‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 108 sur 138 · CAPITULUM IV · texte numérisé non relu

CAPITULUM IV

PROBATUR SUPREMA SIVE MONARCHICA PONTIFICIS POTESTAS AB IPSIS CONCILIIS ŒCUMENICIS.

SI

PROBATUR EX IPSIS CONCILIIS,

Contendit Febronius supremam potestatem cum infallibilitatis prerogativa in definiendis quæstionibus de fide, tantum generalibus Conciliis, non autem Petro ejusque successoribus fuisse promissam. Sed ne verba inutiliter proferamus, punctum in quo rei substantia consistit aggrediamur.

Queero : Si probabo ipsa generalia Concilia tribuere Pontifici supremam potestatem, quis negare poterit Papam esse infallibilem et Conciliis superiorem? Sed ubi, dicet Febronius, in Conciliis sancita manet propositio hæc, quod Papa sit ‘infallibilis Conciliisque superior? Non equidem in aliquo Concilio hac propositio his præcipuis terminis expressa exstat; sed plura Concilia dicunt Papam esse

Caput, super omnem Ecclesiam potestatem habens ; — dicunt Papam esse Vicarium Christi, immediate ab eo constitutum, et ideo aiunt omnia tenenda qua ab ipso definiuntur; — dicunt Papam habere

potestatem supremam in universa Ecclesia, et ideo omnes fidei quæstiones ab eo decernendas esse; — dicunt Pontificias definitiones non posse immutari, eo quod Papa est organum Spiritus Sancti; — dicunt a Pontificis sententiis ad alium superiorem non esse recursum ; — dicunt, extra casum hæresis, Papam nullo modo alterius potestatis judicio subjici; — dicunt demum non esse licitum appellare a Papa ad Concilium, sed bene a Concilio ad Papam.

His positis, quis asserere poterit Papam esse fallibilem et Concilio subjectum? — Videamus si vera sunt quæ hic prænotavimus.

CAP. IV. PROBATUR EX CONCILIIS. $ I. 553

1° In Concilio I Nicæno dictum fuit : Ile qui tenet Sedem Rome, caput est et princeps omnium patriarcharum ; quandoquidem ipse est primus sicut Petrus, cui data est potestas in omnes... populos, ut qui sit Vicarius Christi ... super universam Ecclesiam Christianam; et quicumque contradixerit, a Synodo ezcommunicatur.! Nota : Cui data est potestas in omnes populos,... super universam Ecclesiam Christianam.

2° In Concilio Chalcedonensi, sub Sancto Leone I, dictum fuit : « Primatem diceceseos ;? » id est Episcopum Romanum; nam greca vox hujus Canonis (££xpXos) non proprie primatem, sed principem significat ; solus vero Romanus Pontifex est princeps christianæ diaceseos.3 Adverte : « Non primatem, sed principem significat ; » quibus verbis suprema auctoritas Pontificis designatur ; quamvis autem Patres aliquoties Papam promiscue primatem ac principem vocent, tamen pro eodem primatem ac principem accipiunt, ut infra videbimus.

Præterea in eodem Concilio refert Sanctus Thomas dictum fuisse : Omnia ab eo (scilicet a Leone) definita teneantur, tamquam a Vicario Apostolici Throni.*

Insuper in Actione II, cum lecta fuerit in Concilio Sancti Leonis epistola, ubi instructio a Pontifice mittebatur eorum que credenda erant juxta id quod ipse jam prius contra Eutychetem definierat, ab omnibus prolatum fuit : Hec Patrum fides, omnes ita credimus ;... Petrus per Leonem locutus est.5 Sed attentius perpende verba relata a divo Thoma : Omnia ab eo definita teneantur ; et cur? tamquam a Vicario Apostolici Throni.

3° In Concilio Lateranensi III, ut habetur in capite Licet, dictum fuit quod cum de particularibus Ecclesiis agitur, dubia superioris judicio definiri debent; sed cum agitur de Sede Apostolica, sic fuit declaratum : In Romana vero Ecclesia speciale aliquid constituitur, quia non poterit ad superiorem recursus haberi.$ Si a Papa ad alium superiorem non patet recursus, Papa ergo caput supremum reputatur; ac si est supremum, omnes ei parere debent, ne velimus dare plura capita suprema, propter qua innumerabilia schismata in Ecclesia postea orirentur.

(1) Can. 39. (Cou. reg. t. 2.) (2) Can. 9. — Labb. t. 4. col. 775. (3) Inter Not. Binii. — Labb. t. 4. col. 966. et Col. reg. t. 9. p. 422. (4) Contr. error. Græcor. c. 32. (5) Act. 2.

(6) Cap. Licet. 6. de Elect.

554 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

4° In Concilio Constantinopolitano IV, sub Adriano II, Nicolaus papa, qui Adrianum antecessit, fuit appellatus Organum Sancti Spiritus ; ! ab organo Sancti Spiritus audiri nequeunt nisi infallibiles veritates.

Deinde Patres Concilii dixerunt : Neque nos sane novam de illo judicio sententiam ferimus, sed jam olima Sanctissimo papa Nicolao pronunciatam, quam nequaquam possumus immutare.? Definitiones igitur pontificias ipsi Patres Concilii fatentur non posse a Concilio mutari. .

Deinceps iidem Patres, postquam Synodum subscripserunt, hæc addiderunt verba : Quoniam, sicut pradiximus, sequentes in omnibus Apostolicam Sedem (nota hic Sedem Apostolicam non esse quidem Concilium, ut aliqui interpretari malunt, eamque confundere, sed Romanam esse Ecclesiam), et observantes omnia ejus constituta, speramus ut in una communione, quam Sedes Apostolica pradicat, esse mereamur, in qua (nota) est integra et vera Christiane Religionis soliditas.3

En quomodo Concilia loquuntur de Pontificis infallibilitate, et consequenter de sua potestate suprema; hæc enim duo invicem necessario connectuntur, quia auctoritas Papæ non posset esse infallibilis, nisi simul suprema existeret.

5° In Concilio Lugdunensi II (hoc Concilium nimis urget adversarios, et idec in eo diutius morandum), sub Gregorio X congregato, auno 1274, concursu 500 episcoporum, dictum fuit: Ipsa quoque Sancta Romana Ecclesia summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam obtinet, quem se ab ipso Domino in Beato Petro,... cujus Romanus Pontifex est successor, cum potestatis PLENITUDINE, recepisse veraciter et humiliter recognoscit.4 Attende « cum potestatis plenitudine; » potestas plena nequit esse nisi suprema, absoluta, et independens; alioquin plena dici non posset.

Præterea adduntur ibi hæc notabilia verba : Et sicut pre cæteris tenetur (ipsa Romana Ecclesia) fidei veritatem defendere, sic et si que de fide subortæ fuerint quæstiones, SUO DEBENT JUDICIO DEFINIRI.> Ergo fidei quæstiones a Papa debent definiri; et consequenter ejus definitiones sunt infallibiles et aliorum judicio minime subjectæ.

(1) Reguta 2. (2) Sess. 5. (3) Act. 1. Libell. Adrian. (4).Epist. Mich. imper. ad Greg. X. (©) Zid.

CAP. IV. PROBATUR EX CONCILIIS. $ I. 555

Heec fuit confessio fidei facta in Concilio a legatis imperatoris Michaelis Paleologi; et ipsamet fuit postea a toto Concilio acceptata, ac prima fuit Constitutio in Concilio edita, fatentibus Patribus : Suprascripta fidei veritate, prout plene lecta est et fideliter exposita, veram, sanctam, catholicam, et orthodoram fidem cognoscimus et acceptamus, et ore ac corde confitemur quod vere tenet, et fideliter docet, et prædicat Sancta Romana Ecclesia.*

Advertantur singulariter verba supra relata : Si qua de fide subortæ fuerint quæstiones, suo debent judicio definiri. Episcopus Bossuet? non habens ad hanc Concili sententiam quid respondeat, opponit quod etiam Facultas Parisiensis plures prodit definitiones circa res fidei, sed non ideo illa infallibiles sunt. — Sed respondemus : Facultas Parisiensis definit quidem plura dubia fidei, sed nemo asserit nec credit quod fidei quæstiones omnes a Facultate Parisiensi definiri debent, prout dictum fuit de Pontifice in Concilio : Suo debent judicio definiri. Hæc sola confessio hujus œcumenicæ Synodi ex 500 Patribus composite, mihi videtur quod satis esse deberet ad ora adversariorum omnino occludenda.

Insuper dixit Concilium, ut supra notavimus, quod Ecclesia Romana super universam Ecclesiam summum et plenum principatum obtinet cum potestatis plenitudine; quapropter, cum Papa aliquid de fide definit, non definit nisi ut Ecclesia universalis princeps et caput, cui veritatem fidei tueri spectat; idcirco tota Ecclesia stare tenetur omnibus quae Pontifex decernit.

Præterea Concilium declaravit in quo consisteret illa plenitudo potestatis qua pollet Pontifex, dixitque : Potestatis plenitudo consistit, quod (Romana Ecclesia) Ecclesias cœæteras ad sollicitudinis partem admittit (en communicatio jurisdictionis quæ a Papa fit ad alios episcopos), sua tamen observata prerogativa, tum in generalibus Conciliis, tum in aliquibus aliis semper salva.3 « Prærogativa, » nempe quod omnes queestiones fidei « suo debent judicio definiri, » ratione suse infallibilitatis, juxta id quod scribit Sanctus Bernardus de Pontifice loquens : Istam infallibilitatis prarogativam constantissima perpetuaque Sanctorum Patrum traditio commonstrat.

6° Item in Concilio Viennensi, celebrato anno 1311 sub Clemente V, approbata fuit ejusdem Pontificis declaratio, quæ habetur in Clemen-

(1) Ibid. (2) Defens. Declarat. 1. 7. c. 56. (3) Loc. cit.’

556 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

tinis, ubi Clemens, loquens de quæstionibus fidei, dixit : Vos ad tam præclarum testimonium®... Apostolica considerationis, ad quam dumtarat haec declarare pertinet, aciem convertentes, sacro approbante Concilio, declaramus, etc.! Nota : « Ad quam dumtaxat hec declarare pertinet. »

7° Preterea in eodem Concilio Constantiensi, in quo adversarii contendunt declaratum fuisse Papam suprema potestate carere, approbata fuit epistola Martini V, ubi præcipiebatur interrogari suspectos de hæresi : Utrum credant quod Papa... sit successor Beati Petri, habens supremam auctoritatem in Ecclesia Dei? *

Idemque Febronius? scribit : Concilium Constantiense sententiam damnat Joannis Wiclefi : « Non est de necessitate salutis credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesias.4 » Addit tamen Febronius, ne præjudicium sibi injiciat, Concilium in hoc Aaud ultra condignum favisse Pontifici. Sed ipse proferat quidquid velit, omnes intelligunt, ut scribit cardinalis Bellarminus,5 potestatem supremam esse illam que nec majorem nec æqualem habet.

8° Præterea in Concilio Florentino (de cujus Concilii decreto sub initio jam mentionem fecimus, sed hic prolixius de eo tractandum), in ultima sessione dictum fuit: Definimus Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et... successorem esse Beati Petri, totiusque Ecclesiae Caput, et Christianorum Patrem ac Doctorem existere, et ipsi in Beato Petro... regendi Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo PLENAM POTESTATEM traditam esse, quemadmodum ETIAM în gestis œcumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur.$

Si igitur Papa est Doctor totius Ecclesiæ, infallibilis omnino habendus est ; aliter Ecclesia tota ab eodem suo doctore posset esse decepta. Insuper, si Papa plenam habet potestatem regendi Ecclesiam, necessario superior Conciliis esse debet; aliter, si Concilio subesset,

(1) Clementinar. 1. 4. tit. 4. De summa Trinit.

(2) Bulla « Inter cunctas. » (3) Loc. cit. c. 2.S3.n. 1.

(4) Sess. 8. propos. 41 Wiclen. (5) De Concit. et Ecc. 1. 2. c. 17. (6) Sess. ult. Def. — Labo. t. 13. col. 1167.

(*) Id ast Joannis Apostoli (Joan. 19. 33-25), cujus verba Summus Pontifex supra adduxerat Editor.

CAP. IV. PROBATUR EX CONCILIIS. $ I. 557

Patres Florentini nequaquam asserere potuissent illi a Christo plenam potestatem esse traditam.

Dicitur in fine : Quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur. Ergo ipsamet Concilia in eorum Actibus, et sacri Canones ostendunt ad Papam plenam potestatem regendi Ecclesiam pertinere. At Febronius aliter legit verba illa in aliis exemplaribus, nimirum : « Juxta eum modum qui in gestis œcumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur, » sublato verbo etiam; et sic deinde explicat Papam habere quidem plenam potestatem, sed juata modum, sive limitationem, que in Actibus Conciliorum et Canonibus continetur. Sed particula illa etiam, que magni ponderis est, legitur in pluribus exemplaribus, quæ inveniuntur apud quinque bibliothecas," ut observat pater A-Bennettis.! Quamobrem verba « quemadmodum etiam continetur, » non pre se ferunt potestatis limitationem, sed demonstrant quod plena potestas expresse est tradita Pontifici etiam in Actis Conciliorum et in sacris Canonibus, prout revera expressum fuit supra in aliis Conciliis, nempe in Nicæno I et Lugdunensi II : vide supra, pag. 553 et 554.

Inquit Febronius quod sua lectio magis congruit cum textu græco eorumdem verborum; at sedulo advertendum cum Tournely, quod versio nostra latina Abrami Candiotti æque ac greca fuit a Patribus approbata et inserta. in Actis Concilii, atque ab Eugenio IV et imperatore Michaele subscripta : Certum esse (ait Tournely) greca æque ac latina Concilii Florentini Acta, sacro approbante Concilio, Eugenii nomine esse edita ; porro in Actis latine exaratis sic legitur : « Quemadmodum etiam, etc. » Id vero ita esse constat ex Concilii codicibus, qui in nobili bibliotheca Colbertina, Eugenii ac Michaetis imperatoris signis muniti, asservantur. His positis, verisimilius est lectionem græcam traductam fuisse ex latina, quam latina ex græca, eo quod Papa et maxima Patrum pars ex latinis erant. Præterquam quod naturalis et proprius sensus aliorum verborum decreti omnino consonat particulis illis etiam et continetur; si enim Concilium illis aliis verbis quæ adversariis placent, « juxta eum modum qui in gestis Conciliorum... continetur, » declarare voluisset quod potestas

(1) Privilegior. Roman. Pontif. Vindic. p. 1. a. 5.$ 1.

{*) Nempe : de Medicis, de Castello Sancti Angeli, Vaticana, Colbertina, et Fesolina Fratrum Minorum. Editor.

558 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

Pontificis restricta est intra limites a Conciliis et Canonibus præscriptos, non quippe dixisset prius, Pontifici a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, sèd tantum ei traditam esse potestatem jurta eum modum qui in gestis, etc.; nam habere plenam potestatem est quidem oppositum limitata. Præterea non dixisset « continetur, » sed potius « juxta eum modum qui in gestis, etc., » limitatur, vel explicatur, aut tribuitur; sed dixit « continetur, » verbum quod correspondet plenæ potestati tradite Pontifici, juxta eloquia antecedentium Conciliorum, et præsertim Lugdunensis II, ubi dictum fuit : Romanus Pontifex est (Petri) successor, cum potestatis plenitudine.\

Febronius tandem, ut ab omnibus istis difficultatibus se expediat, sic dictitat : Tertium (subjungendum videtur), quod in eadem Tridentina Synodo a Gallis pernegatum fuerit Florentino inter generalia Concilia locum dandum esse, quippe quod ex quibusdam Italis et quatuor solum Grecis Patribus compositum fuit? Sed in hoc ipsi Galli Febronio adversantur; nam pater Boucat,* pater Annatus, auctor Dictionarii portatilis Conciliorum, laudant Florentinum pro certo Concilio cecumenico. Item Jueninus4 quatuor rationibus prolixe id probat, et respondet in Gallia de eo fuisse dubitatum tantum donec res discusse non fuerint, non autem postea. Mira res! Febronius vocat generale Concilium Basileense, quod a sola Gallia œcumenicum reputatur; negat autem Florentinum esse generale, quoniam a sola Gallia (ut innuit) refutatur. Sed revera nec a Gallia refutatur.

Attamen Febronius novum et generalius excogitavit responsum, quo ab omnibus istis prolatis Conciliorum sententiis brevi se expedit. Ipse, loquens primo de Decretalibus ab Isidoro collectis, editis in lucem circa annum 843, et deinde adoptatis ac etiam in suo Decreto a Gratiano adauctis, inquit5 ex his falsis decretalibus valde pontificiam potestatem exaltatam fuisse. Sed immerito id supponit; non enim ab hujusmodi documentis, sed a sententiis Conciliorum et Patrum, Sacris Scripturis innixis, potestas Pontificis suprema patefacta exstitit. |

(1) Epist. Mich. imper. ad Greg. X. (2) Loc. cit. c. 5. S4.n. 5. (3) Theot. Patr. De Concit. a. 2.

(4) Instit. Theol. proleg. diss. 4. q. 3. c. 2. a. 18. $ 3.

(5) Loc. cit. c. 1.8 8. n. 10.

CAP. IV. PROBATUR EX CONCILIIS. $ 1. 559

Deinceps progreditur Febronius ad loquendum de Conciliis generalibus, et usque eo pervenit ut audacter asserat aliquas sententias, quæ eumdem redolent spiritum (nempe falsitatis) de quo Decretalia Isidori imbuuntur, etiam in Actis publicis Conciliorum intromissas fuisse; sed addit istas nullum præjudicium veritati postmodum patefactæ attulisse : tune enim, ait, homines in sæculis obscuris versabantur, sed hodie, rebus melius dilucidatis, melius etiam judicium de legitima potestate Pontificis fertur quam protulerunt antiqui nostri patres falsis illis documentis decepti, Transcribamus hic ejus verba, ne aliquis in hoc me nimis Febronium gravare suspicetur. Postquam ipse falsitatem decretalium exaggerat, sic pergit : Et nonnulla eumdem spiritum redolentia in Acta publica Conciliorum etiam generalium irrepserunt, qua nullum veritati post detectæ præjudicium generant; dum hodie historiam sacram et Acta ecclesiastica septem vel octo primorum sæculorum in fontibus scrutamur, multo certius de genuina potestate Summi » Pontificis, quatenus ea revera ex Deo est, judicamus quam patres nostri falsis illis documentis innocenter delusi. Addit : Si enim ignorantia et excessus superstitionis obfuit quominus obscurata per aliquot sæcula nosceretur veritas et justi ecclesiastica» potestatis limites, nihil impedit quominus que errore male inducta sunt, nunc, cognita veritate, restituantur

in legitimum statum.? Et alibi addit quod in sæculis IV, V, et VI, plura de Pontifice tacite ab Ecclesia, aut expresse a Conciliis, dieta fuerunt in obsequium Rpmane Sedis : Qua seculis IV, V, et VI, Romanis Pontificibus ab Ecclesia tacite, aut a Conciliis expresse, in reverentiam prima Sedis attributa sunt.* Ergo, etiam infra prima octo sæcula, a Conciliis plura Pontifici attributa sunt, non juxta veritatem, sed tantum in reverentiam primæ Sedis?

Quoad Decretalia Isidori, non intendo omnia illa ut legitima tueri; scio enim plura eorum, maxime circa epistolas Pontificum, esse aut falsa, aut saltem adulterata, aut mutata quoad nomina auctorum. Respectu vero ad Decretalia Gregorii IX, Bonifacii VIII, et Clementis V, lego hos Pontifices ad trutinam illa revocasse (prout Gregorius colligere ea fecit, discutere, resecatis superfluis, per Sanctum Raymundum), ac præcepisse de ipsis tam in judiciis quam in scholis usum fieri. Idcirco dico his decretalibus omnino obtemperandum;

(1) Loc. cit. (2) Loc. cit. c. 8. $ 6. (3) Ibid. $ 5. n. 3.

560 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

quamvis enim Pontifices præfati aliqua eorum ex falsis fontibus hausissent, vim tamen legis ipsis tribuerunt ; quod et Justinianus fecit, dicens : Omnia merito nostra facimus, quia ex nobis omnis eis impertietur auctoritas.?

Quoad illud autem quod ait Febronius, nempe quod in Acta Conciliorum irrepserint nonnulla redolentia eumdem spiritum Decretalium Isidorianorum, quia tune patres nostri versabantur in sæculis tenebrosis, in quibus latebant veritates quæ hodie detectæ sunt, et ideo melius nunc judicatur de potestate Pontificis quam patres nostri, falsis illis documentis delusi, judicarunt, inter hos hodiernos illuminatos nolo esse; sed malo delusis antiquis Patribus adhærere, qui in Conciliis cecumenicis locuti sunt; et sic me gerens, credo non posse errare, quoniam illi, de auctoritate Pontificis agendo, deludi non poterant. Et ita arguo : Quod Papa circa definitiones fidei infallibilis aut fallibilis sit, quodque in auctoritate sit Conciliis superior aut inferior, est res principaliter ad fidei regulam pertinens; unde Spiritu Sancto incumbebat ut in Conciliis illis declararetur quis in Ecclesia, Papa aut Concilium, auctoritatem haberet infallibiliter definiendi queestiones fidei, ut fideles de iis quae credere debent manerent certi, nec perpetuo errarent. Propterea absolute dico non potuisse Deum permittere quod cecumenic®e Synodi falsis documentis in hoc puncto deluderentur, ut Febronius vult nobis suadere, et ita deinceps totum christianum orbem in rebus fidei deciperent. Hinc malo credere sententiis prolatis a Conciliis sæculorum ignorantiæ quam illustrationibus deinde peractis a Febronio suisque sociis in sæculis illuminatis ; habeo enim pro certo, legitima Concilia generalia Spiritus Sancti assistentia frui, et ideo errare non posse. Admiror interea animum Febronii, qui Sedem Romanam, semper et ab omnibus Ecclesiæ Patribus et principibus veneratam, deludere et deprimere tamquam sedem ignoranti, deceptionis, et superstitionis progreditur.

9° Præterea celebratum fuit Concilium Lateranense V, sub Leone X, ubi, postquam reprobatum fuit decretum conciliabuli Basileensis de superioritate Concilii, declaratum fuit Papam presse Conciliis : Solum romanum Pontificem, tamquam auctoritatem super omnia Concilia habentem, tum Conciliorum indicendorum, transferendorum,

(1) Codex. 1. 1. tit. 17. De veteri Jure enucleando. 1. $ 6.

CAP. IV PROBATUR EX CONCILIIS. $ I. 561

ac dissolvendorum plenum jus et potestatem habere, nedum ex Sacre Scripture testimonio, dictis Sanctorum Patrum, ac aliorum Pontificum, sacrorumque Canonum decretis, sed propria etiam eorumdem Conciliorum confessione manifeste constat (et hoc quam bene consonat verbis præcedentis Synodi Florentinæ superius relatis : Quemadmodum etiam in gestis Conciliorum œcumenicorum et in sacris Canonibus continetur), quorum aliqua referre placuit, etc.

Ac proinde ibi referuntur Concilia quae his Pontificum præceptis jam pridem obtemperaverant, nimirum Ephesinum I Celestino, Chalcedonense Leoni, Synodus VI Agathoni, et Synodus VII Adriano; ac postea Concilia que approbationem a Pontificibus expostulaverant et obtinuerant.

Dicunt Dupinus? et Launoyus quod illa propositio : « Tamquam auctoritatem super omnia Concilia habentem, » non fuit principalis, sed incidens; posita enim fuit ut ratio quæ falsa esse poterat. — Sed respondetur, non quidem per incidens illam appositam fuisse, .sed tamquam veram declarationem; nam Concilium ibi declarare voluit Papam, tamquam super omnia Concilia auctoritatem habentem, posse ea suo arbitrio convocare, transferre, et dissolvere,

Scio adversarios hoc Concilium uti generale non admittere , dicentes inter alia, quod episcopi in eo neque ad numerum centenarium pertingerint. — Sed ostendit cardinalis Bellarminus ® nihil huic Concilio defuisse ut esset cecumenicum et legitimum ; fuit enim legitime convocatum ; fuit omnibus apertum, quod profecto sufficit ad illud generale reddendum; Patres fuerunt 107, ibique verus certusque Pontifex præsedit; quapropter Concilium hoc communiter pro legitimo habitum fuit, prout cum Bellarmino illud habuerunt cardinalis Baronius,* Cabassutius,5 Thomassinus, Graveson,f etc.

Replicant adversarii : Saltem hoc Concilium non ab omnibus receptum est. — Sed huic respondet idem Bellarminus? id parum referre, quia Conciliorum decreta populi approbatione aut acceptatione non indigent, ut certum est apud omnes, præsertim ubi agitur

(1) Sess. {/. — Butta « Pastor cetern. » (Coll. reg. t. 34.)

(2) De antig..Eccl. Discipl. diss. 6.$8.

(3) De Concil. et Eccl. 1. 2. c. 17.

(4) Continuat. Spond. ann. 4511-1517.

(5) Nott?, eccles. Concit, sec. XVI. (6) Sæc. XVI. colon. 4.

7) Loc. cit.

(7) uit. 36

562 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

de re ad fidem spectante, sicut hæc erat, juxta id quod supra diximus.

Ergo, dicent, numquid hæreticus est qui hoc Concilii decretum non sequitur? — Respondet Bellarminus : non est hæreticus, quia tale decretum non est in forma Canonis extensum; sed a magna temeritate non est excusandus : Quod vero Concilium hoc (verba Bel. larmini) rem istam non definierit proprie (Canone formali) ut decretum fide catholica tenendum, dubium est; et ideo non sunt proprie hæretici qui contrarium sentiunt ; sed a temeritate magna excusari non possunt.!

Inquit episcopus Bossuet in sua Defensione Declarationis (si vere ipse libri illius auctor fuit) de hoc Concilio loquens : Pro certo ecumenicum haberi, Bellarmini fluctuatio non sinit.* Sed Bellarminus non fluctuat, sed tenet pro certo Concilium illud fuisse cecumenicum ; dubitat tantum an hæreticus dici possit, qui decretum de auctoritate Ponti. ficis super Concilia non amplectitur; cæterum pro certo habet hunc magnæ temeritatis notam evitare non posse. Et Bellarmino adhæsit doctor sorbonicus Duvallius, qui scripsit circa annum 1712, dixitque opinionem oppositam de preestantia Concilii supra Pontificem non posse excusari saltem a temeritate inobedientiæ : A temeritate inobedientiæ vix potest excusari; fovet enim ut plurimum inobedientiam, et dissidia multa magnosque tumultus excitavit.*

Dixi superius : « Si vere (ipse Bossuetus) libri illius auctor fuit ; » nam plura adsunt argumenta quod opus illud valde ab aliis fuerit adulteratum, aut saltem quod Bossuetus noluerit illud pervulgari, dum ipse post comitia anni 1682, in quibus Declaratio Cleri Gallicani de Concilii superioritate prodiit, aliis 22 anuis supervixit; at liber non prius typis editus fuit quam anno 1730, nempe 26 annis

post Bossueti obitum.

10° Sententiis Conciliorum addo illam que habetur in Concilio Tridentino, ubi dicitur : Merito Pontifices Maxrimi, pro suprema potestate sibi in Ecclesia universa tradita, causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari judicio reservare.#

Hujusmodi Tridentini notabile dictum nihili facit Febronius; nam

sic de illo loquitur : Ea (verba) generaliora sunt, nec exprimunt a

(1) Loc. cit. (2) Append.t 2.c. 8.

(3) De supr. Rom. Pontif. Potest p. 4. q. 7.

(4) Sess. 14. de Pæœnit. cap. 7.

CAP. IV. PROBATUR EX CONCILUS. $ I. 563

quo, et quibus gradibus, ac quoad quas partes, suprema hæc potestas Romano Præsuli in universa Ecclesia tradita fuerit; nihilque impedit quominus credamus reservandorum nonnullorum graviorum peccatorum potestatem ab Ecclesia seu Concilio Supremo Pontifici permissam fuisse.\

Inquit igitur Febronius primo loco verba Concilii non exprimere a quo hæc suprema potestas tradita fuerit Pontifici; et ex eo inducitur credere quod illa potestas reservandi sibi crimina graviora a Concilio ipsi tradita fuerit. — Sed Febronius nihil bene ratiocinatur ; si enim potestas quam habet Pontifex, est suprema, nequit illa dici tradita nisi a Christo. Nec ullo modo intelligi potest tradita a Concilio, ut credere vult Febronius; nam, si potestas suprema apud Concilium erat, non poterat ipsa a Concilio in Pontificem transferri, quia nullus superior potest suam supremam potestatem in alium transferre, aut saltem transferre non potest quin seipsum de ea exspoliet; alioquin in ejusdem rei gubernio darentur dute supreme potestates, quæ consistere non possunt. Quod si unquam suprema illa potestas transferretur in alium cum dependentia a transferente, non esset amplius suprema, sed subordinata; potestas enim suprema est illa quæ non dependet ab 'alio, nec superiorem, nec æqualem habet. Quomodocumque autem dicatur, semper ac verum est quod Papa habet supremam potestatem, ipsa debet esse absoluta et independens. Potestas autem dependens quæ communicatur alteri, poterit dici quidem plenaria, sed non suprema; etenim plenaria excludit restrictionem, sed non dependentiam ; suprema vero excludit omnem restrictionem et omnem dependentiam a quocumque superiore; et ideo plenaria communicabilis est et revocabilis; suprema autem est incommunicabilis et irrevocabilis ab homine. Dico ab Aomine; nam omnis potestas est a Deo; Deus autem, sive Christus, qui est rector rectorum et caput supremum Ecclesiæ invisibile, constituit in terris Pontificem caput supremum visibile, ab omni alio terreno superiore independens.

Insuper secundo loco objicit Febronius quod verba Tridentini non exprimunt quibus gradibus ac quoad quas partes hæc suprema potestas in universa Ecclesia Pontifici tradita fuerit. — Neque hoc recte opponit; etenim, cum Concilium dixerit Pontificis potestatem esse

(1) Loc. cit. c. 8.$ 4. n. 6.

5641 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

supremam, necessario intelligenda est potestas universalis quoad omnes gradus et partes; si enim pro omnibus gradibus et quoad omnes partes non intelligeretur, amplius suprema non esset.

Ergo, instabit Febronius, a Tridentino queestio decisa est pro Pontifice? — Non est decisa in terminis, neque cum Canone formali, sed decisa est in substantia.

Uno verbo igitur «suprema» Concilium hane queestionem magnam decrevit? — Utique, respondeo; illo uno verbo « suprema » satis decrevit,. aut supponit decretum; quia tota questio in hoc tantum consistebat, an Pontifex in universa Ecclesia supremam potestatem haberet; atque id quippe Concilium declaravit illis verbis : Pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita.

Page 1