PASCE OVES MEAS
Habetur in Evangelio Joannis, quod Christus Dominus prius interrogavit Petrunî : Simon Joannis, amas me plus his? Respondit Petrus : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dominus eamdem replicavit interrogationem, et Petrus idem responsum dedit. Deinde dixit Petro : Pasce agnos meos; et tertio eum interrogavit : Amas me? Denique dixit ei : Pasce oves meas.! — Per verbum pasce intelligitur omne officium pastorale, quod non solum est cibum præbere, sed ducere, præesse, corrigere, et castigare. Ex toto autem verborum contextu diserte apparet officium agnorum et ovium pascendarum Petro præcipue fuisse collatum.
Febronius fatetur quod Patres ex hoc textu Joannis agnoverint præcipuum aliquid Petro pre reliquis Apostolis ob ejus charitatem in Christum fuisse collatum, nempe primatum in Ecclesia : Unde magis declaratur (sunt ejus verba) Ecclesiæ cœtibus prasidendi jus fuisse huic Apostolo concessum.? Verumtamen, quamvis Petrus (ait Febronius) sit primus lapis ex ministerialibus, tamen est sicut alii Apostoli una ex vivis pètris, nec doctrina ejus est certior quam reliquorum. Et salva præeminentia Petri, ovium cura æque immediate reliquis discipulis a Christo tradita fuit, ejusque successoribus episcopis, qui communem pastoris, quam Papa, qualitatem in Ecclesia habent, prout ipse Petrus ad presbyteros suos scripsit : Pascite qui in vobis est gregem Dei. — Addit Febronius : Contineat de reliquo verbum « pascendi » Petro (suppone etiam soli) dictum quantam- ‘cumque auctoritatem et potestatem, non repugno; hoc contendo,
(1) Joan. 21. 15. (2) Loc. cit. c. 2.S 1. (3) I. Petr. 5. 2,
nullam verbo « pascendi » inesse que non æque, imo amplius, contineatur illis Christi dictis ad omnes Apostolos : « Sicut misit me Pater, ita ego mitto vos;! » item his : « Euntes ergo docete omnes gentes .?n 3
At quod dicit Febronius, minime concordat cum textu Joannis. Primo dico : una cum Petro ibi erant alii discipuli; cur Dominus dixit Petro : Pasce, et non aliis : Pascite oves measf — Secundo adverto Christum ibi dixisse : Simon Joannis, amas me plus his? Ergo illud pasce non omnibus Apostolis, sed soli Petro dictum est. — Insuper verbum pasce importat Petrum tunc primum pastorem ovilis Christi fuisse constitutum, ita ut cum alibi Christus aliis discipulis dixerit : Ego mitto vos, etc. Euntes docete, etc., hæc omnia intelligenda ut ipsi primo et principali pastori subesse deberent. Et sic pariter intelligendum illud : Pascite qui in-vobis est gregem,t nempe cum subordinatione primo pastori Petifo et ejus successoribus : quamvis enim plures sint pastores et plures greges, omnes tamen unum sunt ovile primo pastori subjectum, qualis est Romanus Pontifex. Sunt quidem pastores omnes episcopi et curam habent pascendi agnos Christi, sed tam agni quam oves (scilicet fideles et episcopi) uno pastori subjacent.
Noster Febronius hanc distinctionem deridet, vocans eam imaginariam et noviter adinventam,5 sed eam tradunt Sanctus Eucherius. Sanctus Bernardus, Sanctus Ambrosius.
Sanctus Eucherius scripsit : Prius agnos, deinde oves commisit ei, quia non solum pastorem, sed pastorum pastorem eum constituit. Pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves; pascit filios, pascit et matres; regit et subditos et proelatos. Omnium igitur pastor est, quia præter agnos et oves in Ecclesia nihil est.® Episcopi particularium gregum pastores sunt, unusquisque sui, prout scripsit Sanctus Petrus : Pascite qui in vobis est gregem;? sed Papa est totius Ecclesiæ pastor.
Audi Sanctum Bernardum scribentem ad Eugenium III: Sunt et alii gregum pastores ; habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos ; tibi universi crediti, uni unus; nec modo ovium, sed et pastorum;
(1) Joan. 20. 21. (2) Matth. 28. 19. (3) Loc. cit. c. 1. S3. (4) I. Petr. 5. 2. (5) Loc. cit. c. 1.83. (6) Serm. in Vigil. S. Petri. (7) I. Petr. 5.2.
546 APPENDIX I. — VINDICLÆ, ETC.
tu unus omnium pastor.! Eodem loco addit Sanctus Bernardus : Cui, non dico episcoporum, sed etiam Apostolorum, sic absolute totæ commissæ sunt oves? « Si amas me, Petre, pasce oves meas. n Quasf illius vel illius populos civitatis aut regionis? « Oves meas, » inquit : nihil excipitur, ubi distinguitur nihil, *
Idem significavit Sanctus Ambrosius scribens : Et jam non agnos, ut primo quodam lacte vescendos, nec oviculas, ut secundo, sed oves pascere jubetur, perfectiores ut perfectior gubernaret.3
Idem sentit Sanctus Epiphanius : Hic est qui audivit : « Pasce oves meas, n cui concreditum est ovile.*
Sanctus Joannes Chrysostomus in hunc locum : Aliîs omissis, Petrum affatur,... fratrum ei curam committit.S Et infra : Cum magna Dominus Petro communicasset, orbis terrarum curam demandasset, etc.S
Sanctus Maximus : Mic est Petrus, cui Christus pascendas oviculas suas agnosque commendat.T
Sanctus Augustinus : Von enim inter discipulos solus meruit pascere dominicas oves; sed quando Christus ad unum loquitur, unitas commendatur.8 Et alibi pariter dixit: In ipso Petro unitatem commendavit ; multi erant Apostoli, et uni dicitur : « Pasce oves meas, »® — Hic textus multum proderit in capite VII, ad explicandam mentem Sancti Augustini.
Sanctus Leo papa : Cui cum pre ceteris solvendi et ligandi tradita sit potestas, pascendarum tamen ovium cura specialius mandata est.10Etin alio loco: De toto mundo unus Petrus eligitur..., ut, quamvis in populum Dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus,!!
Theophylactus : Ovium totius mundi ovile Petro commendabat ; non autem aliis, sed huic tradidit.\?
Et idem dicunt Sanctus Cyrillus et Sanctus Augustinus, in eodem loco Joannis.
(1) De Consider. 1, 2. c. 8. n. 15. (2) Zbid.
(3) In Luc. c. 24.1. 10. n. 176. (4) Ancorat. c. 9.
(5, In Joan. homil. 88. n. 1. (6) Ibid. n 2.
(7) In Natal. BB. Petri et Pauli, serm. 1.
(8) Serm. 295. c. 4. Edit. Ben. (9) Serm. 46. c. 13. Edit. Ben.
(10) Epist. 40. c. 2. ad episc. prov. Vienn. Edit. Balterin. (11) 1n annivers. assumpt. suo, serm. 3. (12) In Joan. c. utt.
Idem scripsit Sanctus Thomas: Petro et ejus successoribus (Christus) plenissime (potestatem) commisit, et nulli alii quam Petro quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit.\ Hinc scripsit idem Sanctug Doctor temere errare qui asserunt fideles definitionibus Papæ subesse non teneri : Petro dixit : « Pasce oves meas, etc. ; » per hoc autem excluditur quorumdam præsumptuosus error qui se subducere nituntur a subjectione Petri, successorem ejus Romanum Pontificem universalis Ecclesiae pastorem non recognoscentes.?
Hinc apparet quantum erret Febronius dicens illud pasce dictum fuisse non Petro, sed Ecclesiae; quæ si est congregata in Synodo cecumenica, ei subjacet Pontifex; si autem non est congregata, sed dispersa, Pontifex est quidem illius caput, sed caput tantum ministeriale, et ideo majorem in hoc corpore aristocratico partem non habet quam alii episcopi, qui æqualem ac Papa potestatem habent, tam quoad ea que sunt ordinis, quam jurisdictionis; nam æque ac Papa sunt ipsi pastores ovilis Christi tamquam Apostolorum successores.
Sed in omnibus his Febronius errat. Ait, non Petro, sed Ecclesise dictum fuisse : Pasce oves meas. Ergo Christus imposuit Ecclesiæ ut seipsam pasceret ? Imposuit ovili ut pasceret pastorem? Peto : Ecclesia estne ovile Christi ? atque si Christus imposuit Petro pascere suum ovile, quomodo ovile non subjacebit Petro, sed ovile preerit Petro?
Episcopi autem sunt quidem ovium Christi pastores, ad partem sollicitudinis vocati, sed Pontifici tamquam primo totius ovilis pastori principalis cura collata fuit; unde ipsi tamquam supremo capiti omnes episcopi subesse tenentur.
Febronius dicit : Itaque Ecclesia ipsa principaliter et radicaliter obtinet potestatem Clavium, qua ab illa in omnes ejus ministros ipsumque Summum Pontificem derivatur, et singulis quibusque pro sua portione communicatur.3
Sed aliter docet Sanctus Leo dicens : Quibus (sacerdotibus) cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis; quoniam et inter... Apostolos in similitudine honoris fuit quædam distinctio
(1) Opuse. contr. errores Græcor. ch. 32. (Ex S. Cyril. tn Thesaur.) (2) Contra Gent. 1. 4. c. 76. (3) Loc. cit. c. 4.86. n. 3.
550 APPENDIX I. — VINLICIÆ, ETC.
Christo, non tamen potestatem jurisdictionis, sed hanc potius a Summo Pontifice accipere.! Ac prius id scripsit Innocentius I, anno 404, ad episcopos africanos : A quo (Petro) ipse episcopatus et tota hujus nominis auctoritas emersit.?
Objicit alius auctor ex adversariis Christum non dixisse Petro : Pasce oves tuas, sed : Pasce oves meas; et ex hoc infert Christum esse pastorem absolutum gregis, Petrum autem et Apostolos pastores tantum ministeriales.
Respondetur : Salvator noster, dum hic vixit, non tantum invisibilis et internus, sed etiam visibilis pastor Ecclesiæ et caput exstitit, et ideo dixit : Oves meas, non tuas; cum vero postea in colum ascendit, mansit quidem ipse invisibilis et internus pastor Ecclesiae, prosequens suæ gratiæ influxibus ac internis illustrationibus eam ‘ regere; sed illi suo visibili ovili visibilem et externum pastorem reliquit Petrum, qui visibiliter dubia fidei definire posset; alioquin tam Papa quam episcopi et sacerdotes essent superflui. Itaque Petrus,
; respectu Christi pastoris invisibilis, non est nisi unus ex ejus grege;
et hoc est quod Sanctus Augustinus dixit (et adversarius nobis opponit) scribens Christum esse pastorum pastorem; sed, respectu ad Ecclesiam et ejus externum regimen, est supremus et visibilis pastor. Quis non videt ad regendum regnum visibile, visibili capite opus esse ?
Pergit idem auctor, et ait : Successores Petri alia auctoritate non gaudere, nisi illa quam grex ipsis impertitur, cum gregi collata sit facultas eligendi Pontificem. — Sed peto : adversarii non negant Papam habere saltem primatum in Ecclesia; cardinales autem habent primatum ? minime ; quomodo igitur possunt cardinales Papæ conferre primatum illum quem non habent? Habent quidem ipsi facultatem eligendi Papam, sed Papa electus non jam ab ipsis, sed a Deo auctoritatem accipit. Hinc adhuc in conciliabulo Basileensi, ubi potestas pontificia tam fuit depressa, in oratione ad Patres habita dictum fuit : Hac potestas et prasulatus auctoritas Petro tributa fuit, non ab
(1) De Sacram. Ordinis, c. 9.
(2) Epist. 24. Rescript. ad Eptsc. Afric.
hominibus, sed a Christo Salvatore.! Et Sanctus Gelasius papa, alloquens Patres Concilii Romani, dixit : Romana Ecclesia nullis synodicis constitutis cateris Ecclesiis pralata est, sed evangelica voce Domini primatum obtinuit.?
(1) Orat. ad Patres habita ab archiep. Tarent. — Labb. t.12. cor. 886. (2) Orat. ad Patres Concit. Roman. ann. 494.