traditio commonstrat.
Idem dixit prius Sanctus Lucius papa et martyr : Hc sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum, quæ a tramite apostolica traditionis nunquam errasse probatur, secundum ipsius Domini pollicitationem, qui fatus est: « Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, n 3
Sanctus Agatho, in epistola ad Constantinum imperatorem, probata in Synodo VI, post verba : Ego autem rogavi pro te, etc., scripsit: Qui (Dominus) fidem Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit, quod Apostolicos Pontifices, mea eriguitatis pradecessores , confidenter fecisse semper cuncetis est cognitum.*
Idem scripsit Sanctus Leo IX : Nimirum solus est pro quo, ne deficeret ejus fides, Dominus et Salvator asserit se rogasse, dicens : « Rogavi pro te, etc.; » qua venerabilis et effica» oratio obtinuit quod hactenus fides Petri non defecit, nec defectura creditur in throno illius.5 Quamobrem Innocentius III deinde scripsit : Majores Ecclesiæ causas, preesertim articulos fidei contingentes, ad Petri Sedem referendas intelligit, qui notabit pro eo Dominum exorasse, ne deficiat fides ejus.®
Dicit autem alius auctor ex adversariis quod Christus cum dixit : Rogavi pro te, ete., tunc non rogavit pro solo Petro, sed pro tota Ecclesia, ipsamque in persona Petri allucutus est. Adducit pro hac sua interpretatione Sanctum Augustinum, qui dicit : Manifestum est
(1) Matth. 26. 531. . (2) Epist. 190, ad Innoc. II. pror. (3) Ad Episc. Gall. et Hisp. n. 6. (4) Act. 4 et 8. (3) Epist. ad Petr. Antioch. (6) Epist. ad Archiepisc. Arelat.
542 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.
omnes in Petro contineri; rogans enim pro Petro, pro omnibus rogasse dignoscitur.\
Respondetur : Nulli dubium quod Christus rogans pro Petro tamquam primo pastore et Ecclesiæ doctore, etiam pro omnibus fidelibus rogavit, qui a Petro in fide instruendi erant. Cæterum patet Dominum in eo loco pro solo Petro exorasse, dum singulariter Petro dixit : Simon, Simon; et postquam alios admonuit : Satanas expetivit vos, etc., soli Petro se vergens dixit : £go autem rogavi pro TE (non jam pro voBis), ut non deficiat fides tua.*
Idque ex sequentibus verbis magis clarescit : Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Hoc, ut explicat Theophylactus, Petro dictum fuit tamquam Apostolorum principi Ecclesiæque fundamento : Quia te habeo ut principem discipulorum, confirma cæteros; hoc enim te decet, qui post me Ecclesia petra es et fundamentum.? Et sic etiam id interpretatur idem Sanctus Augustinus : « Ego rogari pro te, ut non deficiat fides tua, » hoc est, ne auferatur ex ore tuo verbum veritatis usque valde.® Et prius id scripsit Sanctus Chrysostomus : Quam est fervidus! quam agnoscit creditum a Christo gregem! quam in hoc choro princeps est !... Merito primus omnium auctoritatem usurpat in negotio,** ut qui omnes habeat in manu; ad hunc enim dixit Christus : « Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. » 4
Ex hoc accidit quod Sanctus Petrus, sciens se a Deo electum pro Ecclesiæ doctore et magistro, in primo Concilio Jerosolimitano dixit: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit per os meum audire gentes verbum Evangelii, et credere.» Itaque Petrus singulariter electus fuit, non tantum ut gentes eum audirent, sed etiam ut ipsi crederent. Quapropter postmodum scripsit
(1) Queestiones Vet. et Nov. Testam. q. 75. inter opera S. Aug. t. 3.
append. Edit. Ben.
(2) In Luc. 22. 32. (3) In Psaim. 418. serm. 13. n, 5. (4) In Act. Apost. homil. 3. n. 4 et 5. (5) Act 15. 7.
(*) Addi potest textum hic allegatum Sancto Augustino jure merito abjudicari, sicut et opus ex quo excerptus est; quod dilucide demonstrant Sancti Doctoris editores e Congregatione Sancti Mauri, qui cum plurimis eruditis librum illum eidem auctori, nempe Hilario diacono, cui Commentarios in Apostolum, Ambrosii nomine vulgatos, adscribunt. — Confer Admonitionem P. P. Benedictinorum in præfatum librum (Oper. S. Aug. t. 3. append.). x Editor.
(**) Id est, in electione duodecimi Apostoli, Judæ proditori suffecti. Editor,
Sanctus Cyprianus : Ad quos (Romanos Pontifices) perfidia habere non potest accessum.! Et Sanctus Fulgentius dixit : Quod... Romana tenet et docet Ecclesia totusque cum ea christianus orbis,... nihil hasitans, credit.* Patresque Synodi VI confessi sunt : Nullum errorem in Cathedra Romana unquam fuisse, nec futurum, successoresque Petri, pro quo tam particulariter rogavit Christus, numquam a fidei semita deviaturos.$
Sed transeamus ad alium Evangelii textum magis urgentem et convincentem pro suprema Pontificis auctoritate.
(1) Epist. 55, ad Cornet. pap.
(2) De Incarnat. et Grat. Christi, c. 11. (alias epist. 17.) (3) Act. 4. — Labb, t. 6. col. 635.
——@ —mm__—Tm____———7 x x————@———————___ T_______t